The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

DE SACRA SCRIPTURA ET CHRISTOLOGIA

 

Plures nostrae aetatis homines, in Occidente praesertim, ultro se agnosticos et non credentes profitentur. Num inde sequitur ipsos minime animum intendere ad Iesum Christum et ad eius munus in mundo? Ex studiis et scriptis, quae in lucem prodeunt, patet res minime ita se habere, etsi modus mutatus sit hanc tractandi quaestionem. Nihilominus sunt christiani, qui haud parum perturbantur sive ob modorum varietatem, quibus hoc problema agitatur, sive ob solutiones quae de eodem problemate proponuntur. Pontificia Commissio Biblica hac in re auxilium pastoribus et fidelibus praebere exoptat, et quidem hisce modis:

1. Exhibendo brevem horum studiorum conspectum, quorum momentum ac pericula describuntur;

2. Summatim exponendo testimonia Sacrarum Scripturarum de expectatione Salutis ac de Messia, ut Evangelium recte collocetur in hoc antecedenti contextu, ac postea ostendendo quomodo expectationis huius harumque promissionum adimpletio in Iesu Christo sit intellegenda.

 

PARS PRIMA

PROSPECTUS METHODORUM QUIBUS HODIE PROBLEMA DE CHRISTO PERTRACTATUR

 

Caput 1.

Brevis conatuum conspectus

Hic non agitur de completa exponenda serie studiorum circa Iesum Christum; sed simpliciter animadvertitur nostris temporibus varias vias initas esse ad haec studia perficienda. Quae quidem viae hic summatim describuntur in aliqua genera plus minusve distributa, quae neque logicum neque chronologicum ordinem stricte servant, indicatis simul nominibus quorundam auctorum, qui harum methodorum sunt praecipui fautores.

 

1.1.1. De via theologica «classica» seu traditionali

1.1.1.1. Haec est via quae adhibetur in tractatibus dogmaticis speculativis, qui doctrinam systematice elaboratam exhibent, initium habentes in definitionibus Conciliorum et scriptis SS. Patrum: hunc spectant tractatus De Verbo Incarnato (cf. Concilia: Nicaenum, a. 325; Ephesinum, a. 431; Chalcedonense, a. 451; Constantinopolitanum II et III, a. 553 et a. 681) et tractatus De redemptione (cf. Concilia: Arausicanum, a. 529; Tridentinum, sessiones 5 et 6, annis 1546 et 1547). 1.1.1.2. Tractatus hoc modo elaborati hodie multiplicibus elementis ditantur, quae in hunc locum allata sunt per scientiarum progressum:

a) generatim utuntur critica biblica, vi cuius melius distinguuntur ea quae singuli libri vel plures simul libri afferunt: quo fit ut ipsa exegesis theologica solidiore innitatur fundamento (v.g. J. Galot, etc.).

b) Influxu indirecto illius theologiae, cuius cardo vertitur in sic dicta «historia Salutis» (Heilsgeschichte, vide infra, 1.1.6), Iesu Christi persona firmius collocatur in ea dispensatione mediorum salutis quae apud Patres «oeconomia (seu dispensatio) Salutis» denominahatur.

c) Ratione habita diversorum adspectuum sub quibus hodie quaestiones theologicae considerantur, nonnullae earum, quae iam in Medio Aevo pertractatae sunt, hodie denuo partim renovantur: ita «scientia» Christi et progressus Eius personalitatis (v.g. J. Maritain, etc.).

 

1.1.2. De methodis speculativis indolem criticam prae se ferentibus

1.1.2.1. Nonnulli theologi speculativi censent quamdam lecturam criticam, quae tam multa commoda attulit in campo studiorum biblicorum, applicandam esse non solum ad opera Patrum et theologorum Medii Aevi, sed etiam ad definitiones ipsas Conciliorum; quae quidem definitiones interpretandae sunt, ratione habita contextus historici et culturalis, ex quo prodierunt.

1.1.2.2. Ex investigatione historica Conciliorum patet enim eorum definitiones habendas esse tamquam conatus superandi controversias scholarum vel diversitatem opinionum et loquendi modorum, quae theologos inter se dividebant, etiamsi omnes fidem ex Novo Testamento provenientem confirmare vellent. Conatus autem illi non semper oppositiones penitus superarunt. Quando examini critico subicitur contextus culturalis nec non lingua formularum acceptarum, v.g. in Concilio Chalcedonensi (a. 451), melius distingui potest obiectum definitionum a formulis quae ad illud recte enuntiandum adhibitae sunt. Atqui, contextu culturali mutato, formulae facile amittere possunt vim suam efficacitatemque in alio contextu linguistico, in quo eadem verba non eamdem significationem semper servant.

1.1.2.3. Oportet igitur ut huismodi formulae denuo componantur cum fontibus fundamentalibus Revelationis, peculiari adhibita diligentia quod attinet ad Novum Testamentum. Quo fit, ut investigationes quaedam de «Iesu Christo historico» nonnullos theologos (v.g. P. Schoonenberg) perducant ad loquendum de Eius «persona humana»; at, nonne rectius esset loquendum de Eius «personalitate humana», eo sensu quo Scholastici loquebantur de Eius «natura humana individuali» et «singulari»?

 

1.1.3. De christologia cum investigatione historica connexa

Aliae praeterea viae procedunt secundum methodos historiae scientificae. Quae methodi, cum efficaciam suam iam ostendissent in studio textuum praeteritae aetatis, consentaneum erat ut ad textus etiam Novi Testamenti applicarentur.

1.1.3.1. Reapse, inde ab initio saeculi XIX, studia in id praecipue intendebant, ut vita Iesu historice restitueretur, qualis apparuit hominibus cum Eo viventibus, et secundum conscientiam quam de Seipso habere potuit. Revera dogmatum neglectus christologicorum ultro accipiebatur ab auctoribus rationalistis (v.g Reimarus, Paulus, Strauss, Renan, etc.). Idem autem neglectus admissus est etiam a Protestantibus «liberalibus» nuncupatis, qui theologiam «biblicam», critice stabilitam, substituere voluerunt in locum theologiae «dogmaticae», quae ipsis videbatur omnem investigationem positivam excludere (cf. A. Harnack, Das Wesen des Christentums). Haec autem inquisitio circa «Iesum historicum» ad conclusiones perduxit inter se tam oppositas, ut «investigatio de vita Iesu» (Leben-Jesu-Forschung) tandem visa sit negotium omni spe felicis exitus plane destitutum (A. Schweitzer, 2 ed., 1913). Ex parte autem catholica, etiamsi M.-J. Lagrange firmiter statuerit «methodum historicam» pro studio Evangeliorum (La Méthode historique, 3 ed., 1907), eaedem difficultates in praxi von vitabantur, nisi postulando integram veritatem «historicam» omnium vel etiam minimarum indicationum, quae in textibus evangelicis inveniuntur (ita: Didon, Le Camus; cum quodam tenui discrimine: Lebreton, Lagrange ipse, Fernández, Prat, Ricciotti, etc.). Conatus a R. Bultmann peractus ortum duxit ab hac impervia via, in quo inquisitio de «vita Iesu» detineri videbatur (cf. infra 1.1.8).

1.1.3.2. Ex illo tempore, «methodus historica» novis magni momenti elementis ditata est, quia ipsi periti rerum historicarum in dubium vocaverunt conceptum «positivisticum» de obiectivitate in historiae scientia.

a) Huiusmodi obiectivitas eadem non est ac obiectivitas in naturalibus scientiis, quia respicit experientias humanas (sociales, psychologicas, culturales, etc.), quae semel in praeterito evenerunt, atque ideo plene restitui nequeunt. Si quis igitur vult earum veritatem detegere, non potest id assequi, nisi reccurrendo ad vestigia et testimonia (monumenta et documenta) quae ad eas pertinent; at ad earum veritatem eatenus acceditur, quatenus eaedem experientiae quodammodo «ab intus» intelliguntur.

b) Huiusmodi conatus secum fert necessario subiectivitates humanas in investigationibus a peritis historiae peractis; quarum praesentiam historicus discernit in omnibus textibus qui eventus referunt et eventuum auctores describunt, sine ullo praeiudicio de valore testimoniorum quae hoc modo sunt conservata.

c) Subiectivitas ipsius historici se immiscet suo labori per totum decursum illius, dum inquirit in «veritatem» historiae (cf. H.G. Gadamer). Ipse enim res, quas scrutatur, tractat secundum ea quae maxime illius animum intentum attrahunt, cum quadam «repraesentatione praeconcepta» (Vorverständnis), quam paulatim testimoniis textuum in quibus inquirit aptare debet. Etiamsi, durante tali collatione, se ipsum scrutatur et diiudicat, raro fit ut conclusiones sui laboris exponat, quin aliquo modo pendeant a sua propria opinione de existentiae humanae sensu (cf. X. Léon-Dufour).

1.1.3.3. Studium historicum de Iesu exemplum praebet manifestissimum huius situationis peritorum historiae. Quae numquam est «neutra». Persona enim Iesu omnes homines revera tangit, ac proinde tangit ipsum historicum, ob significationem cum Eius vitae, tum Eius mortis, ob momentum quod Eius nuntium habet in humana existentia, atque ob interpretationem eius personae cuius testes sunt singuli libri Novi Testamenti. Circumstantiae illae, in quibus omnis inquisitio circa hanc quaestionem peragitur, explicant magnam conclusionum diversitatem ad quas pervenerunt tum historici, tum theologi; nemo enim potest investigare ac proponere modo prorsus «obiectivo» humanitatem Iesu, atque Eius curriculum vitae morte coronatum, nuntiumque quod Ipse hominibus dedit Suis verbis, Suis actibus ac Sua ipsa existentia. Nihilominus haec inquisitio historica omnino est necessaria, ut duo simul pericula evitentur, scilicet ne Iesus merus heros mythologicus aestimetur, neve confessio qua Ipse agnoscitur Messias et Filius Dei relinquatur cuidam irrationali fideismo.

 

1.1.4. De christologia sub respectu scientiae religionum

1.1.4.1. Ad fundamentum investigationum historicarum complendum aliud elementum praesto est, scilicet «scientia religionum», respectu habito ad intermixtiones quas animadvertimus inter ipsas vigere. Nonne enim haec via ingredienda est, ut intelligatur, v.g. quomodo ab Evangelio Regni Dei, quale Iesus praedicaverat secundum textus evangelicos, transitus factus est ad Evangelium Iesu Messiae et Filii Dei, quale invenitur in textibus qui diversimode fidem Ecclesiae primaevae proponunt?

1.1.4.2. Inde a saeculo XIX inquisitio comparata de religionibus magnum suscepit incrementum, vi cuius hac in re antiqua accedendi viae denuo instauratae sunt. Cuius quidem incrementi duae fuerunt causae: in primis recuperatio litterarum Antiqui Orientis, post enodationem inscriptionum Aegyptiarum et Cuneiformium (Champollion, Grotefend, etc.); deinde investigationes ethnologicae circa populos qui «primitivi» appellabantur. Exinde manifesto apparuit phaenomenon religiosum irreductibile esse ad cetera humana phaenomena (cf. R. Otto, Das Heilige, 1916), idemque diversissima complecti elementa tum quoad opiniones tum quoad ritus.

1.1.4.3. Rebus sic stantibus, ineunte saeculo XX «Schola Historiae Religionis» (Religionsgeschichtliche Schule) conata est explicare, ex una parte, originem et progressum religionis antiqui Israel, ex altera vero, religionis christianae originem, quae initium cepit a Iesu Iudaeo, in mundo hellenico qui tunc syncretismo et Gnosticismo penitus imbutus erat. R. Bultmann (cf. infra 1.1.8) hoc principium sine restrictione acceptavit, ut sermonis christologici in Novo Testamento originem explicaret. Idem principium communiter accipitur ab iis qui christianam fidem non profitentur. Eo admisso, christologia omni substantia destituitur. Quae tamen servari potest, minime negando iura «scientiae religionum».

 

1.1.5. De accessu ad Iesum a iudaismo

1.1.5.1. Manifesto patet religionem iudaicam primam omnium investigandam esse, ut personalitas Iesu intellegi possit. Evangelia Illum exhibent penitus radicatum in sua terra et in Populi sui traditione. Ab initio huius saeculi christiani investigatores in lucem eduxerunt permultas analogias inter Novum Testamentum atque auctorum Iudaicorum scripta (cf. Strack-Billerbeck, J. Bonsirven, etc.). Recentiore tempore, scripta in loco dicto Qumran reperta, necnon vetustum Targum palestinense Pentateuchi recuperatum, quaestiones renovaverunt et ad studia de iisdem ineunda incitaverunt. Quondam, per hanc investigationem, saepe cura erat in luce ponendi historicitatem textuum evangelicorum. Hodie vero potius quaeritur iudaicas christianismi radices melius dignoscere, ut singularis eius natura accuratius describatur, minime neglecto arboris trunco unde ortus est.

1.1.5.2. Post bellum anno 1918 finitum, historici quidam Iudaici, saeculari illa animositate seposita, a qua nec ipsi christiani praedicatores immunes erant, ad personam Iesu christianasque origines directe studia sua contulerunt (J. Klausner, M. Buber, J.G. Montefiore, etc.). Ipsi illustrare conantur iudaicitatem Iesu (v.g. P. Lapide), relationes inter doctrinam Iesu et traditiones rabbinicas, singularem indolem propheticam aut sapientialem Eius nuntii, qui cum vita religiosa synagogae ac templi arcte colligabatur. Derivationes quaedam investigatae sunt sive apud Qumran ab historicis Iudaicis (Y. Yadin, etc.) vel christianae fidei prorsus expertibus (Allegro), sive apud paraphrases liturgicas S. Scripturae, ab auctoribus Iudaeis (v.g. E.I. Kutscher, etc.) et Christianis (R. Le Déaut, M. McNamara, etc.).

1.1.5.3. Nonnulli historici Iudaei, ad «fratrem Iesum» animum studiose intendentes (Sch. Ben Chorin), in lucem eduxerunt quaedam eius personae lineamenta, ita ut in Ipso invenirent doctorem pharisaeis antiquis simillimum (D. Flusser) aut thaumaturgum quemdam instar nonnullorum, quorum memorian Iudaeorum traditio conservavit (G. Vermes). Aliqui non recusarunt Passionem Iesu conferre cum Servo Patiente, de quo agitur in libro Isaiae (M. Buber). Qui omnes conatus magna animi attentione considerandi sunt a christianis theologis qui in christologiae studia incumbunt.

1.1.5.4. Attamen auctores Iudaici (v.g. S. Sandmel, etc.) inclinant ut Saulo Tarsensi attribuant christologiae aspectus qui transcendunt imaginem humanam Iesu, praesertim Eius filiationem divinam. Haec rerum explicatio proxima est illius quae apud historicos provenientes a Schola Historiae Religionum (Religionsgeschichtliche Schule) invenitur, etsi non semper negligat indolem profunde iudaicam ipsius Pauli. Quidquid id valeat, patet investigationes circa Iudaismum aetatis Iesu in tota sua varietate, praeviam esse atque necessariam condicionem, ut Eius personalitas plene intellegatur et momentum percipiatur quod in «oeconomia Salutis» christiani primaevi Ipsi tribuerunt. Praeterea, hoc est fundamentum in quo frugiferum colloquium iniri potest inter Iudaeos et Christianos, absque apologeticis propositis.

 

1.1.6. De christologia in sic dicta «Historia Salutis»

1.1.6.1. Saeculo XIX quidam theologi protestantes Germaniae (v.g. J.T. Beck, J.C.K. von Hofmann), sive ut «historicismum» liberalem (cf. 1.1.3.1.) propugnarent, sive monismum idealisticum ab Hegel derivatum, quod eo tempore magna gaudebat auctoritate, suum fecerunt conceptum cuiusdam «Historiae Salutis» (Heilsgeschichte), sat similem conceptui illi, qui ab Ecclesiae Patribus et a Medii Aevi theologis «oeconomia Salutis» appellabatur. Cum Evangelium accipiatur modo fidei consentaneo, reperiendi sunt inter res humanas illi significatorii eventus, in quibus Deus posuit, si fas est dicere, Sui interventus vestigia, per quos Ipse cursum rerum ad suam «adimpletionem» perduxit. Qui quidem eventus ipsam Sacrarum Scripturarum tramam constituunt; proinde «consummatio» historiae hoc modo intellectae nomen «eschatologiae» suscipit.

1.1.6.2. Sub respectu huius «historiae Salutis», christologia varias exhibet formas secundum ideam fundamentalem, in qua innititur tota tractatio.

a) Tanquam in operibus quae disserunt de titulis Christi in Novo Testamento (cf. F. Hahn, V. Taylor, L. Sabourin, etc.) vel de Christo «sapientia Dei» (A. Feuillet, etc.). O. Cullmann supra hanc basim christologiam elaboravit essentialiter «functionalem», quae a disquisitionibus metaphysicis ordinis «ontologici» prorsus abstinet. Tituli, de quibus agitur, sive illi sunt quos Iesus sibimetipsi dedit cum suis actibus modoque vivendi intime connexos, sive illi quos Evangelii praecones ei attribuerunt in Novo Testamento. Qui tituli designant, sive opus ab Eo peractum in sua terrestri vita, sive Eius opus nunc completum in Ecclesia, sive opus ultimum seu eschatologicum quo tendit ultima spes Ecclesiae; respiciunt etiam Eius praeexistentiam (P. Benoit). Quo fit, ut soteriologia (seu theologia redemptionis) inseratur in christologiam ipsam, secus ac fiebat in classicis theologicis tractatibus, qui alteram ab altera separabant.

b) W. Pannenberg proficiscitur a facto resurrectionis Iesu, quam considerat tamquam anticipationem (seu «prolepsim») consummationis totius rerum cursus. Cum censeat veritatem huius facti investigatione historica (Historie) probari posse, putat hinc divinitatem Iesu firmiter demonstrari. Exinde initium capit eius tractatio de vita et ministerio Iesu: Eius praedicatio regnum Dei inauguravit inter homines; Eius mors illis salutem attulit per Ipsius resurrectionem Deus Eius missionem confirmavit.

c) J. Moltmann sese immediate collocat in prospectu eschatologico, vi cuius totus rerum humanarum cursus apparet conversus ad quamdam promissionem. Quam qui credendo accipiunt, inveniunt in ea fontem spei, quae tendit ad «Dei Salutem» obtinendam. Haec autem totam hominis existentiam afficere debet, sub omnibus eius aspectibus. Idque revera inveniebatur in promissionibus propheticis Prioris Testamenti. Quas quidem promissiones Evangelium adimplet, nuntiando mortem et resurrectionem Iesu Christi. Per Crucem enim Filius Dei poenam ac mortem hominum assumpsit, ut inopinato modo eas instrumentum salutis efficeret. Revera amore permotus, Iesus particeps factus est humani generis, peccato ac doloribus obnoxii, ut sub omni aspectu homines liberaret, sive quoad eorum relationes cum Deo, sive quoad eorum vitam psychologicam (anthropologia), sive quoad eorum vitam socialem (sociologia et ars politica). Hoc modo theologia redemptionis ad programma actionis necesse conducit. Huius generis tendentia invenitur etiam in «exegesi sociali» (cf. G. Theissen, E.A. Judge, A.J. Malherbe, etc. ).

 

1.1.7. De christologia sub respectu anthropologiae

Sub hoc titulo collocantur variae methodi, quae hanc habent communem notam, ut exordium sumant a diversis experientiae humanae et anthropologiae aspectibus. Viae istae suo modo renovant quaestiones, quae agitabantur saeculo XIX et prima parte XX, circa «signa credibilitatis», quae ad fidem perducunt. Huiusmodi studia oriebantur vel ab examine externorum signorum (apologetica classica), vel ab experientia religiosa generatim considerata (conatus modernistarum), vel a consideratione exigentiarum intrinsecarum «actionis» humanae qua talis (M. Blondel). Tempore subsequente haec problemata vario modo mutata sunt; huiusmodi tamen mutationes influxum habuerunt in christologiae studia.

1.1.7.1. P. Teilhard de Chardin hominem proposuit esse tamquam «fruticem finalem» evolutionis in toto universo. Hoc modo Iesus Christus, quatenus Dei Filius incarnatus, consideratur tamquam principium unificans totum rerum humanarum cursum et totius universi inde ab eius initio. Sic, per nativitem et resurrectionem Eius, totius «humani phaenomeni» significatio credentibus plene fit manifesta.

1.1.7.2. Secundum K. Rahner, initium christologicae commentationis sumendum est ab existentia humana, considerata sub aspectu, sic dicto, «transcendentali», quae fundamentaliter consistit in cognitione, amore et libertate. Iam vero hi aspectus existentiae plenam perfectionem attingunt in persona Iesu, durante eius terrestri vita. Per suam resurrectionem, per vitam suam in Ecclesia, ac per donum fidei a Spiritu Sancto credentibus concessum, Christus efficit ut possibilis evadat perfecta hominis imago ac finis, quae sine illo ad effectum deduci nequeunt.

1.1.7.3. H. Küng, sollicitudine affectus ob conflictationem quae hodie invenitur inter religionem christianam ceterasque mundi religiones et varias humanismi formas, studia sua intendit in existentiam historicam istius ludaei qui fuit Iesus. Modum examinat, quo Iesus in se causam Dei suscepit et causam hominum, deinde tristes vicissitudines, quae eum ad mortem perduxerunt, ac denique illam vivendi formam, cuius Ipse fautor atque initiator fuit, quaeque per Spiritum Sanctum in Ecclesia fluere non cessat. Christiana igitur agendi ratio apparet velut «humanismus radicalis» qui hominibus veram tribuit libertatem.

1.1.7.4. E. Schillebeeckx ita investigat experientiam personalem Iesu, ut quamdam instituat colligationem ac nexum inter Ipsius experientiam et experientiam communem humanam, in primis illorum qui primi fuerunt vitae Suae socii. Mors, quam Iesus subiit utpote «eschatologicus propheta», minime finem posuit eorum fidei in Ipsum. Nuntium Eius resurrectionis, accepta veluti divina comprobatio Eius vitae, ostendit eosdem in Christo agnovisse signum victoriae Dei super mortem ac pignus promissionis Salutis pro iis omnibus, qui Ipsum sequi vellent in Ecclesia.

 

1.1.8. Interpretatio «existentialis» Iesu Christi

Generis pariter anthropologici accessus ad Iesum invenitur in interpretatione «existentiali» (aut «existentialistica») quae a R. Bultmann, exegeta simul ac theologo, proposita est.

1.1.8.1. Quatenus exegeta, Bultmann conclusiones negativas arripit, ad quas pervenerunt investigationes «de vita Iesu» apud Protestantes «liberales». Huiusmodi investigationes nullo modo constituere possunt, inquit, theologiae fundamentum. Una cum fautoribus Scholae Historiae Religionis, concedit fidem Christianismi primaevi originem duxisse a syncretismo quodam, inquit, in quo elementa Iudaica, praesertim apud coetus apocalypticos invalescentia, cum elementis paganis, quae proveniebant a religionibus hellenisticis, miscebantur. Quo fit, ut «Iesus historicus» quam maxime separetur a «Christo fidei» (iuxta principium positum a M. Kähler, exeunte saeculo XIX).

1.1.8.2. Nihilominus Bultmann vult fidelis christianus permanere, sibique proponit opus vere theo-logicum peragere. Ad tutandam autem auctoritatem «Kerygmatis» evangelici, quod praecesserat modus quo Iesus se gerebat erga Deum, ipse eo devenit, ut hoc nuntium reducat ad proclamationem veniae a Deo peccatoribus datae; quod nuntium significatur per Crucem Iesu, quae est genuinum Dei «verbum» in facto historico inscriptum. In hoc ponendum est nuntium paschale, cui quidem respondendum est per «decisionem fidei» (cf. S. Kierkegaard); quae decisio sola homini praebet ut secure in novam existentiam plene «authenticam» ingrediatur. Haec vero fides, qua talis, nullam continet doctrinam, sed ad ordinem «existentialem» pertinet, quippe quae consistat in sponsione libertatis, vi cuius homo se totum Deo committit.

1.1.8.3. Secundum Bultmann, ad omnes formulas christologicas et soteriologicas redigendas, quae in Novo Testamento inveniuntur, adhibita est lingua «mythologica» illius aetatis. Quam linguam, inquit, «demythologizare» oportet, scilicet interpretari, debita ratione legum linguae mythologicae habita ut obiectum interpretationis existentialis evadat. Haec vero eo intendit non solum ut ostendantur consectaria practica nuntii evangelici, sed etiam ut in lucem ponantur «categoriae», a quibus structura pendet existentiae humanae «salvatae». Hac in re ratiocinatio R. Bultmann magnam dependentiam ostendit a principiis philosophicis, quae a M. Heidegger in opere Sein und Zeit propugnantur.

1.1.8.4. Bultmann in suo opere exegetico, haud secus ac eius coaevi M. Dibelius et K.L. Schmidt, supergressus est criticam litterariam classicam, recursum faciendo ad criticam «formarum» litterariarum, quae concurrerunt ad «efformationem» textuum (Formgeschichte). Cuius studii propositum non est tam eruere e textibus Evangeliorum ipsas veritates historicas circa Iesum, quam potius statuere nexum inter illos textus et vitam concretam «communitatis primaevae», determinando eorum locum et munus (Sitz in Leben), ut exinde vivide detegantur diversi aspectus fidei apud eamdem communitatem. Discipuli autem ipsius Bultmann, quamquam praecipuas investigationes magistri non negarunt, tamen necessitatem senserunt inveniendi ipsum Iesum in exordio principioque christologiae (E. Käsemann, etc.).

 

1.1.9. De christologia quoad sponsiones sociales

1.1.9.1. Cum hominis existentia a vita in societate dependeat, hinc factum est, ut praesertim ad problemata vitae socialis practica animum attenderint complures «lectores», theologi vel non, quorum studia ad Iesum sunt conversa. Observantes, immo etiam in seipsis experientes, vitia societatum humanarum, ad «praxim» quam Iesus secutus est, recurrunt, ut ibi exemplum reperiant nostrae aetati accommodatum. Iam saeculo XIX quidam socialistae, qui «utopici» vocabantur (cf. Proudhon) socialia Evangelii principia studio erant prosecuti. Ipse K. Marx etsi religionem totaliter respuit, indirecte tamen influxui messianismi biblici obnoxius fuit. F. Engels vero interpretatus est, secundum principium suae theoriae de «certamine classium» spem christianismi primaevi qualis, exempli gratia, in Apocalypsi animadvertitur.

1.1.9.2. Nostris autem temporibus fautores variarum formarum theologiae liberationis, quae praesertim in America Latina elaboratae sunt, in «Christo liberatore», quem historici aliqui exhibuerunt tamquam adversarium politicum imperii Romani (cf. S.G.F. Brandon), quaerere conantur fundamentum spei cuiusdam et praxeos. Ut liberationem socialem et politicam hominibus afferatur, ut aiunt, nonne Iesus patrocinium causae pauperum suscepit et contra abusus auctoritatum surrexit, quae in rebus oeconomicis, politicis, ideologicis et etiam religiosis populum opprimebant? Attamen theologiae huius generis multiplices induunt formas. Aliae enim in hoc versantur, liberationem necessariam omnes res humanas amplecti, inter quas includunt relationem fundamentalem hominis ad Deum (v.g. G. Gutiérrez, L. Boff, etc.). Aliae vero praecipue spectant ad sociales hominum relationes inter se (v.g. J. Sobrino).

1.1.9.3. Insuper nonnulli marxistae, quamvis athei, cum quaerant aliquod «spei principium» (E. Bloch), «praxim» Iesu considerant, in fraterna caritate fundatam, veluti viam apertam ut tandem aliquando emergat in rebus humanis nova humana societas, in qua «communismus» integralis suam perfectam formam exprimere poterit (v.g. M. Machove…).

1.1.9.4. Sunt etiam lectores quidam evangeliorum, qui pro principio admittentes interpretationem phaenomenorum socialium et humanarum rerum ab hodiernis sectatoribus marxismi propositam, methodis analyseos istius scholae textus Novi Testamenti subiciunt, et proponunt legendi modum materialisticum. Hoc modo principia exinde deducunt alicuius «praxeos» liberatricis, quae ita sit immunis, iuxta eos, a quavis «ideologia ecclesiastica», ut in ea fundamentum ponant propriae activitatis socialis (F. Belo). Nonnulli studiosorum coetus, ad quos pertinere possunt sinceri christiani, ad hanc methodum recurrunt, utpote quae actionem cum theoria coniungat, quin tamen necessario fines theoricos «materialismi dialectici» prosequantur.

1.1.9.5. Huiusmodi «legendi» modi omne studium in «Iesum historicum» intendunt. Ac revera, iuxta has sententias, Iesus ut homo novae cuidam «praxi» liberatrici initium dedit; quae actio in mundo huius temporis, novis quidem mediis ac rationibus redintegranda est. Sub quodam respectu, haec interpretationis conamina locum occupant qui, in theologia classica, doctrinae de redemptione et ethicae sociali assignabatur.

1.1.9.6. Sub luce notabiliter diversa nonnullae investigationes hodie apparent, quae eo spectant, ut quaedam theologia practica condatur, vi cuius ratione habita socialium politicarumque quaestionum, hominibus, praesertim coetibus pauperibus et oppressis, spes praebeatur quae vera sit et ad effectum deduci possit: per Crucem Christi, Deus sese sodalem effecit cum humani generis doloribus obnoxium, ut eius liberationem operaretur (cf. J.B. Metz). Hoc modo ad ethicae campum iam fit transitus.

 

1.1.10. Studia systematica novae indolis

1.1.10.1. Sub hoc titulo recensentur duo syntheses theologicae, in quibus christo-logia intellegitur tamquam revelatio theo-logica ipsius Dei: altera K. Barth, altera H.U. von Balthasar auctorem habet. In utraque synthesi minime ignorantur recentiores exitus criticae biblicae; utraque tamen integra Sacra Scriptura utitur, ut systematica componatur synthesis. Iesus Nazarenus et Christus fidei nonnisi duo aspectus sunt inter se intime coniuncti, e quibus constituitur auto-revelatio Dei inter res humanas. Huiusmodi revelatio nonnisi per fidem clare et evidenter ostenditur (K. Barth). Secundum H.U. von Balthasar Christi «kenosis», manifestata per absolutam oboedientiam erga Patrem usque ad mortem Crucis, ostendit notam quamdam essentialem vitae trinitariae ipsius, simulque hominum peccatorum salutem operatur, gustata morte pro illis.

1.1.10.2. Iuxta K. Barth, tota Christi existentia significationem suam ex eo accipit quod sit Verbum supremum Patris. Hoc Verbum communicando per suum Spiritum in Ecclesia sua, Deus talem vivendi disciplinam inducit, quae credentes iubet se in negotia huius saeculi incumbere, rebus politicis non exceptis. Secundum H.U. von Balthasar vero, qui contemplationem Dei instituit per viam quam «aestheticam» nuncupat, considerationes rationales, investigationes historiae et obligationes libertatis humanae in caritate absolvendae coalescunt in ipsum paschale mysterium. Hoc modo adumbratur quaedam theologia historiae quae conclusiones paulisper restrictas idealistarum et materialistarum devitat.

 

1.1.11. De christologiis «ab imo» et «ex alto» procedentibus

1.1.11.1. Inter studia christologica supra memorata, ea quae a «Iesu historico» sumunt exordium aliquo modo apparent veluti «christologiae ab imo» procedentes. E contra, christologiae quae praecipue considerant filialem Iesu relationem erga Deum Patrem merito appellari possunt «christologiae ex alto». Complures huius aetatis auctores utrumque aspectum coniungere conantur; demonstrant, enim, initio capto a studio critico textuum, christologiam, quae implicite continetur in verbis Iesu et in Eius humana experientia, quiddam efformare continuum penitusque unitum cum diversis christologiis quae explicite continentur in Novo Testamento. Quod ligamen per vias valde varias exquiritur (v.g. L. Bouyer, R. Fuller, C.F.D. Moule I.H. Marshall, B. Rey, Chr. Duquoc, W. Kasper, M. Hengel J.D.G. Dunn, etc.).

1.1.11.2. Quamquam multum abest ut procedendi viae et conclusiones horum auctorum plene inter se congruant, nihilominus duo haec praecipua capita omnibus sunt communia:

a) distinguendus est, ex una parte, modus quo Iesus oculis hominum sui temporis (familiae, adversariorum, discipulorum) sese praebait atque intellegi potuit, et ex altera parte, modus quo credentes in Iesum intellexerunt Eius vitam personamque post Ipsius manifestationes tamquam ressuscitati. Inter utrumque tempus nulla sane habetur interruptio; animadvertitur tamen quaedam magni momenti progressio, cum primigenis sententiis congruens, quae habenda est elementum constitutivum ipsius christologiae. Quae quidem, si rationem habere debet humanitatis fines «Iesu Nazareni», simul tamen in Eo agnoscere debet «Christum fidei», plene revelatum per Eius resurrectionem sub luce Spiritus Sancti.

b) Adnotandum etiam est diversos modos intellegendi Christi mysterium relucere iam in ipsis libris Novi Testamenti. Hoc tamen fit, adhibita loquendi ratione Sacrarum Scripturarum quae «adimpletae» dicuntur in Iesu mundi Salvatore. Earum autem adimpletio supponit aliqualem «amplificationem sensus», sive agitur de sensu quem textus biblici primitus significabant, sive de sensu quem Iudaei, hos textus relegentes, iisdem attribuebant tempore Iesu. Quae quidem amplificatio sensus minime tribui debetur speculationi theologicae secundariae, sed eius originem ducit a persona ipsius Iesu, cuius notas proprias melius in sua luce ponit.

1.1.11.3. Hac quippe rerum consideratione permoti, tum exegetae tum theologi questionem aggrediuntur de individua Iesu personalitate.

a) Haec individua personalitas exculta atque formata est per Iudaicam educationem, cuius valores positivas Iesus in se plene adsumpsit. Eadem tamen praedita etiam fuit conscientia sui ipsius plane singulari, quod attinet ad suam relationem eum Deo et ad suam missionem apud homines absolvendam. Nonnulli textus evangelici (v.g. Luc. 2,40.52) nos inducunt ad quemdam huius conscientiae progressum agnoscendum.

b) Attamen exegetae et theologi recusant ingredi in «psychologiam» Iesu, tum propter textuum difficultates criticas, tum propter periculum speculandi (haud recto modo, seu per excessum seu per defectum). Potius habent reverenter se gerere coram mysterio personalitatis Eius, quam Iesus minime euravit expresse definire, etiam cum Ipse sivit suis verbis aut actibus (J. Schürmann) ut nonnihil in arcanis vitae intimae Suae introspiceretur. Variae Novi Testamenti christologiae sicut etiam Conciliorum definitiones, quibus repetita sunt ea quae ibi continentur, «lingua auxiliari» adhibita, demonstrarunt viam qua potest procedere theologica speculatio, non autem exacte mysterium ipsum plane circumscribendo.

1.1.11.4. Exegetae et theologi, in suis studiis ad Iesum Christum spectantibus, in id etiam consentiunt, quod christologia minime seiuncta sit a soteriologia. Verbum Dei caro factum est (Ioan. 1,14), ut mediatoris munus inter Deum et homines gereret. Si Ipse esse potuit homo «plene liber» et «homo pro aliis», id idcirco contigit, quod haec libertas et hoc sui ipsius donum ab intima coniunctione cum Deo tanquam a suo fonte profluebant, cum ad Deum ut Patrem, sensu peculiari ac prorsus unico Sese convertere posset. Quaestiones igitur de scientia ac praeexistentia Christi nullo modo vitari possunt, sed utraque ad ulterius stadium pertinet investigationis christologicae.

 

Caput 2.

De periculis et limitibus harum variarum methodorum

 

Unaquaeque methodus supra recensita habet praecipua sua capita fundata in textibus biblicis, ac proinde etiam sua commoda possidet suamque fecunditatem. Sed ex his nonnullae, si solae adhibentur, periculum prae se ferunt nuntium biblicum non totaliter explicandi, aut etiam imaginem Iesu Christi infirman proponendi.

 

1.2.1. Methodi theologiae classicae in duos scopulos incidunt:

1.2.1.1. Formulatio doctrinae de Christo magis a lingua theologorum aetatis Patrum ac Medii Aevi pendet, quam a lingua ipsius Novi Testamenti, quasi hic fons ultimus revelationis minus accuratus et aptus sit ad redigendam doctrinam in formulas bene definitas.

1.2.1.2. Recursus ad Novum Testamentum, si unica sollicitudine ducitur defendendi aut fundandi doctrinam sic dictam «traditionalem» in sua formulatione «classica» periculum incurrit ut via non pateat, sicut oportet, quibusdam quaestionibus criticis, quae in campo exegetico vitari nequeunt. Exempli gratia, accidere potest ut nimis facile admittatur indoles textuum plane historica, cum agitur de omnibus minimis circumstantiis quarumdam narrationum evangelicarum, quae finem theologicum habere potuerunt secundum morem litterarium illius temporis, vel authenticitas verbalis quorumdam sermonum, quae Iesu in Evangeliis tribuuntur, quamvis diverso modo in diversis libris referantur. Quo fit ut nonnullae quaestiones neglegantur, quae iure merito nostra aetate agitantur, ac proinde fieri potest ut propositiones doctrinales innitantur in conclusionibus criticis nimis «conservativis», quae reapse in controversia versantur.

 

1.2.2. Conatus speculationis theologicae, qui procedit a critica linguae adhibitae a theologis et a Conciliis, fundatur in recta rerum aestimatione. Attamen, ne Sacrarum Scripturarum testimonium detorqueatur, duabus condicionibus obtemperandum est:

1.2.2.1. Linguae «auxiliares», quae decursu saeculorum in Ecclesia adhibitae sunt, non eadem auctoritate pollent, ad fidem quod attinet, ac «lingua referentialis» qua auctores inspirati usi sunt, praecipue in Novo Testamento cuius modus loquendi habet radices in Priore. Ut «absolutum pondus revelationis» recipi possit, mediante lingua quadam relativa, salva continuitate inter experientiam fundamentalem Ecclesiae apostolicae et subsequentem experientiam ecclesiasticam, distinctiones et analyses quae ad investigandum sunt necessariae, fieri non possunt cum detrimento expressarum affirmationum, quae in Sacris Scripturis habentur.

1.2.2.2. Hac in re periculum est, ne vis absoluta attribuatur modis cogitandi et loquendi nostrae aetatis propriis, ita ut recta Christi cognitio, quae ex Evangeliis profluit, in discrimen vocari possit. Quod certe eveniret, si textus Novi Testamenti selectioni et interpretationi subiceretur, quas varia systemata philosophica expostularent. At christologia solide elaborari nequit, nisi servetur aequilibrium quod effluit e Sacra Scriptura in toto apprehensa variis e que loquendi modis quibus utitur.

 

1.2.3. Investigationes historicae, quarum magnum momentum ad intelligendos tam homines quam eventus praeteritae aetatis omnibus manifesto patet, procul dubio adhibendae sunt etiam erga Iesum Nazarenum. Uti patet, nullo modo neglegi potest quidquid attulit investigatio historica quoad circumstantias locorum ac temporum, in quibus haec testimonia recepta ac tradita sunt (cf. supra 1.1.3.).

1.2.3.1. Attamen simplex textuum analysis minime sufficit. Textus enim illi apud hominum communitatem sunt redacti atque recepti, quae non ideis abstractis sed fide vivebat. Quae fides originem et progrediens incrementum sumpsit a Iesu resurrectione; Salutis eventus imbutus est in hominibus qui jam diversarum indaicorum communitatum religiosa experientia participes erant.

1.2.3.2. Cum maxima animadvertatur differentia inter fidem communitatum iudaicarum et fidem christianae Ecclesiae, facile in oblivionem cadere posset continuatio historica inter primaevam fidem Apostolorum, fundatam in «Lege Moysis, in Prophetis, et in Psalmis» (Luc. 24,44), et fidem quam ipsi sibi acquisierunt ex relationibus cum Christo resuscitato. At continuatio haec pariter factum historicum est: datur scilicet continuatio in eorum professione religiosa erga Deum Abrahae et Moysi ante et post eventum paschalem. Ipsi vixerunt cum «Iesu historico» antequam viverent cum «Christo fidei». Quare, quidquid sit de subiectivis dispositionibus hodiernorum peritorum, omnibus tamen opus est investigare quae sit illa profunda unitas, quam christologia Novi Testamenti ostendit intus inclusam in suo ipsius progressu.

 

1.2.4. Quamvis necessarium sit subsidium scientiae comparatae religionum, ut de origine religionis christianae inquiratur, usus eius tamen duo prae se fert pericula.

1.2.4.1. Ipsa enim vitiari potest hocpraeiudicio, quod scilicet Christi religio explicanda sit, sicut in similibus casibus accidit, per fusionem seu syncretismum elementorum praeexistentium in ambitu sociali ubi orta est: aliorum scilicet e Iudaismo, aliorumque e religionibus ethnicis illius temporis provenientium; Christi enim religio orta est a coniunctione cuiusdam coetus credentium iudaicae originis cum ambitu sociali hellenistico, a quo mutuari nonnulla elementa debuit. Atqui, inde a saeculo III ante Christum Iudaismus iam aggressus erat problemata Hellenismi, sive ut elementa propriae traditioni contraria respueret, sive ut bona assumeret, quibus locupletari posset. Cum autem aetatibus sequentibus tradidisset Sacras Scripturas in Graecam linguam translatas, iam felicem exitum suae «inculturationis» manifestaverat, Christianismus primaevus, qui has translatas S. Scripturas hereditate accepit, eamdem viam est secutus.

1.2.4.2. Item periculum est, ne christianis primaevis communitatibus attribuatur vis creativa quovis interno moderamine destituta, quasi singulae ecclesiae radicibus et solida traditione caruissent. Nonnuli historiae cultores ad hoc extremum pervenerunt, ut Christum esse nonnisi «mythum quemdam» aestimarent, cuiusvis historicae veritatis expertem. Opinio huiusmodi, quae paradoxum sapit, quasi semper evitatur, at non pauci historici a fide alieni, putant communitates christianas ex Hellenismo oriundas mutasse «Salvatorem» secundum Iudaicam traditionem in «heroem» principalem alicuius «religionis salvificae», quae haud dissimilis erat «cultibus quibusdam divinis mysteriis» dicatis. At scientia religionum nullo modo expostulat principium evolutionisticum, quod statuat hoc criterium sequendum esse. Discernere conatur «leges constantes» in historia religionum, non autem religiosas opiniones ita exaequat, ut eas deformet. Sicut in ceterarum religionum studiis, ita in christianae religionis studio, munus huius scientiae est rationem propriam religionis Christi reperire, quae connexa est cum novitate «Evangelii». Hoc modo ipsa, per obliquas phaenomenologiae vias, iter pandere potest ad ipsam christologiam.

 

1.2.5. Diligentissima pervestigatio Iudaismi maximi momenti est ut persona Iesu recte intellegatur nec non vita Ecclesiae primaevae eiusque peculiaris fides.

1.2.5.1. Si ad Iesum cognoscendum studia hac via unice procedunt, semper adest periculum mutilandi Eius personalitatem, eo ipso momento quo per haec studia ponerentur eius Iudaica origo atque indoles. Fuitne tantum unus ex multis doctoribus, licet omnium fidelissimus traditioni Legis et Prophetarum? Vel propheta, calamitosi erroris victima? Vel thaumaturgus similis quibusdam aliis, quorum memoria servata est in Iudaicarum litterarum monumentis? Vel politicus concitator, qui tandem a Romanis auctoritatibus interfectus, complicibus summis sacerdotibus, qui eum non intellexerant?

1.2.5.2. Equidem verum est contentiones, quibus Iesus coetibus Pharisaeorum severioris disciplinae fautoribus oppositus est, haud dissimiles videri controversiis inter fratres, qui sunt eiusdem hereditatis participes. In posterum autem vitalitas illius motus, qui ab Eo ortum duxit, luculenter demonstrat illius dissensionis causam praecipuam multo profundiorem fuisse, etiamsi admittimus narrationes Evangeliorum gravius aequo describere potuisse primigenas rerum condiciones. Nam dissensio haec obiectum habuit modum novum intellegendi relationes cum Deo et «adimpletionem Scripturarum», quem Iesu per Evangelium Regni hominibus suae aetatis attulerat. Accurata investigatio Iudaicae indolis Iesu hunc aspectum praeterire non potest.

 

1.2.6. Quoad methodum accedendi ad Iesum Christum ex notione sic dicta historiae Salutis, concedendum est commoda magni momenti afferri, etiamsi vox «Heilgeschichte» nimis sit ambigua. Quaestiones autem quae hac via proponuntur, variae sunt pro variis huius methodi fautoribus.

1.2.6.1. In hodiernis linguis latinae originis necnon in lingua anglica, vox «historia» non eadem significationem habet, cum sermo est de Iesu ut persona «historica» et de «historia salutis». Lingua germanica quamdam distinctionem operatur inter voces «Historie» ac «Geschichte»; sed terminologia adhibenda difficilem revera ponit quaestionem. Nam historica cognitio Iesu in empiricis rebus fundatur, seu in experientia, ad quam acceditur per studium documentorum; at sic dicta «historia Salutis» non eodem modo fundatur. Complectitur enim experientiam communem; sed supponit comprehensionem quamdam ad quam non acceditur nisi per intelligentiam fidei. Haec distinctio prae oculis semper habenda est, ut christologia in suo vero ac proprio loco collocetur. Hoc supponit quod, tum in historiae perito tum in theologo, animus pateat ad fidem vivam et ad «decisionem fidei», qua in eamdem panditur accessus.

1.2.6.2. Animadversio haec peculiari modo applicanda est ad resurrectionem Christi, quae suapte natura ratione mere empirica probari nequit. Ab ipsa enim Iesus in «saeculum venientem» introducitur. Quod reapse deduci quidem potest ut verum ex apparitionibus Christi gloriosi quibusdam praeordinatis testibus, atque eo facto corroboratur quod sepulchrum Iesu apertum vacuumque inventum est. At quaestionem huiusmodi non licet nimis simplicem reddere, quasi omnis historicus, unice ope suae investigationis scientificae, possit eam certo demonstrare ut factum cuilibet observatori pervium: hic etiam requiritur «decisio fidei», seu melius «cor apertum», ut mens ad assensum moveatur.

1.2.6.3. Quod attinet ad titulos Christi, haud satis est inter titulos Ipsi per Seipsum attributos tempore eius terrestris vitae, et titulos qui Ei inditi sunt a theologis apostolicae aetatis, secernere. Expedit potius distinctionem instituere inter titulos functionales, quibus Christi partes definiuntur in procuranda hominum salute, et titulos relationales, qui spectant ad Ipsius relationem cum Deo, cuius est et Verbum et Filius. Qua in quaestione pertractanda, non minus quam tituli, examini subiciendae sunt Eius mores atque actiones conversatioque, utpote quae revelant id quod maxime persona reconditum habet.

1.2.6.4. Quod historia Salutis ad eschatologiam tendat, necnon spes ex hoc oriatur, illud consectaria magni momenti affert quoad christianam «praxim» in humanis societatibus. At vox «eschatologia» in se est ambigua. An «novissima tempora» sint extra experientiam historicam ponenda? Annuntiavitne Iesus finem «huius mundi», antequam generatio illius temporis praeteriret? Vel potius hoc modo novum modum induxit considerandi condiciones, in quibus humanarum rerum cursus evolvitur? Nonne potius agebatur de ultimo stadio «oeconomiae Salutis» per nuntium Evangelii Regni Dei inaugurato, sed nondum consummato, quod in toto historiae Ecclesiae decursu extenditur? Christologia veri nominis omnes huius generis quaestiones elucidare debet.

 

1.2.7. Periculum methodorum anthropologicarum, quae diversissimos inter se cogitandi modos complectuntur, in eo positum est, quod nonnulla elementa parvipenduntur, ex quibus persona humana in eius existentia ac historia constituitur; quo fit, ut christologia hoc modo mutila evadere possit.

1.2.7.1. In phaenomeno humano observando, satisne investigatum est circa eius aspectum religiosum pro suo progressu historico, ita ut persona Iesu et Ecclesiae fundatio in ambitu Iudaico accurate collocentur intra cursum evolutionis universalis? Optimistica interpretatio huius evolutionis, ad «punctum Omega» directae, relinquitne sufficientem locum quaestionibus de malo et actioni redemptrici mortis Iesu, etiamsi ex alia parte ratio habeatur discriminum quae evolutio humana superare debet? Investigationes de persona Iesu et de christologiis Novi Testamenti, hac in re necessaria afferent complementa.

1.2.7.2. Conamina speculativa circa analysim philosophicam existentiae humanae huic periculo subiciuntur, ne reiciantur ab iis, qui fundamenta philosophica ista non admittunt. Elementa biblica certe non negleguntur; eadem tamen saepe novo examini subicienda sunt, ut melius satis fiat exigentiis criticae biblicae et multiplicitati christologiarum, quae in Novo Testamento continentur. Hoc tantum modo anthropologia philosophica recte conferri poterit, ex una parte, cum personali existentia Iesu in hoc saeculo, ex altera parte vero, cum munere quod Christus glorificatus adimplet in christiana existentia.

1.2.7.3. Legitimum sane est initium sumere ab investigatione historica circa Iesum ut verus homo consideratum, quod plura complectitur: vitam Ipsius quatenus Iudaei; Eius agendi modos et praedicationem; conscientiam quam de seipso habuit et modum quo missionem suam proposuit; praevisionem suae mortis et significationem quam Ipse ei tribuere potuit; originem fidel in Ipsius resurrectionem et modos interpretandi Eius mortem in Ecclesia primaeva; progredientem elaborationem christologiae et soteriologiae in Novo Testamento. At periculum est, ne elementa doctrinalia hoc modo comparata nimis pendeant ab hypothesibus criticis, quae ad hunc finem in antecessum adhibitae fuerunt. Si vi huius methodi, admittantur tantummodo hypotheses quam maxime restrictivae, tunc christologia lacunosa evadere potest. Id tunc praesertim animadvertitur, cum textus qui «antiquiores» habentur, unice fide digni censentur, recentiores vero tribuuntur speculationibus posteriore tempore factis, quae penitus mutaverunt elementa «originalia» ad «Iesum historicum» pertinentia. Nonne potius hi textus eo spectabant ut ope novae meditationis Prioris Testamenti et profundioris considerationis eorum quae a Iesu dicta et facta fuerant, magis explicitam apud credentes redderent intelligenliam per fidem de Christo, qualis ab initio quasi in nucleo et modo implicito retinebatur? Periculum est, ne partes tribuendae Priori Testamento, cuius auctoritatem neque Iesus neque eius discipuli in dubium revocaverunt, hac in re nimis neglegantur: quo fit, ut ipsa interpretatio Novi Testamenti falsa evadat.

1.2.7.4. Legitime sane quidam conantur continuitatem statuere inter experientiam Iesu et christianam experientiam. Tunc autem statuendum quoque est, sine ulla dependentia ab hypothesibus nimis restrictivis, quomodo et quo sensu Iesus, «propheta eschatologicus», per fidem agnitus sit Filius Dei, quomodo primordialis fides et spes discipulorum Ipsius mutari potuerint in firmam certitudinem de Ipsius triumpho supra mortem; quomodo inter conflictationes, quibus ecclesiae aetatis apostolicae afflictae sunt, tandem agnosci potuerit «vera praxis», quam Christus voluerat, in qua scilicet innititur authentica «Iesu sequela»; quo denique modo diversae interpretationes Eius personae ac missionis ut Mediatoris Dei et hominum, quae in Novo Testamento inveniuntur, tandem censeri possint veram imaginem praebere tum Ipsius, qualis reapse fuit, tum revelationis, quae in Ipso et per Ipsum facta est. Hisce condicionibus, modus ambiguus vitari poterit in christologia proponenda.

 

1.2.8. Methodus fundata in analysi existentiali, cum instanter postulet a credentibus, ut sese gerant erga Deum iuxta exemplum oboedientiae a Iesu ipso praebitum, clara in luce ponit arctum ligamen, quibus inter se coniunguntur exegesis, investigatio theologica et viva fides. Per accuratam analysim criticam textuum, haec methodus saepe conducit ad detegendum eorum munus in christianis communitatibus pro quibus compositi sunt et consequenter etiam eorum munus in hodierna Ecclesia. Attamen complures exegetae et theologi, cuiusvis confessionis limites et lacunas huius methodi demonstrarunt.

1.2.8.1 Criticae radicalis fautores summam suarum investigationum circa evangelia ad tenuissimam medullam limitaverunt eo vel magis quod notitia de Iesu quatenus persona historica minimi esse momenti pro fide opinabantur. Itaque Iesus iam non vere pertineret ad originem christologiae. Quae quidem ortum duceret a Kerygmate paschali, non autem ab existentia Iesu hominis Iudaei, qui in se adimplevit Legem (= Torah), sub qua vivebat. Quod si huius Legis ratio eo unice spectat, ut per suam caducitatem demonstret homines se ipsos salvare non posse nonne tota quoque theologia Prioris Testamenti evanescit?

1.2.8.2. Lingua symbolica quae in Novo Testamento ad Kerygma paschale tradendum adhibetur, ut dicat quis est Christus et in quo consistat Eius munus, simul reducitur intra fines linguae «mythologicae»: quo fit, ut relatio inter utrumque Testamentum ad extremum extenuatur. Denique interpretatio «existentialis» (seu «existentialisticam») proposita ad interpretandam linguam «mythologicam», nonne in istud periculum incidit, ut christologia in anthropologiam reducatur?

1.2.8.3. Si Christi resurrectio Eiusque exaltatio nonnisi transformationes mythologicae nuntii Paschalis habendae sunt, haud intellegitur quo modo fides christiana a Cruce nasci potuerit. Praeterea, si Iesus non est Filius Dei sensu prorsus unico, haud patet cur Deus in Ipso nobis «ultimum verbum» dixerit mediante Cruce. Denique si, ad removendum modum rationalisticum concipiendi «argumenta» ad fidem probandam, supprimuntur etiam «signa», quibus ipsa fundatur, nonne id habendum est invitatio ad fideismum?

1.2.8.4. In quantum haec via accedendi ad Iesum in personali decisione fidei exclusive consisteret, nonne respuerentur aspectus soclales existentiae humanae ? Eo vel magis quod per hanc viam quaedam «moralitas amoris», modo sat vago definita, radicitus opponeretur «moralitati legis», quae complecteretur positivas exigentias iustitiae. Omnibus his de causis, discipuli R. Bultmann rursus Iesum ad origines christologiae introducere statuerunt, qum respuant globalem investigationis finem, qui in «existentiali» analysi fundatur.

 

1.2.9. Fautores «theologiae liberationis» opportune in memoriam revocarunt Salutem a Christo allatam non esse tantummodo «spiritualem», i.e. a rebus huius mundi plane abstractam: ipsa homines liberare debet, Dei utique gratia, a quavis tyrannide, quae in praesenti rerum condicione eos opprimit. Ex hoc tamen generali principio, periculosa quaedam erui possunt consectaria, praesertim si doctrina redemptionis non sat clare iungitur cum ethica, quae Novi Testamenti praeceptis plene cohaereat.

1.2.9.1. Etsi quidam «marxistae» indirecte ad Evangelium Iesu spectant, ut in eo reperiant perfectam vitae socialis formam in vera fraternitate fundatam, non deserunt tamen suam methodum inquirendi in facta socialia sub aspectu oeconomico et politico. Quae methodus cum anthropologia philosophica cohaeret, cuius fundamentum theoricum atheismum includit. Haec methodus investigandi et «praxis», quae inde sequitur, adhibitis absque iusta dispectione, ita ut Deus Sacrae Scripturae proponatur tanquam auctor liberationis sic intellectae, magnum praestant periculum, ne falsa evadant natura ipsa Dei, rectaque Christi interpretatio, ac tandem ipsius hominis cognitio et comprehensio.

1.2.9.2. Nonnulli «theologi liberationis» firmiter asseverant «Christum fidei» retinendum esse tamquam spei supremum principium. At fit etiam ut solummodo «praxis» Iesu «historici» consideretur, et quidem plus minusve arbitrario modo efficta mediante quadam «lectionis ratione», quae eam partim falsam reddit. Adeoque «Christus fidei» nonnisi mera «ideologica» interpretatio censetur, vel etiam «mythologicatio» Eius personae historicae. Cum nullo accurato examini subiciatur notio «potestatis» apud communitates christianas, tunc obnoxias Imperio Romano et eius localibus magistratibus, grave etiam periculum est, ne illa ipsa notio interpretationem accipiat secundum Marxismi regulas.

1.2.9.3. Inde sequitur, ut actio Christi liberatoris, qui per Spiritum Sanctum in Ecclesia operatur, iam non amplius consideretur: Iesus nonnisi «exemplum» praeteritum remanet cuius «praxis» prosequenda est aliis mediis, quae magis nostris temporibus accommodata sint et maiore polleant efficacitate. Hoc modo christologia in periculo est, ne plene in anthropologiam reducatur.

 

1.2.10. Studia theologiae spesulativae de Christo pro principio habent, idque non sine causa, ut respuant dependentiam ab hypothesibus criticis, quae continuis recognitionibus sunt obnoxiae. Periculum tamen est ne, ob nimiam curam synthesim perficiendi, diluatur varietas christologiarum Novi Testamenti, quae quidem magni pretii habenda est; vel etiam, ne ea quae ad praeparationem Prioris Testamenti spectant, penitus tollantur aut minoris momenti fiant, quo in casu Novum Testamentum suis radicibus privaretur. Optandum igitur est, ut studia exegetica magis determinatum ac bene definitum obtineant locum in revelatione investiganda, quae quidem, inde a primordiis ac per totum progressum sui decursus, tendit ad ultimum finem in totalitate mysterii Christi assequendum. Ibi adest quaedam divina «paedagogia», alio sensu ac Paulino (Gal. 3,24), quae homines ad Christum perducit.

 

1.2.11. Omnes conatus uniendi Christologiam «ab imo» cum Christologia «ex alto» procedente, rectum monstrant iter, quod certe est suscipiendum. In suspenso tamen peculiares quaestiones relinquuntur, quae solutionem expostulant.

1.2.11.1. In campo studiorum exegeticarum multa adhuc solvenda manent, ac nominatim quaestiones criticae ad Evangelia spectantes: scilicet modus efformandi verba Iesu quae ibi continentur; indoles plus minusque «historica» stricto sensu narrationum quae ad Eum attinent; tempus et auctores singulorum librorum; modi et stadia eorum compositionis; progressus doctrinae christologicae. Campus patet studiorum investigationi, quae non solum legitima est, verum etiam necessaria ac frugifera pro ipsa christologia systematica.

1.2.11.2. Ut percipiatur maximum atque unicum momentum, quod Christus habet in desursu rerum huius mundi, praetermitti nequit inquisitio de loco, quem Sacra Scriptura obtinet in variarum culturarum progressu. Quoad in historiam harum culturarum hi sacri libri sero prodierint, non est neglegendum studium de modo, quo ex iisdem culturis elementa nonnulla in illis recepta sunt ut Revelationi inservirent. Indoles iudaica Iesu, variis culturis inserta, integram lllius humanitatem quodammodo portat. Haec accedendi ad Iesum via, ad quam maxime incitant explorationes archeologicae atque ethnologicae ultimis duobus saeculis peractae, vix temptari coepta est. Ut autem recte percipiatur quo modo Iesus sit salvator omnium hominum omnibus temporibus, necesse est quaestionem considerare de Eius praeexistentia, Ipsum agnoscendo Dei Sapientiam et Dei Verbum (cf. Prologum Iohanneum), auctorem simulque totius creationis exemplar, ac rerum humanarum totius cursus potentem moderatorem.

1.2.11.3. Ut autem intellegatur quomodo Christus glorificatus efficaciter operans maneat in hoc mundo, oportet ut accuratiora Sacrarum Scripturarum studia instituentur circa relationes vigentes inter Ecclesiam, quae est Corpus Eius, ducente Spiritu Sancto, et societates in quibus ipsa evolvitur. Cum res ita se habeant, ecclesiologia constituit aspectum essentialem christologiae, et quidem eo ipso momento quo se fert obviam sociologorum investigationibus.

 

Caput 3.

Quomodo vitanda sint huiusmodi pericula,
limites atque ambiguitates?

 

Experimenta supra commemorata demonstrant quod non sat esset, ut remedia contra haec omnia pericula adhibeantur, aliquas acutas formulas enuntiare, quae «veritatem» definitivam peremptorie proponerent, nec systematicos tractatus elaborare, qui quaestiones universas complecterentur easque immediate solverent.

1.3.1. Communiofidei cum tota ecclesiastica traditione, quae iubet peritos in re biblica semper reverti ad Traditionem fundatricem aetatis apostolicae (lato sensu sumptae, ita ut totum Novum Testamentum complectatur) minime eximit ab inquisitionibus peragendis de Sacra Scriptura complexive sumpta, de loco quem habuit in Israel, de novo ramo ipsi inserto mediante Christo in scriptis Novi Testamenti usque ad conclusionem indicis librorum «canonicorum», scilicet «regulam» prae se ferentium fidei et vitae christianae. Quoad hoc ultimum caput, quamquam habetur fundamentalis dissensio inter ludaeos et Christianos, firmum tamen apud utrosque manet principium «canonicitatis».

1.3.2. Incrementum litterarium, quae in Sacra Scriptura invenitur, prae se fert imaginem quamdam illius doni Dei, quod hominibus attulit Eius revelationem ac salutem. Secundum Christianos, huius doni culmen est Dei Filius, verus homo «natus de Maria virgine». Unitas Scripturarum efficitur per promissiones a Patriarchis receptas et a Prophetis amplificatas, ac deinde per expectationem Regni Dei ac Messiae; atqui hae promissiones atque haec expectatio in Iesu, Messia et Filio Dei, adimplentur. Usus Sacrarum Scripturarum in Christologia subicitur huic principio totalitatis quod bene meminerant Patres ac theologi medii aevi, quando secundum methodos a cultura ipsorum aetatis suppeditas, textus biblicos legebant atque interpretabant. Alias cultura nostrorum temporum invenit methodos; modus autem et finis, quibus ipsis utendum est, idem remanent.

1.3.3. Quo facilius lectores credentes discernere possint in Sacris Scripturis hanc christologiam integralem, optandum est ut scientia biblica, methodorum exegeticarum nostrae aetatis auxilio exercita, maiora incrementa suscipiat, quam quae in statu hodierno studiorum atque investigationis animadvertuntur. Ac revera complura problemata adhuc obscura manent, quod attinet ad processum compositionis librorum sacrorum per auctores inspiratos, quales in fine proponuntur. Quamobrem ii qui, parcendo investigationibus huius generis, leviter Sacras Scripturas attingerent, perperam aestimantes hunc legendi modum esse «theologicum», fallacem ingrederentur viam: solutiones quae nimis faciles sunt, nullo modo solidum fundamentum praebere possunt investigationibus de theologia biblica, cum plena fide adhibendis. At Pontificia Commissio Biblica aestimat, praetermissis disceptationibus singularibus minoris momenti, studia sat progressa esse, ut in horum conclusionibus omnis fidelis lector solidum fundamentum reperire possit pro suis investigationibus circa Iesum Christum. De his quaestionibus agit sequens tractatio in duo capita divisa, quae sunt:

1. Promissiones et expectatio Salutis et Salvatoris in Priore Testamento;

2. Adimpletio harum promissionum et huius exspectationis in persona Iesu Nazareni.

 

PARS SECUNDA

TESTIMONIUM SACRAE SCRIPTURAE
DE CHRISTO COMPLEXIVE SUMPTUM

Caput 1.

Salutares Dei actiones et spes messianica in Israel

 Constat Iesum et primaevam communitatem christianam agnovisse divinam auctoritatem Scripturarum, quas nos Prius vel Vetus Testamentum appellamus. Ac revera, Sacris auctoribus testantibus Israel credere potuit Deum suum velle eius salutem, ac etiam ipsum eius vias cognoscere. Haec ergo prima experientia relationum inter Deum et populum suum in solido fundamento consistit, eiusque momentum iure postulat ut debita ratione aestimetur.

Itaque in hisce scriptis tria genera rerum considerari possunt, quas Christiani comperient perfecte in Christo Iesu adimpletas esse: a) cognitio veri Dei, qui a ceteris diis distinguitur et spem Israel constituit; b) experientia voluntatis salvificae Dei sui, quam Israel habuit inter rerum decursum quem expertus est in medio aliorum populorum; c) diversae formae mediationis, quibus iugiter promotae sunt observantia Foederis et communio inter Deum et homines. Hic non agitur de variis delineandis stadiis revelationis divinae Israel factae, sed de commemorandis praecipuis testibus huius «Prioris Testamenti», quos communitas christiana primaeva audivit et intellexit, illuminata per lucem Christi ism adventi.

 

2.1.1. De Deo ac de Eius revelatione in Priore Testamento

2.1.1.1. Omnes Orientis Antiqui populi Deum quaerebant «si forte attrectarent Eum» (Act. 17,27); secundum librum Sapientiae, ipsi quaerendo erraverunt quia, rerum pulchritudine capti, putaverunt Potentias huius mundi esse deos, ignorantes quanto speciosior esset earum Artifex (Sap. 13,3). Deus autem Israel manifestatur Ipsemet quaerens homines: vocat Abraham (Gen. 12,1-3) et stirpem tribuit, quae fiet Eius populus peculiaris inter omnes populos terrae (Ex. 19,5-6; Deut. 7,6) et quidem modo prorsus gratuito (Deut. 7,8). In Abraham et in eius posteritate nationes terrae benedictionem accipient (Gen. 12,3; 22,18; 26,4); in hoc Deo solummodo salutem invenient (Is. 45,22-25) et fundamentum suae spei quaerere debent (Is. 51,4-5).

2.1.1.2. Deus, rerum universarum Creator (Gen. 1,1-2,4), sese Israel manifestat praecipue ut Dominum et Moderatorem historiae (Am. 1,3-2,16; Is. 10,5 ss); Ipse est «Primus et Novissimus», et praeter Eum non est alius Deus qui sicut Ille agere possit (Is. 44,6; 45,5-6); non est Deus nisi in Israel (Is. 45,14), et Ipse solus (Is. 45,5). Peculiari autem modo sese hominibus exhibet ut Regem: etsi regalem hanc potestatem iam revelaverat per suam virtutem in creatione (Ps. 93,1-2; 95,3-5), magis eam manifestat curam suscipiendo de fortuna Israel (Ex. 15,18; Is. 52,7), et de suo regno futuro (Ps. 98). Quae regia potestas praecipuum obtinet locum in ipso cultu, qui Deo tribuitur in urbe Ierusalem (Is. 6,1-5; Ps. 122). Postquam Israel sua sponte dominos sibi elegit (I Sam. 8,1-9), ac demum grave horum regum iugum expertus est (I Sam. 8,10-20), tunc in Deo suo bonum Pastorem invenit (Ps. 23; Ez. 34), quia Ipse est semper «fidelis, ...iustus et rectus» (Deut. 32,4), «misericors et clemens, ...patiens et multae misericordiae ac verax» (Ex. 34,6, Vg).

Deus, igitur, quatenus proximus est hominibus, constituit veluti substantiam ipsam fidei Israel; proprium Eius nomen, tetragrammate YHWH expressum, huius fidei confessio est (cf. Ex. 3,12-15) ac simul formam definit relationum, quas Ipse inire vult cum populo suo, eum ad fidelitatem vocando.

 

2.1.2. Deus et homines: de promissione et foedere

2.1.2.1. Hic Deus, propria et indeclinabili voluntate (Ier. 31,35-37), significata iureiurando «per Semetipsum» (Gen. 22,16-18), iniit foedus cum hominibus in populum constitutis. Huic populo duces praefecit, quibus Eius consilia exsequi incumbebat: Abraham (Gen. 18,19), Moyses (Ex. 3,7-15), «iudices» (Iud. 2,16-18) ac reges (II Sam. 7,8-16). Ipsorum opera, Deus liberaturus erat populum suum ab omni servitute vel alienigenarum dominatione (Ex. 3,8; Ios. 24,10; II Sam. 7,9-11), daturus Terram Promissionum (Gen. 15,18; 22,17; Ios. 24,8-13; II Sam. 7,10) ac denique salutem procuraturus (Ex. 15,2; Iud. 2,16.18). Item eorumdem opera Deus transmissurus erat huic populo praecepta sua ac leges (Gen. 18,19; Ex. 15,25; 21,1; Deut. 5,1; 12,1; Ios. 24,25-27; I Reg. 2,3), quorum observantia habenda esset peculiaris modus quo Israel fidem suam in Deum confiteretur, reverentiam scilicet praestans erga proximi personam ac bona (Ex. 20,3-17; Deut. 5,6-21; Ex. 21,2 ss; Lev. 19). Nexus inter donationem terrae et oboedientiam Legi in S. Scripturis exhibetur ope iuridicae notionis «foederis» (berît), quo nova ligamina definiuntur quae Deus inter Semetipsum et homines condere statuit.

Constat populum eiusque duces libere se submittere huic foederi (Ex. 24,3-8; Deut. 29,9-14; Ios. 24,14-24); semper autem tentatione sollicitabantur ut praeter YHWH alios deos colerent (Ex. 32,1-6; Num. 25,1-18; Iud. 2,11-13), proximum omni iniustitiae genere opprimerent (Am. 2,6-8; Os. 4,1-2; Is. 1,22-23; Ier. 5,1 ss), ideoque «Foedus» cum Deo initum infrigerent (Deut. 31,16.20; Ier. 11.10; 32,32; Ez. 44,7). Nonnulli reges praecipue se culpabiles praebuerunt, eiusmodi iniustitias exercendo (Ier. 22,13-17) Foedusque frangendo (Ez. 17,11-21). Nihilominus Dei fidelitas infidelitatem hominum tandem superabit (Os. 2,20-22), novum Foedus cum eis ineundo (Ier. 31,31-34), Foedus scilicet perpetuum atque infrangibile (Ier. 32,40; Ez. 37,26-27). Quod quidem Foedus extendendum erit non solum ad semen Abrahae per circumcisionis signum (Gen. 17,9-13), sed ad homines universos per signum arcus in coelo (Gen. 9,12-17; cf. Is. 25,6; 66,18).

2.1.2.2. Prophetae scandalum denuntiarunt de huius Foederis multiplici violatione, cuius erant testes, quae causa erat cur populus electus a Deo condemnaretur (II Reg. 17,7-23). Iidem tamen praecipui testes exstiterunt praesertim ipsius Dei fidelitatis, quae supergressura erat hominum infidelitates. Idem enim Deus radicitus cor hominis transformabit, ei facultatem tribuens satisfaciendi obligationibus suis per oboedientiam Legi (Ier. 31,33-34; Ez. 36,26-28). Quanquam Foedus ex parte Israel toties violabatur, nihilominus prophetae numquam spem deposuerunt Deum tandem salutem populo allaturum, propter immensum amorem suum atque indulgentiam (Am. 7,1-6; Os. 11,1-9; Ier. 31,1-9), et hoc quando rerum cursus quam tristissimus erat (Ez. 37,1-14).

Deus enim per David adimpleverat promissiones anteriores quibus ex tribubus pluribus Israel populum liberum in terra propria facturum esse pollicitus erat (II Sam. 7,9-11). Etsi Davidis successores minime eius vestigia sint secuti, prophetae tamen semper exspectarunt illum regem, qui sicut David (II Sam. 8,15), institurus esset aequitatem et iustitiam, praesertim erga pauperrimos et infimos regni (Is. 9,5-6; Ier. 23,5-6; 33,15-16). Talis rex, Dei «zelum» erga suum populum revelabit (Is. 9,6), pacemque ab origine promissam praestabit (Am. 9,11-12; Ez. 34,23-31; 37,24-27).

Item prophetae praenuntiant urbem Ierusalem purificatam ac restituendam esse, ubi Deus inhabitabit in templo suo; cui dabuntur quaedam nomina symbolica, scilicet «Urbs iustitiae» (Is. 1,26), «Dominus iustitia nostra» (Ier. 33,16), «Dominus ibi est» (Ez. 48,35); murique eius appellabuntur «Salus» et portae «Laudatio» (Is. 60,18). Omnes gentes, iam sociae aeterni foederis David (Is. 55,3-5), vocabuntur ad participandam salutem Dei Israel in Urbe sancta restaurata (Is. 62,10-12), quia de Sion exibunt lex et iustitia, ut usque ad fines terrae extendantur (Is. 2,1-5; Mich. 4,1-4), et in solo YHWH salutem invenient (Is. 51,4-8).

 

2.1.3. De variis mediationibus salutis

2.1.3.1. Procul dubio Ipsemet Deus populum suum totumque genus humanum salvat, sed ad id faciendum diversos adhibet mediationis modos.

a) Rex peculiarem obtinet locum in hoc advendu Salutis. Ipsum velut filium adoptando (II Sam. 7,14; Ps. 2,7; 110,3 LXX; 89,27-28), Deus ei potestatem confert vincendi inimicos populi sui (II Sam. 7,9-11; Ps. 2,8-9; 110,1 ss; 89,23-24): qua potestate aucti antea fuerant Iudices sospitatores (Iud. 2,16). Sapientia divina praeditus (I Reg. 3,4-15.28), oportet rex fidelis sit Deo Foederis (I Reg. 11,11; II Reg. 22,2) ac vigilet ut aequitas et iustitia in universo regno observentur, praesertim erga pauperes, viduas et orphanos (Is. 11,3-5; Ier. 22,15-16; Ps. 72,1-4.12-14). Iure merito igitur liber Deuteronomii instanter urget hanc huiusmodi regis obligationem obtemperandi omnibus Foederis officiis (Deut. 17,16-20). Ceterum, tantummodo si fidelem se praebet in iustitia servanda, ipse in tuto ponet pacem et libertatem populi sui (Ps. 72,7-11; Ier. 23,6; Is. 11,5-9). E contra, si rex, ut reapse evenit, infidelis erga Foederis obligationes inventus fuerit, secum trahet ruinam populi sui (Ier. 21,12; 22,13-19). Nationes ipsae ubique invitantur ad participandas benedictiones huius doni, quod a Deo datur hominibus (Ps. 72,17).

b) Etsi reges munera sacerdotalia persolverint (II Sam. 6,13.17-18; I Reg. 8,63 ss; etc.) nihilominus horum munerum exercitium ad sacerdotem levitam proprie spectat (Deut. 18,1-8). Notandum autem est, quod ex relatione ad Legem definitio sacerdotalis officii derivatur (Ier. 18,18): sacerdos custos Legis est (Os. 4,6; Deut. 31,9), ac docet (Mal. 2,6-7) varia praecepta, quibus illa constituitur (Deut. 33,10). Per cultus exercitium, sacerdos seipsum simul ac totam Israeliticam (Lev. 21,8) communitatem sanctificat, ut oblatio sacrificii acceptabilis fieri possit apud Deum (Deut. 33,10). Quoniam vero cultus divinus celebrabat praeteritos eventus salutis (Ps. 132; 136...) obligationesque Israel erga Deum suum in memoriam revocabat (Is. 1,10-20; Os. 8,11-13; Am. 5,21-25; Mich. 6,6-8), sequitur ut cultus sacerdotalis valebit, testibus haud ambigue prophetis, secundum modum quo sacerdos quisque suo munere fungitur quatenus minister Legis (Os. 4,6-10).

c) Propheta partibus maximi momenti functus est apud Israel, quod attinet ad Salutis experientiam in rerum decursu. Pervasus a «Verbo Dei» (Ier. 18,18), praesens adest aliquis propheta in gravissimis rerum gestarum discriminibus (Ier. 1,10). Primum quidem ipsi officium iniungitur denuntiandi sive populi sive ducum infidelitates, in rebus tam politicis quam religiosis (I Reg. 18). Propter honorem Dei sui ipse exigit, ut reverentia praebeatur hominibus quoad personas et bona, secundum sinaitici Foederis praecepta (I Reg. 21; Am. 2,6-8; 5,7-13; Os. 4,1-2; Mich. 3,1-4; Ier. 7,9). Omnis Legis transgressio in peccatorem populum indicium Dei provocat, quod intercessio etiam ipsius Prophetae avertere nequit (Am. 7,7-9; 8,1-3). Solummodo sincera populi infidelis conversio efficere poterit, ut Deus rursus Salutem suam manifestet (Am. 5,4-6; Ier. 4,1-2; Ez. 18,21-23; Ioel. 2,12-17). Cum autem huiusmodi conversio fluxam ac fragilem (Os. 6,4), si non omnino impossibilem (Ier. 13,23), se revelaverit, solus igitur Deus eam perficere potest (Ier. 31,18; Ez. 36,22). Qua de causa propheta meliora tempora in futurum annuntiare potest, tunc etiam cum calamitates gravissimae sunt (Os. 2,20-25; Is. 46,8-13; Ier. 31,31-34; Ez. 37). Huiusmodi paedagogia victoriam divini amoris praeparat supra peccatricem conditionem, in qua homines versantur (Os. 11,1-9; Is. 54,4-10).

d) Est Sapientis (is qui sapientiam docet) percipere sensum huius universi, quod Creator in manus hominis tradidit (Eccli. 16,24-17,14), quippe quod sit simul donum Dei bonitatisque Eius manifestatio (Gen. 1,1-2,4; Ps. 8). Ad Sapientem item pertinet colligere ac sub luce revelationis recte aestimare varias experientias hominis, utpote viventis in societate ac proinde munere adstricti, ut easdem posteris sapientiam tradat, sive ut metam summopere optandam atque assequendam (Prov. 1-7), sive ut mysterium quodammodo reverandum (Prov. 30,18-19). Attamen fieri potest ut sapiens plus aequo existimet sui ipsius consilia (Is. 5,21; 29,13-14), iisque consiliis ductus etiam Legem Domini violet (Ier. 8,8-9). Multum interest eum talis sapientiae limites bene percipere, ut hominibus felicitatem prosperitatemque procuret (Eccl. 1,12-2,26).

 

2.1.3.2. Res ipsae testatae sunt has varias mediationisformas minime satis fuisse, ut stabilis hominum cum Deo communio constitueretur. Post calamitates semper recurrentes, Deus in conscientia populi sui mediatorum novorum spem excitavit, quorum opera regnum Eius in perpetuum tandem instaureretur.

a) Quamvis humilis appareat Messias-Rex, antiquis davidicis regibus comparatus, tamen omni bello finem imponet omnibusque nationibus pacem afferet (Zach. 9,9-10; cf. Ps. 2,10-12). Etsi huius regni messianici definitiva instauratio opus Dei ipsius sit (Dan. 2,44-45), populi tamen sui sancti opera (Dan. 7,27) vult iam fieri, cum scilicet «iustitia aeterna» atque «unctio Sancti Sanctorum» (Dan. 9,24) advenient.

b) Quidam «Servus Domini», adhuc profundo arcano abvolutus, Foedus universale obsignabit, unicum verum Deum Salvatorem universo mundo manifestabit, rerumque ordinem a Deo statum instaurabit (Is. 42,1-4; 49,1-6). Dolorum populi sui errantis particeps, peccatorum omnium pondus portabit, ut multitudines iustificet (Is. 52,13-53,12).

c) Denique, cum tempora adimplenda sunt, parebit tamquam Filius hominis (qui ut «populus Sanctorum Altissimi» tunc temporis interpretatur, Dan. 7,18), «veniens coram Deo cum nubibus Caeli» (Dan. 7,13-14), ut potestatem accipiat aeternam super omnes populos terrae, qui Ipsi oboedient (Dan. 7,27).

 

2.1.3.3. Ad illustrandam suam fidem in hanc Dei actionem in mundo et inter res humanas, Israelitae in fide sua usi sunt etiam quarundam potestatum figuris, quae in religionibus Gentilium interdum divinitates esse censebantur, sed ibi Deo Abrahae subiciuntur, ut Eius praesentiam creatricem et salvatricem evocent.

a) Spiritus est virtus Dei qui rerum omnium creationi praeerat easque renovare non cessat (Ps. 104,29-30). Ipse praesertim in rerum cursu operatur: quatenus Potentia divina, homines idoneos reddit ad quasdam missiones absolvendas. Ille est qui Iudices invadit ut Israel liberetur (Iud. 3,10; 6,34; 11,29); qui in David etiam descendit (I Sam. 16,13), in regem qui perfectam regis imaginem exprimet (Is. 11,2), et in Servum Domini (Is. 42,1-4), ut eos veros mediatores regni Dei in mundo efficiat. Ille est qui prophetis tribuit intelligentiam sui temporis (Ez. 2,1-7; Mich. 3,8) spemque salutis proximae (Is. 61,1-3). Novissimis temporibus idem Spiritus creabit populum novum qui a morte resurget (Ez. 37,1-14), ut Dei praecepta servet (Ez. 36,26-28). Denique homo hoc Spiritu inhabitabitur, qui ei pandet portam salutis (Ioel. 3,1-5).

b) Verbum Dei non solum datum est hominibus ut nuntium (cf. Deut. 4,13 et 10,4: «decem verba»), sed praecipue vis activa est atque omnia revelans. Deus enim Ipse verbo suo «dixit, et facta sunt» (Ps. 33,6-9; cf. Gen. 1,3 ss). Quae creatio opus est Verbi Eius simul ac Spiritus (Ps. 33,6). Verba Dei quae in os prophetarum ponuntur (Ier. 1,9), eis interdum gaudium fiunt (Ier. 15,16), et interdum ignis in eorum ossibus (Ier. 20,9; cf. 23,29). Verbum denique, sicut etiam Spiritus, paulatim lineamenta personae sumit: in ore et in corde Israel insidit (Deut. 30,14); «in aeternum permanet in caelis» (Ps. 119,89); mittitur donec expleat concreditum sibi munus (Sap. 18,15-16) et numquam revertitur sine exitu (Is. 55,11). Traditio rabbinica magnopere urgebit hanc imaginem: tunc Verbum Domini (Memra) actionem Dei ipsius manifestabit in suis relationibus cum mundo

c) Sapientia, in libro Proverbiorum, iam non est solummodo nota propria regum vel ars bonum exitum habendi in vita; apparet autem ut Sapientia divina creatrix (Prov. 3,19-20; cf. 8,22 SS). Cuius ope reges gubernare possunt (8,15-16), hominesque Ipsa invitat ut suas vias sequantur, ut ita vitam inveniant (8,32-35). Cum ante omnia creata sit, Ipsa universae creationi praesidet, atque in deliciis habet esse cum filiis hominum (8,22-31). Postea declarat «se ex ore Altissimi prodiisse» (Eccli. 24,3), ita quidem ut deinceps se idem esse affirmet ac Librum Foederis et Legem Moysis (Eccli. 24,23; Bar. 4.1). In Libro Sapientiae Salomonis ei tribuitur possessio Spiritus qui omnia penetrat (Sap. 7,22) et nihil aliud est ac «candor lucis aeternae speculumque sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius» (7,26 Vg).

 

2.1.4. Conclusiva aestimatio religiosae illius experientiae prorsus singularis

2.1.4.1. Libri Prioris Testamenti, quorum assidua lectio atque interpretatio numquam cessaverunt, probata testimonia remanent earum experientiarum eiusque spei, de quibus supra brevis facta est expositio. In Iesu tempore spes Iudaeorum varias sumpserat formas, secundum opiniones praevalentes apud varios coetus politicasque factiones. Quantum certa habebatur eius finalis adimpletio, tantum modi adimpletionis huius indeterminati manebant. Ut exemplum afferatur, Pharisaei ex stirpe David venturum Messiam regem fore credebant; Esseni autem, praeter hunc regem unctione sacratum cuius politica esset potestas, Messiam sacerdotem exspectabant (cf. Zach. 4,14; cf. Lev. 4,3), qui priori praeemineret, atque etiam Prophetam qui utrumque praecessurus erat (cf. Deut. 18,18; I Macch. 4,46; 14,41).

2.1.4.2. Regni Dei exspectatio, quod salutem afferre cunctis hominibus allaturum esset humanamque condicionem radicaliter immutaturum, apud omnes existit veluti summum caput fidei et spei populi Israel. Adventus autem eius, in quo Boni Nuntii (seu «Evangelii») materia continebitur, Ierusalem surgere faciet mundumque totum illuminabit (Is. 52,7-10). Regnum illud, in aequitate et iustitia fundatum, universis hominibus veras rationes manifestabit sanctitatis Dei, qui vult omnes salvos fieri (Ps 93; 96-99). Huius vero mundi potestates, quae regiam Dei dignitatem usurpaverunt, vanis suis titulis privabuntur (Dan. 2,31-45). Inter magnas Regni Dei manifestationes annumerabitur praesertim eius victoria super mortem hominum, per resurrectionem effecta (Is. 26,19; Dan. 12,2-3; II Macch. 7,9.14; 12,43-46).

Ioannis Baptistae munus erit imminentem huius definitivi regni adventum annuntiare, ab eo instaurandum «qui fortior ipso erit» (Matth. 3,11-12 et par.). Tempora iam impleta erunt: omnis homo, qui peccatorum suorum poenitentiam egerit, vera poterit Salute gaudere (Marc. 1,1-8; Matth. 3,1-12; Luc 3 1-18).

 

Caput 2.

De adimpletione promissionum salutis in Christo Iesu

 

2.2.1. DE IESU CHRISTI PERSONA ET MISSIONE

2.2.1.1. De testimonio evangelico

Iesus Nazarenus, «factus ex muliere, factus sub lege» (NVg), advenit «in plenitudine temporis» (Gal. 4,4), ut spem Israel adimpleret. Secundum Ipsius verba, per praedicationem Evangelii ab Eo factam, «impletum est tempus et appropinquavit Regnum Dei» (Marc. 1,15). In Eius persona, hoc Regnum iam praesens adest et operatur (cf. Luc. 17,21 et parabolas Regni). Miracula et opera potentiae ab Eo patrata per Spiritum Dei demonstrant Regnum Dei advenisse (Matth. 12,28). Iesus venit «non legem et prophetas solvere sed adimplere» (Matth. 5,17).

Attamen haec adimpletio cogitari nequit ei similis, quam homines illius temporis ex lectione Sacrarum Scripturarum eruerant. Ut differentia inter utramque interpretationem percipiatur, oportet testimonium Evangeliorum accurate perpendatur. Haec ortum duxerunt a discipulis, qui testes verborum et factorum Iesu fuerunt (Act. 1,1) nobisque eadem tradiderunt Spiritu sancto inspirante (Il Tim. 3,16; cf. Ioan. 16,13). Cuius quidem actio non tantummodo vigilavit ut haec transmissio omnino fideliter redderetur. Potius autem effecit ut, labente tempore, per auctorum sacrorum considerationem ab Eo fecundatum, rerum et factorum Iesu traditio ratione usque uberiore ac magis magisque evoluta exprimeretur. Exinde explicantur varietas ac differentia scribendi indolis, sententiarum et vocabulorum, quae, exempli gratia, animadvertuntur inter Evangelia synoptica et quartum Evangelium. Cum autem apud primaevam apostolicam communitatem, ductore Dei Spiritu, haec Iesu verborum gestorumque memoria et intelligentia ad maturitatem pervenerint, Christiani iure merito varios hos Iesu Eiusque nuntii modos secundum varios gradus huius progressus firma fide accipiunt tamquam authenticum Dei verbum, auctoritate Ecclesiae confirmatum.

 

2.2.1.2. Quomodo Iesus versus sit ad Prioris Testamenti traditionem

  Modus, quo Iesus se habet non solum erga Legem sed etiam erga titulos qui apud Sacras Scripturas tribuuntur variis mediatoribus salutis, essentialiter pendet a relatione, qua Ipse se habet erga Deum: quae quidem est relatio Filii erga Patrem (infra 2.2.1.3).

a) Mirum non est quod Ipse acceptaverit titulos «Magistri» (Marc. 1,38 etc.) et «prophetae» (Matth. 16,14; Marc. 6,15; Ioan. 4,19); immo etiam hunc ultimum sibi tribuit (Matth. 13,57; Luc. 13,33). Quamquam autem se esse «regem» et «messiam» sensu mere terrestri recusavit (cf. Luc. 4,5-7; Ioan. 6,15), nihilominus haud respuit nomen «Filii David» (v. g. Marc. 10,47 etc.). Immo vero ut regem Davidicum sese praebuit eo die quo acclamante turba, Ierusalem ingressus est, ut Scripturas adimpleret (Matth. 21,1-11; cf. Zach. 9,9-10). In templo deinde se gessit «tamquam auctoritatem habens», at sacerdotibus declarare noluit, qua auctoritate haec faceret (Marc. 11,15-16.28). Revera, hoc loco, Eius missio speciem potius Prophetae, quam Regis, prae se fert (cf. Marc. 11,17, ubi citantur Is. 65,7 et Ier. 7,11).

b) Iesus quidem sinit ut Petrus, in nomine duodecim discipulorum, profiteretur Ipsum esse Christum (i.e. Messiam); sed statim prohibuit quicquam ne de hac re cuique diceretur (Marc. 8,30 ss), quia huiusmodi fidei professio valde imperfecta erat et Iesus de extremo suo discrimine et morte iam cogitabat (Marc 8,31 etc.). Modus enim, quo Ipse de Messia filio David cogitabat, ab interpretatione quam Scribi proponebant differebat. Quod quidem tunc patet, cum Ipse eis demonstrat, secundum Psalmum 110,1, hunc esse Dominum David (Matth. 22,41-47 et par.). In Evangeliis synopticis, quando summus sacerdos ab Eo sciscitatur, an sit Christus (Messias) Filius Dei (vel: Benedicti) [cf. II Sam. 7,14; Ps 2,7], Iesus responsum dat tenore quidem aliquatenus diverso apud singulos evangelistas (Marc. 14,62; Matth. 26,64; Luc. 22,69-70, ubi quaestio ipsa est in duas partes divisa); attamen, in tribus hisce casibus, aperte profitetur amodo Filium hominis (cf. Dan. 7,13-14) a dextris Dei (vel: Virtutis) sessurum esse tamquam regem in gloria divina. In Evangelio Ioannis, interrogante Pontio Pilato, procuratore, an sit «Rex Iudaeorum», declarat «suum regnum non esse de (ek) hoc mundo», se Ipsum vero venisse «ut testimonium perhiberet veritati» (Ioan. 18,36-37). Nunquam revera se gerit ut dominus, sed ut famulus, immo ut homo in servitute constitutus (Marc. 10,45; Luc. 22,27; Ioan. 13,13-16).

c) Titulus «Filii hominis», quem Iesus solus sibimetipsi attribuit in textibus evangelicis, magni est momenti ubi Ipsum designat ut salutis mediatorem secundum librum Danielis (cf. Dan. 7,13). Attamen usque ad Eius Passionem, haec appellatio aliquatenus ambigua remanet, quia interdum, secundum sat frequentem loquendi usum aramaicum, designare posset ipsam personam loquentem. Sic Iesus hoc modo se gerit ac loquitur, quasi videatur numquam se velle arcanum - vel potius mysterium - personae suae revelare, quia homines nondum possent illud intellegere: secundum quartum Evangelium, Iesus ea tantum dicit, quae discipuli «portare possunt» (Ioan. 16,12).

d) Eodem tempore, autem, plura Iesus insinuat, quae postea, auxilio Spiritus Sancti (Ioan. 16,13), clara apparebunt. Ita in ultima Cena, verbis supra calicem prolatis (Marc. 14,24 et par.), videtur in memorian revocare missionem Servi patientis, qui vitam suam ponit pro pluribus (Is. 53,12), novum Foedus statuens in sanguine suo (cf. Is. 42,6; Ier. 31,31). Putare sane possumus, eum de hac re iam cogitare, cum asserit Filium hominis non venisse «ministrari sed ministrare ac dare animam suam redemptionem pro multis» (Marc. 10,45).

e) Alia autem consideranda sunt. Deus enim adventum suum non solum annuntiavit mediantibus quibusdam hominibus, sed etiam divinis attributis, scilicet per suum Verbum, Spiritum et Sapientiam (cf. supra 2.1.3.3.). Atqui Iesus sese praebuit loquentem nomine et auctoritate Patris, sive in IV Evangelio (cf. Ioan. 3,34; 7,16; 8,26; 12,49; 14,24; et Prologum ubi Logos, «Verbum», appellatur), sive etiam in Synopticis: «Audistis quia dictum est...; Ego autem dico vobis...» (Matth. 5,21 ss; cf. 7,24.29). Alio declarat se loqui et agere in Spiritu Dei (Matth. 12,28), hanc divinam Virtutem possidere, eamque missurum esse in discipulos suos (Luc. 24,49; Act. 1,8; Ioan. 16,7). Denique insinuat Sapientiam Dei adessé et agere in seipso (Matth. 11,29; cf. Luc. 11,31).

Hoc modo in Christo Iesu duae reperiuntur viae, altera «ex alto» atque altera «ab imo», quibus Deus in Priore Testamento praeparaverat adventum inter homines (supra 1.1.11.1.): «ex alto», homines magis magisque propinquius a Verbo, a Spiritu, et a Sapientia Dei vocantur; «ab imo» autem vultus magis magisque delineati Messiae ut regis iustitiae et pacis, humilis Servi patientis ac mysteriosi Filii hominis, surgunt atque efficiunt ut, cum ipsis, homines ad Deum ascendant. Exinde duo aperiuntur itinera Christologiae, quarum altera Deus in Iesu Christo seipsum revelat inter homines venientem ad eos salvandos per suae vitae communicationem, altera autem genus humanum in Christo, ut novo Adam, primaegeniam invenit vocationem filiorum Dei adoptivorum.

 

2.2.1.3. De relatione Iesu ad Deum

  a) Ratio ultima, vel potius mysterium Iesu in relatione sua filiali ad Deum essentialiter consistit. In sua enim oratione Deum vocat ut «Abba»; quod verbum, in lingua aramaica significat quidem «Patrem» cum familiaritate quadam (cf. Marc. 11,36 etc.). Sibimetipsi nomen «Filii» attribuit in eodem loco, in quo solum Patrem nosse iudicii ultimi diem asseverat, exclusis angelis atque etiam Filio (Marc. 13,32). Haec autem ratio sese gerendi ut «Filium» coram «Patre» invenitur pluries, sive in IV Evangelio (v. g. Ioan. 17,1: «Pater, venit hora clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te»; cf. etiam Ioan. 3,35-36; 5,19-23), sive etiam in «logion» Matthaei et Lucae, quod «ioanneum» dicitur (Matth. 11,25-27; Luc. 10,20-21). Haec familiaris relatio Iesu cum Deo tam intima apparet, ut Ipse asserere possit: «Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare» (Matth. 11,27 = Luc. 10,22).

b) Hoc est intimum secretum a quo originem ducunt tamquam a «suo fonte» omnia Iesu gesta modique agendi vel, ut aliis verbis utamur, vera «filialitas» (sive filiaris condicio). Cuius quidem conscius est inde a tenera aetate (Luc. 2,49), eamque manifestat per suam perfectam oboedientiam voluntati Patris (Marc. 14,36 et par.). Haec autem Filii condicio non impedit, quin perfecte sit homo, qui «proficit sapientia et aetate et gratia apud Deum et apud homines» (Luc. 2,52). Ita, in conscientia missionis Sibi a Patre concreditae magis magisque crescit ab infantia usque ad mortem crucis. Denique mortem experitur modo crudeli instar cuiusvis hominis (cf. Matth. 26,39; 27,46 et par.), et quidem, ut ait Epistula ad Hebraeos, «cum sit Filius, discit ex eis, quae patitur, oboedientiam» (Hebr. 5,8).

 

2.2.1.4. Quod persona Iesu in origine sit christologiae

Itaque omnes titulos, omniaque munia ac mediationes ad salutem spectantia, quae iam in Sacris Scripturis notabantur, in persona Iesu cernimus assumpta atque collecta. At necesse fuit, ut qui in Eum crediderunt, haec omnia novo prorsus modo interpretarentur. Modi inexspectato, contigit ut regnum Messiae (i.e. Christi) per scandalum Crucis adveniret, postquam Iesus mortem subiit quatenus Servus Dei patiens (I Petr. 2,21-25, secundum Is. 53) ac per suam resurrectionem intravit in gloriam Filii Hominis (Act. 7,56; Apoc. 1,13; cf. Dan. 7,13 s.). Hic est modus quo fide agnosci potuit ut «Christus Filius David» atque etiam «Filius Dei in virtute» (Rom. 1,3-4), «Dominus» (Act. 2,36; Phil. 2,11 etc.) ac Dei Sapienta (I Cor. 1,15; cf. Col. 1,15-16; Hebr. 1,3), Sermo (vel «Verbum») Dei (Apoc. 19,13; I. Ioan. 1,1; Ioan. 1,1-14), «Agnus Dei» immolatus et glorificatus (Apoc. 5,6 ss; Ioan. 1,29; I Petr. 1,19), Testis fidelis (Apoc. 1,5) ac verus Pastor (Ioan. 10,1 ss; cf. Ez. 34), Mediator Novi Foederis regali sacerdotio fungens (Hebr. 8,1-10,18), denique etiam «Primus et Novissimus» (Apoc. 1,17), qui titulus in Priore Testamento solius Dei erat (Is. 41,8; 44,6). Sicque Sacrae Scripturae in Iesu sunt adimpletae alio ac meliore modo, quam Israel expectaverat. Sed haec nonnisi per actum fidei agnosci possunt qua Eum confitemur Messiam, et Dominum, et Filium Dei esse (Rom. 8,29; Ioan. 20,31).

 

2.2.2. DE ORIGINE FIDEI IN IESUM CHRISTUM

2.2.2.1. De lumine Paschali

a) Fides discipulorum Iesu, quamquam iamdiu «in Eum crediderant» (Ioan. 2,11), nihilominus valde imperfecta permansit, donec Ipse vixit. Immo, propter Eius mortem funditus concussa est, testibus omnibus Evangeliis. Sed plenior clariorque evasit, postquam Deus eum ressuscitavit ac dedit ei discipulis suis manifestum fieri (Act. 10,41 s.; cf. 1,3; Ioan. 20,19-29). Apparitiones, quibus Iesus «se praebuit vivum post passionem suam in multis argumentis» (Act. 1,3), a discipulis minime expectabantur, adeo ut «nonnisi cum quadam haesitatione veritatem suae resurrectionis acceperint» (S. Leo M., Sermo 61,4; cf. Matth. 28,27; Luc. 24,11). Attamen manifestationibus illis potuerunt agnoscere «Dominum vere surrexisse» (Luc. 24,34).

b) Fulgente lumine Paschali, nonnulla Iesu verba, quae primitus obscuriora visa erant, clara sunt facta (cf. Ioan. 2,22), itemque nonnulla Eius gesta (Ioan. 12,16). Praesertim autem Eius Passionis Eiusque Mortis significatio patefacta est, postquam Ille «aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas» (Luc. 24,32.35). Hoc igitur modo constituti sunt testes (Luc. 24,48; Act. 1,8; cf. I Cor. 15,4-8), quorum verba fundamentum fecerunt, in quo fides communitatis primaevae innita est. Testimonio enim illorum, omnia intellegenda crant, quae de Iesu scripta erant «in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis» (Luc. 24,44), simulque dignosci potuit quomodo Dei promissiones in eo adimpletae essent.

c) Huiusmodi apparitiones (Act. 10,40 s.; Marc. 16,12-14) simul significationem etiam illustraverunt eorum eventuum, qui videbantur ab Eius resurrectione profluere, scilicet: donum Spiritus Sancti iam vespere Paschali datum secundum IV Evangelium (Ioan. 20,22), adventusque eiusdem Spiritus in discipulos die Pentecostes (Act. 2,16-21.33), miracula sanationum «in nomine Iesu» patrata (Act. 3,6 etc.). Ex illo tempore fidei apostolicae centrum non solum regnum Dei fuit, cuius adventum Iesus nuntiaverat (Marc. 1,15), sed etiam ipsum Iesum, in quo hoc Regnum exordium sumpserat (cf. Act. 8,12; 19,8 etc.), qualem apostoli ante Eius mortem cognoverant, et qui per resurrectionem ex mortuis in Suam gloriam intraverat (Luc. 24 ,26; Act. 2,36).

 

2.2.2.2. De Christologiae progressione

a) Iuxta promissionem Iesu (Luc. 24,49; Act. 1,8), discipuli eius «induti sunt virtute superveniente in Eos Spiritu Sancto», postquam «completi sunt dies Pentecostes» (Act. 2,1-4; cf. 10,44). Quod sane fuit peculiare Novi Foederis donum: nam per prius Foedus Lex data fuerat populo Dei, per novum autem Spiritus Domini super omnem carnem effusus est, secundum propheticam promissionem (Act. 2,16-21; cf. Ioel. 3,1-5 LXX). Per hoc baptismum «in Spiritu Sancto» (Act. 11,16; cf. Matth. 3,11 et par.), apostoli animum fortitudinemque receperunt ut Christo testimonium redderent (Act. 2,23-26; 10,39 etc.), verbum Dei cum fiducia (parrhesia) annuntiarent (Act. 4,29.31) ac miracula patrarent in nomine Domini Iesu (Act. 3,6 etc.). Ita instaurata est communitas credentium in Iesum Christum. Postea Ecclesia, aedificata «in Spiritu Sancto» (Act. 9,31; Rom. 15,16-19; Eph. 2,20-22) inter ludaeos et in mediis nationibus ita crevit, ut testimonium Christo redditum sit, Regnumque Dei propagatum «usque ad ultimum terrae» (Act. 1,8).

b) Traditiones evangelicae collectae sunt ac paulatim scripto mandatae sub hoc lumine paschali, donec tandem fixam suam formam receperunt in quattuor libellis. Qui quidem non simpliciter continent ea «quae coepit Iesus facere et docere» (Act. 1,1), sed praebent quoque de iisdem theologicas interpretationes (cf. Instructionem Pontificiae Commissionis Biblicae, die 14 maii datam AAS LVI/III, vol. VI, 1964, p. 712-718). In iis igitur quaerenda est Christologia uniuscuiusque evangelistae. Id potissimum valet quoad Ioannem, qui aetate SS. Patrum nomen «theologi» accipiet. Item ceteri auctores, quorum scripta in Novo Testamento servata sunt, diversis modis gesta verbaque Iesu interpretati sunt, ac multo magis eius mortem et resurrectionem. Ita licet loqui de christologia apostoli Pauli, quae evolvitur novamque suscipit formam a primis epistulis usque ad traditionem ab eo manantem. Aliae quoque christologiae inveniuntur in Epistula ad Hebraeos, in Prima Petri, in Apocalypsi Iohannis, in epistulis lacobi et Iudae, in Secunda Petri, quamvis non eundem progressum habuerint in hisce scriptis.

Huiusmodi christologiae non solummodo inter se differunt ob varium lumen, quo illustrant personam Christi in se Prius Testamentum adimplentis; sed alia atque alia nova etiam afferunt elementa, praesertim in «evangeliis infantiae» secundum Matthaeum et Lucam quae docent virginalem Iesu conceptionem, cum e contra in scriptis Pauli et loannis mysterium eius praexistentiae evocatur. Attamen nullibi proponitur pertractatio completa de «Christo Domino, mediatore atque redemptore». Auctores Novi Testamenti, utpote pastores atque doctores, testimonium revera exhibent de eodem Christo, vocibus autem diversis in unici cantici symphonia.

c) Haec omnia testimonia in totum accipienda sunt, ut Christologia, utpote Christi notitia, in fide radicata et fundata, vera atque authentica apud christianos credentes vigere pergat. Licet quidem unicuique ad hoc vel illud inclinare, quippe quod videatur aptius de Christo loqui secundum varias ingenii affinitates atque culturas. At pro fidelibus universa haec testimonia unicum Evangelium constituunt, quod a Christo annuntiatum est et ad Christum spectat. Nullum igitur eorum reici potest, quasi ab evolutione secundaria processerit et veram Christi imaginem non exhibeat, vel quasi in se vestigia impressum ab antiquis culturis imbuta, hodie iam nullius esset momenti. Textuum interpretatio, quae necessaria sane est, nullo modo perducere debet ad res quaslibet quas continent, evacuandas.

d) Quod attinet at dicendi modos ab his scriptoribus adhibitos ut suam christologiam proponant, attente considerare opus est. Uti iam dictum est (cf. supra 2.2.1.4.), hi modi plerumque a Sacris Scripturis sumpti sunt. Attamen, postquam praedicatio evangelica in contactu fuit cum variis doctrinis, et religionibus hellenisticis, paulatim factum est ut pastores et doctores aetatis apostolicae prudenter vocabula et imagines assumpserint quae ad communem loquendi modum Gentilium pertinebant, dummodo eis novas interpretationes donaverint secundum fidei necessitates. Cuius generis exempla non multa recensentur (v.g. vox pleroma, in Col. 1,9). Quae minime falso syncretismo tribuenda sunt: illo enim modo auctores inspirati eumdem Christum describere volunt, quem alii, ope aliarum dicendi rationum, magis directe a Sacris Scripturis desumptis, describunt. Ita ipsi viam aperuerunt theologis onmnium temporum, qui necessitatem senserunt, et adhuc sentiunt, linguas «auxiliares» inveniendi, quarum ope clarior hominibus suae aetatis redderetur peculiaris ac fundamentalis lingua Sacrarum Scripturarum, ut recta atque integra Evangelii annuntiatio ad omnes homines perveniret et adhuc Perveniat.

 

2.2.3. DE CHRISTO SALUTIS MEDIATORE

2.2.3.1. De Christo in ecclesia sua praesente

a) Christus cum suis permanet usque ad consummationem saeculi (Matth. 28,20). Ecclesia, cuius vita a Christo Domino tota provenit, hoc mandatum persolvere debet, ut mysterium Christi scrutetur illudque hominibus innotescat. Quod quidem fieri nequit, nisi in fide et sub ductu Spiritus Sancti (I Cor. 2,10-11). Ac revera, Ille dona sua unicuique distribuit prout vult (cf. I Cor. 12,11), «in aedificationem Corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph. 4,12-13). Ita Ecclesia, mundo inserta, per suam fidem Christum praesentem in medio sui ipsius experitur (cf. Matth. 18,20). Qua de causa spe firma tendit ad gloriosum Domini sui adventum. Illud quidem desiderium exprimit orando, praesertim cum Passionis et Resurrectionis eius memorian celebrat (I Cor. 11,26), vehementer invocans Eius reditum: «Veni Domine Iesu» (I Cor. 16,22; cf. Apoc. 22,20).

b) In variis humanarum rerum vicissitudinibus, proprium Ecclesiae munus est ut Christi praesentiam et actionem modo authentico agnoscat. Quapropter ipsi cura est «signa temporum» scrutari eaque semper interpretari in lumine Evangelii (cf. Gaudium et spes, n. 4). Ad id faciendum Evangelii ministri ac fideles, pro suo quisque munere, doctrinam Dei, Salvatoris nostri, servare debent (Tit. 2,10), «depositumque custodire» (I Tim. 6,20), ne «circumferantur omni vento doctrinae» (Eph. 4,14). Ideo vera fides in Christum, actio authentica Spiritus Sancti, et recta christifidelium «praxis» semper sunt «discernenda» (I Cor. 12,10) ac «probanda» (I Ioan. 4,1).

Vera fides est fides in Iesum Christum, Filium Dei, qui venit «in carne» (I Ioan. 4,2), qui nomen Patris hominibus revelavit (Ioan. 17,6), qui «dedit semetipsum redemptionem pro omnibus» (I Tim. 2,6; cf. Marc. 10,45 et par.), qui resurrexit tertia die (I Cor. 15,4), qui assumptus est in gloriam (I Tim. 3,16), qui sedet ad dexteram Dei (I Petr. 3,22), et cuius gloriosus adventus in fine temporum exspectatur (Tit. 2,13). Christologia, quae haec omnia non confiteretur, deflecteret a testimonio traditionis apostolicae, ultima regula fidei secundum S. Irenaeum (Demonstratio apostolica, n. 3), «regula veritatis» scilicet, quae in omnibus ecclesiis custoditur per apostolorum successionem (Adv. Haer., III, I,2), et ab omni christiano in baptismo recipitur (Ibid., I, IX, 4).

c) Pariter ectio Spiritus Sancti ope signorum certorum discernanda est. Ecclesia revera in suo itinere ducitur a Spiritu Dei sed, sicut quivis fidelis (Rom. 8,14), «omni spiritui credere» non potest (I Ioan. 4,1). Spiritus Dei etenim non est nisi «Spiritus Iesu» (Act. 16,7), ille nempe sine quo nemo dicere potest: «Iesus est Dominus» (I Cor. 12,3). Hic idem Spiritus discipulis suggerit omnia, quae Iesus dixit (Ioan. 14,26) et eos introducit in omnem veritatem (Ioan. 16,13), usquedum in Ecclesia «verba Dei» adimpleantur (Dei verbum, n. 8).

Per hunc Spiritum Pater Iesum ressuscitavit a mortuis (Rom. 8,11), ut in Eo novum hominem crearet «in iustitia et sanctitate veritatis» (Eph. 4,24); per eumden ressuscitabit etiam omnes qui in Christum crediderint (Rom. 8,11; I Cor. 6,14). Per fidem et baptismum christiani fiunt membra Christi (I Cor. 6,13), cum Eo coniuncti etiam suis ipsorum corporibus, quae Eius vitam recipiunt et fiunt templum Spiritus Sancti (I Cor. 6,19). Sic omnes nonnisi unum Corpus efficiunt, quod est ipsius Christi corpus crucifixum et ressuscitatum. Quod corpus, uno Spiritu animatum (I Cor. 12,12 ss; Eph. 4,4), omnes baptizatos assumit tamquam sua membra: sic efficitur Ecclesia (Col. 1,24; Eph. 1,22). Christus est Caput huius Corporis, quod vivificat et cui «virtute» (Eph. 4,16) Spiritus sui dat incrementum (Col. 2,19). Haec est «nova creatura» (II Cor. 5,17; Gal. 6,15), in qua Christus omnia reconciliat quae peccatum diviserat: nempe homines reconciliat inter se (Eph. 2,11-18), peccatores autem cum Deo, cuius per inoboedientiam inimici facti erant (II Cor. 5,18-20; Rom. 5,10; Col. 1,21), atque etiam ipsum universum mundum, in quo Christus potentias Mali devicit, quae humanum genus opprimebant (Col. 1,20; 2,15; Eph. 1,10.20-22).

 

2.2.3.2. Quod ad Christum totum omnia vertantur

a) Salus igitur a Christo allata «totalis» dicenda est; homines enim attingit usque in eorum corpore per gratiam baptismatis (Rom. 6,3-4; Col. 2,11-12), eucharistiae (cf. I Cor. 10,16-17) ceterorunque sacramentorum (cf. Rom. 12,1). Sanctitas Christi, Ecclesiae communicata, in vitam ipsam christianorum ita diffunditur, ut per eos ad mundum pertineat ubi vitam degunt. Instar sui Fratris «primogeniti» (Rom. 8,29), ipsi participes fiunt Regni Dei aedificandi, ad quod constituendum Christus inter homines venit, amoris, iustitiae et pacis consilia proponens (Gal. 5,22-23; Phil. 4,8; Col. 3,12-15). Iuxta exemplum a Magistro praebitum, ipsi quoque debent «pro fratribus animas ponere» (I Ioan. 3,16).

Cum Iesus missus sit, ut Evangelium pauperibus afferret, captivos liberaret, et opp}essos sublevaret (Luc. 4,18-21), eius discipulis curae est hoc liberationis opus continuare. Sic eius Ecclesia adventum definitivi Regni Christi praeparat, in quo Ipse, omnibus rebus sibi subiectis, semetipsum subiciet Patri suo «ut Deus sit omnia in omnibus» (I Cor. 15,28). Ut hic finis attingatur, iam nunc Ecclesia per sua membra sese inserit in hunc mundum. Nedum iubeat eos ex hoc mundo exire, eorum opera laborat ut spiritus Evangelii in omnes structuras familiares, sociales et politicas penetrare possit. Ita Christus, praesens in rebus mundi huius, in eis effundit gratiam salutis suae: «Qui descendit in inferiores partes terrae» et «elevatus est super omnes coelos», Ipse iam «omnia implet» (Eph. 4,9-10).

b) Quae omnia fieri nequeunt sine labore et dolore (Matth. 5,11; Ioan. 15,20; 16,33; Col. 1,24). Peccatum, quod in hunc mundum intravit iam ab initio (Rom. 5,12), malos suos fructus in eo gignere pergit. Regnum Dei, etsi iam sumpsit exordium, nondum plene manifestatum est, sed paulatim progreditur inter dolores quasi parturientis (Matth. 24,8; Ioan. 16,21-22). Creatura ipsa, vanitati subiecta, liberationem exspectat a servitute corruptionis (Rom. 8,29-31). Christus autem per mortem et resurrectionem suam de peccato triumphavit, «Principemque huius mundi» devicit (Ioan. 12,31; 16,11.33). Christiani igitur, ab Eo exemplum capientes atque Eius gratia suffulti, dimicare ac pati debent, si necesse erit, usque ad martyrium et mortem (Matth. 24,9-13 et par.; Ioan. 16,2; Apoc. 6,9-11), ut bonum de malo triumphet, donec adveniant «novi caeli et nova terra in quibus iustitia habitat» (II Petr. 3,13).

Tunc Ille, qui prior dilexit nos (I Ioan. 4,19), agnoscetur, diligetur, adorabitur, famulatumque accipiet ab omnibus hominibus, qui Eius filii adoptionis fient (Eph. 1,5). Ita in beata acternitate opus illud salutis complebitur, quod Ipse misericordia sua, fidelitate et indefatigabili patienta prosequitur (cf. Rom. 2,4-5; 3,25-26; 9,22), a prima vocatione cui genus humanum se subduxerat, usque ad diem quo omnes felicitate sine fine perfruentes Ei acclamabunt: «Sedenti super thronum et Agno, benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum» (Apoc. 5,13).

 

top