Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AD CHRISTIFIDELIUM BONUM*

COMPSANA, CAMPANIENSIS
S. ANGELI DE LOMBARDIS ET BISACIENSIS
DISMEMBRATIONIS ET UNIONIS

 

Ad christifidelium bonum maxime confert, ut dioeceses ita distribuantur, quo earum regimini ac necessitatibus facilius et commodius occurri possit. Hinc est quod si nova temporum ratio effiagitet ut id immutetur, quod olim fuerat sancitum, Apostolica Sedes non abnuat, sed in more habeat, dioeceses separare, unire, novisque limitibus circumscribere, prout ipsa res postulat, ut amoveantur ea, quae in animarum verterent perniciem. Iamvero id plane accidit relate ad archidioecesim Compsanam et ad dioecesim Campaniensem, Compsanae ab anno millesimo octingentesimo decimo octavo unitam, et in perpetuam administrationem Archiepiscopo Compsano concreditam. Distantia enim et difficultate viarum iter a Campania ad oppidum Compsam diuturnum et grave est; et idcirco Ordinarius suas oves invisere, et hae suum Ordinarium adire, ut plurimum, nequeunt, nisi magnis toleratis expensis et tempore non modico emenso. Quapropter vix ab istius ordinationis initio adversus hanc duarum dioecesium unionem querelae motae sunt, et modo ab una, modo ab altera nova ordinatio expetita fuit. Nuperrime vero Capitulum cathedrale Campaniense moras abrumpendas esse duxit et ad remedium afferendum tam noxio ecclesiastici regiminis statui, supplices preces Nobis obtulit, ut Campaniensis dioecesis seiungeretur ab archidioecesi Compsana, ipsique proprius Episcopus constitueretur. Qua petitione S. Congregationis Consistorialis examini subiecta, eidem S. Consilio visum est, bono animarum cessurum dioecesim Campaniensem separare ab archidioecesi Compsana, novos utriusque Ecclesiae limites statuere et archidioecesim Gompsauam copulare cum dioecesibus unitis S. Angeli de Lombardis et Bisaciensi, servato, quantum fieri poterat, ordine civilis divisionis. Nos autem votum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium excipientes, et spirituali fidelium bono prospicere cupientes, re mature perpensa, omnium ac singularum, quorum haec res interest, vel sua interesse praesumant, consensu suppleto, auctoritate Nostra et de Apostolicae potestatis plenitudine, statuimus ut memorata dioecesis Campaniensis seiungatur ab archidioecesi Compsana, utraque novis limitibus circumscribatur, ut infra indicabimus, et archidioecesis Compsana uniatur, copuletur et principaliter adiungatur dioecesibus unitis S. Angeli de Lombardis et Bisaciensi. Suo itaque honore antiquae archidioecesi Compsanae servato, illius Ordinarius nomen, titulum ac honorem habebit Archiepiscopi Compsani et Episcopi S. Angeli de Lombardis et Bisaciensis; et qua Archiepiscopus Compsanus subdita habebit oppida vulgo nuncupata Conza, S. Andrea di Conza, Andretta, Cairano, Calitri, Teora, Quaglietta, Senerchia, Calabritto, Caposele, Pescopagano. Ordinarius autem Campaniensis, praeter oppida iam nunc sibi propria, hoc est Campagna, Caggiano, Satriano Lucano, S. Angelo le Fratte, Savoia di Lucania vulgo nuncupata, obnoxia sibi habebit Contursi, Palomonte, Oliveto Citra, Buccino, S. Gregorio Magno, Salvitelle, Auletta, Laviano, Santo Menna, Castelnuovo di Coma, Valva, Colliano, etiam vulgo nuncupata, quae omnia hucusque in dioecesi Compsana erant, sed, quum sint in circumscriptione civili Campaniensi et Campaniae propiorem et faciliorem habeant accessum, eidem dioecesi adiunguntur una cum oppido Vietri di Potenza vulgo nuncupato, quod est in provincia civili Potentina. Insuper, quod modo attinet, Episcopus Campaniensis Sanctae Sedi erit immediate subiectus. Pro dotatione autem mensarum episcopalium volumus ut census, canones et praestationes, quas paroeciae Ecclesiarum Compsanae et Campaniensis solvere tenentur, ei dioecesi tribuantur cui paroeciae ipsae subiiciuntur. Praeterea ex reditibus publici aerarii duae tertiae partes, quae ad libellas octo millia ducentas triginta quatuor numerantur, adscribantur Episcopo Campaniensi, tertia vero pars Archiepiscopo Compsano, qui insuper percipiet omnes reditus mensarum episcopalium S. Angeli de Lombardis et Bisaciensis. Omnia autem et singula documenta, quae attinent ad paroecias separandas et adiungendas dioecesi Campaniensi, servatis servandis et quantum fieri poterit, tabulario Curiae Campaniensis tribuantur. Cathedralis Ecclesiae Campaniensis, ut supra circumscriptae, constituimus Episcopum venerabilem fratrem Carmelum Cesarano, hactenus Archiepiscopum Compsanum et Administratorem perpetuum Campaniensem, quem proinde absolvimus a vinculo metropolitanae Ecclesiae Compsanae et decoramus titulo ad personam Archiepiscopi-Episcopi Campaniensis.

Ecclesiae vero metropolitanae Compsanae praeficimus venerabilem fratrem Iulium Tommasi, hactenus Episcopum S. Angeli de Lombardis et Bisaciensis, quem proinde Archiepiscopum Compsanum et Episcopum S. Angeli de Lombardis et Bisaciensem constituimus.

Quae autem hisce Litteris Apostolica auctoritate a Nobis decreta sunt, nemini, ullo tempore, infringere, aut iis repugnare, vel quomodo libet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit, sciat se obnoxium evasurum esse poenis a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.

Ad praemissa omnia et singula exsecutioni mandanda, cum omnibus facultatibus necessariis et opportunis, deputamus venerabilem fratrem Albertum Costa, Episcopum Melphiensem et Rapollensem, eique tribuentes etiam potestatem subdelegandi alium virum, in ecclesiastica tamen dignitate constitutum, ita ut ipse valeat et satagat quaecumque ordinare, declarare, statuere ac definitive decernere, quae huic rei conficiendae erunt necessaria. Eidem exsecutori Apostolico adiicimus obligationem, intra sex menses a data praesentium Litterarum computandos, ad S. Congregationem Consistorialem transmittendi authenticum exemplar peractae exsecutionis. Volumus autem et mandamus ut harum Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, adhibeatur eadem prorsus fides, quae hisce litteris tribueretur si originaliter exhibitae vel ostensae fuerint.

Decernimus denique has praesentes Litteras valituras, contrariis quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo primo, die trigesima mensis septembris, Pontificatus Nostri anno octavo.

BENEDICTUS PP. XV

C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.
S. C. Consist. Secretarius

 O. CARD. CAGIANO
S. R. E. Cancellarius

Ludovicus Schüller, Protonotarius Apostolicus.
Leopoldus Capitani, Protonotarius Apostolicus.


*A.A.S., vol. XIV (1922), n. 7, pp. 190-192

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana