Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CATAMARCENSIS-SALTENSIS

*

DE DISMEMBRATIONE TERRITORII « DE LOS ANDES »
A DIOECESI CATAMARCENSI AC DE EIUS UNIONE DIOECESI SALTENSI.

 

Semper Romani Pontifices, vei propria auctoritate, vel rogatu Ordinariorum dioecesum, diligentissime curaverunt ut, ob mutatas in aliqua regione rerum condiciones, aut ob alias iustas causas, circumscriptionum ecclesiasticarum limites opportune mutarentur, eo consilio ut spirituale Christifidelium bonum et religionis incrementum magis magisque promoveretur.

Cum autem Venerabilis Frater Barnaba Pietrabuena, hodiernus Episcopus Catamarcensis, nuper ab Apostolica Sede efflagitaverit ut territorium « de los Andes » nuncupatum, ipsius iurisdictioni obnoxium, Saltensi dioecesi aggregantur, cumque iustae petitionis causae ex legitimo processu firmatae sint, accedente voto Ordinarii eiusdem dioecesis Saltensis, et Apostolico Nuntio in Republica Argentina suffragante; Nos, maiori animarum bono semper intenti, oblatis precibus obsecundare statuimus.

Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum interest, vel sua in hac re interesse praesumant consensu, praedictum territorium « de los Andes » cum omnibus et singulis in eo exsistentibus et commorantibus, a dioecesi Catamarcensi, Apostolicae potestatis plenitudine, per praesentes litteras separamus et avellimus, illudque dioecesi Saltensi aggregamus et addicimus. Volumus autem et mandamus ut documenta et acta omnia quae territorio « de los Andes » spectant, quum primum fieri poterit, ex archivio Curiae Episcopalis Catamarcensis extrahantur, et in archivio Curiae Episcopalis Saltensis reponantur.

Praesentes autem litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari posse, sed eas tamquam ex certa scientia, ac potestatis plenitudine factas et emanatas, Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contingent attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.

Hisce itaque, ut supra, constitutis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda deputamus Venerabilem Fratrem Albertum Vassallo di Torregrossa, Archiepiscopum Titularem Hemesensem, in Republica Argentina Apostolicum Nuntium, ipsi tribuentes necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemcumque alium in ecclesiastica dignitate constitutum, facto insuper eidem onere infra sex menses, a data praesentium litterarum computandos, ad Sacram Congregationem Consistorialem mittendi exemplar, authentica forma exaratum, exsecutionis peractae.

Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus, vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, adhibeatur in iudicio et extra illud eadem prorsus fides, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si originaliter forent exhibitae vel ostensae.

Nemini ergo liceat quae hisce litteris Nostris dismembrationis, subiectionis, decreti, commissionis, mandati, derogationis et voluntatis infringere, vel eis, ausu temerario, contraire.

Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.

Datum Romae, apud sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo, die vigesima secunda mensis maii, Pontificatus Nostri anno sexto.

BENEDICTUS PP. XV

O. CARD. CAGIANO
S. R. E. Cancellarius

 

C. CARD. DE LAI,
Ep. Sabinensis, Secret. S. Congreg. Consistorialis.

Raphaël Virili, Protonotarius Apostolicus.
Lodovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 8, pp. 323-324

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana