BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE CATHOLICO*
IN IAPONIGO IMPERIO APOSTOLICA DELEGATIO CONSTITUITUR EIDEMQUE ETIAM COREA ET INSULA FORMOSA COMMITTUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae catholico nomini aeternaeque fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus, Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris, licet immeriti, fungimur. Hoc ducti consilio, fidei catholicae incremento per universum terrarum orbem advigilamus et ad populos etiam longo disiunctos spatio oculos mentis Nostrae convertimus. Iam vero minime Nos latet fidem catholicam iam pridem in laponiam a divo Francisco Xaverio invectam illas illustrasse gentes, postea vero teterrimis obtenebratam calamitatibus diu delituisse, donec denuo, superiore saeculo, veluti nova felicioris aetatis aurora populis illis illuxit. Neque ignoramus anno MDCCCLXXXXI fel. rec. Decessorem Nostrum Leonem PP. XIII ut enascenti illi Ecclesiae robur adderet, ecclesiasticam in eodem Imperio hierarchiam excitasse, Metropolitana Sede in urbe Tokiensi, universae regionis príncipe, constituta. Nunc autem non sine magna laetitia comperimus, aliis ibi institutis Missionibus novisque eo missis Evangelii praeconibus, uberrimos in illis insulis catholicam religionem progressus obtinuisse, ideoque in eam mentem venimus christianum nomen in illis regionibus singulari Pontificiae voluntatis significatione firmare. Idcirco, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, ut, novo supposito robore atque impulsu submoIisque quae forte obstent difficultatibus, amplioribus vigeat religio incrementis, pariterque ut benevolam propensionem Nostram erga Iaponiae nobilissimam gentem testemur luculenter, Motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi constituimus, ut Apostolica Delegatio in Iaponico Imperio habeatur, huiusque vigilantiae et curis, praeter Iaponicam regionem universam, Coream etiam Formosamque insulam committimus. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plene suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVI novembris MCMXIX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, pp. 101-102
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana