BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE ENCYCLICAE
PRINCIPI APOSTOLORUM PETRO*
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES,
DE SANCTO EPHREM SIRO MONACO
EDESSENO DOCTORE ECCLESIAE RENUNTIANDO.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Principi Apostolorum Petro illud est a divino Ecclesiae Conditore attributum, ut, fide omnis erroris immuni (1) cum Deo cohaerens, tanquam « coriphaeus Apostolici chori » (2) et communis omnium magister ac rector (3) Illius gregem pasceret, qui Ecclesiam suam, in ipsius Petri eiusque successorum visibilis, perennis ac solidi magisterii auctoritate (4) aedificavit (5); qua in mystica petra, idest totius ecclesiastici aedificii fundamento (6) quasi quodam in cardine et centro, non minus catholicae fidei quam christianae caritatis communio consisteret.
Id quidem esse Primatus Petro coniati singolare munus ut caritatis, item ac fidei, divitias usquequaque diffunderet atque in omnibus veluti tueretur, Ignatius Theophorus, recens ab apostolorum aetate, pulchre declaravit. In iis enim quas ex itinere misit ad Ecclesiam Romanam nobilissimas litteras, suum nuntians in Urbem adventum, martyrii pro Christo faciendi causa, praeclarum de illius Ecclesiae in ceteras omnes principatu edidit testimonium, cum eam « universo coetui caritatis Praesidentem » (7) nuncupavit, scilicet ut significaret non modo Ecclesiam universam esse adspectabilem divinae caritatis imaginem, sed etiam Romanae Sedi beatissimum Petrum, una cum Primatu, caritatis suae erga Christum triplici confessione affirmatae reliquisse hereditatem, ut eodem igne fidelium omnium animos incenderet.
Utramque notam ut pontificiae propriam auctoritatis antiqui Patres, praecipue qui inlustriores Orientis cathedras obtinebant, exploratissimam cum haberent, ad hanc Apostolicam Sedem, quae una salutem in extremo discrimine sponderet, confugere consueverant, quotiescumque vel haeresum fluctibus vel intestinis discidiis iactabantur. Ita egisse constat Basilium Magnum (8), ita insignem Nicaenae fidei propugnatorem Athanasium (9), ita Ioannem Chrysostomum (10), deiferos illos orthodoxae fidei Patres, cum ab episcoporum conciliis, secundum veterum ecclesiasticorum canonum praescripta (11), ad supremum Romanorum Pontificum iudicium provocarunt. Hos vero quis dixerit ei mandato, quod a Christo haberent confirmandi fratres, aliqua ex parte defuisse? Quin immo, ne id officium desererent, alii in exsilium impavide proficisci, ut Liberius, ut Silverius, ut Martinus; alii causam orthodoxae fidei, eiusque defensorum qui Pontificem appellaverant, animose agere, ut vel eorum, qui vita functi essent, vindicarint memoriam : exemplo sit Innocentius (12), qui episcopis Orientis imperavit, ut in liturgicis diptychis, cum orthodoxorum Patrum nominibus inter actionem sacram commemorandum, denuo Chrysostomi nomen inscriberent.
Nos autem, cum populos Orientales non minore sane, quain decessores Nostri, sollicitudine et caritate complectamur, equidem gaudemus nonnullos ex iis, teterrimo bello restincto, et se in libertatem vindicasse et sacra e dominatu laicorum subduxisse. Qui cum rem publicam, pro suae quisque nationis ingenio maiorumque institutis, ordinare contendant, videmur rem tempori eorumque condicionibus congruentem facturi, si exemplum sanctitatis, doctrinae patriaeque caritatis splendidissimum iis proposuerimus cum ad diligentius imitandum, tum ad studiosius colendum. Sanctum Ephrem Syrum intellegimus, quem cum flumine Euphrate haud inepte comparat Gregorius Nyssenus, quod eius « aquis irrigata christianorum multitudo centuplum fidei fructum » efferret (13); Ephrem dicimus, cuius laudes deiferi orthodoxique Patres et Doctores, a Basilio, Chrysostomo, Hieronymo ad Franciscum Salesium et Alphonsum de Ligorio, uno ore praedicant. Gratum quidem est vocibus adiungere horum veritatis praeconum vocem Nostrani, qui etsi dissimiles inter se ingeniis ac temporum locorumque intervallis disiuncti sunt, ille tamen ex iis oritur conficiturque concentus, cuius facile « unum eundemque Spiritum » modulatorem agnoscas.
Quod autem illas quas dedimus ad vos Encyclicas Litteras, Venerabiles Fratres, in MD natali S. Hieronymi, hae tam brevi spatio consequantur, hoc ideo usu venit, quia duo praeclarissimi viri non una re conveniunt. Etenim fuerunt Hieronymus et Ephrem fere aequales, ambo monachi, ambo Syriae incolae, uterque sacrorum Librorum cognitione studioque excellentes; quos iure dixeris, veluti «duo candelabra lucentia » (14), a Deo destinatos alterum proprie ad occidentales, alterum ad orientales regiones illuminandas. Quae autem eorum scriptis continentur, eiusdem bonitatis sunt eiusdemque spiritus; ac propterea fit, ut, quemadmodum in iis concors et immutabilis latinorum atque orientalium Patrum doctrina elucet, sic eorum laudes et gloria veluti in unum coalescant et copulentur.
Utra ex celeberrimis quondam urbibus, Nisibi et Edessa, beatum Ephrem in lucem ediderit, ambigitur : eum certo, cum postremae persecutionis martyribus sanguine coniunctum (15), christiano more parentes eduxerunt. Quos si copiosae vitae commoda defecerant, at laus illa longe maior splendidiorque ornabat, quod « in iudicio Christum professi fuerant » (16). Ineunte vero adulescentia, Ephrem, ut in opusculo Confessionum suarum conqueritur, remissius languidiusque animi restitit cupiditatibus, quibus illa aetas exagitari solet : erat enim ingenio fervens, in iram praeceps, iurgiorum cupidus, mente linguaque solutior. Sed cum in vincula esset ob falsum crimen coniectus, humanas res et mania mundi oblectamenta coepit despicere; itaque, ubi se iudici purgavit, ilico monachi habitum induit, et deinceps se totum ad pietatis exercitationes sacrarumque studia Scripturarum contulit. Cum autem gratiam sibi conciliasset Iacobi Episcopi Nisibensis, unius e CCCXVIII Patribus Concilii Nicaeni, qui celeberrimam exegesis scholam in urbe episcopali condiderat, patroni sui exspectationem, assidua et peracuta commentatione Bibliorum, non tam explevit, quam superavit; quare brevi maximus omnium eius scholae interpres evasit, et « Doctor Syrorum » nuncupatus habitusque est. Is, haud ita magno spatio, sacrarum studia Litterarum, Persarum copiis urbi impendentibus, inter mittere cogitur; quam calamitatem ut removeret, cives suos omnibus nervis ad resistendum incitat. Iam vero periculum, semel Iacobi episcopi precibus propulsatum, rursus, eo vita functo, ingravescit; iterumque obsessa urbs, anno CCCLXIII in potestatem dicionemque Persarum venit. At Ephrem, in exsilium pergere quam infidelibus servire praeoptans, Edessam commigravit, ibique, maximam partem, ecclesiastici doctoris munus studiosissime obivit.
Quam igitur in suburbano colle casam habitavit, ea mox, inlustris academiae instar, magna hominum celebritate floruit, divinorum Librorum studio flagrantium : atque inde profecti sunt doctissimi illi Scripturarum interpretes, qui ad eandem disciplinam suos quisque alumnos excoluerunt, Zenobius, Maraba, Sanctus Isaac Amidensis, cui quidem, ob scriptorum gravitatem et copiam, Magni nomen adhaesit (17). Itaque ex illo recessu adeo de doctrina sanctimoniaque Ephrem fama percrebruit, ut, cum Basilium Magnum de facie nosse percuperet, ob eamque causam venisset Caesaream, cognito Basilius divinitus eius adventu, singulari hominem cum reverentiae significatione acceperit, suavissimosque cum eo de divinis rebus sermones contulerit (18) : quo etiam tempore idem perhibetur ipsum impositione manuum diaconum consecrasse (19).
Edessena vero solitudine Ephrem non pedem, nisi statis diebus, efferebat, ut acerrimas illas ad populum contiones haberet, quibus, adversus haereses tum gliscentes, fidei dogmata tuebatur. Qui, si pro suae humilitatis conscientia ausus non est ad sacerdotium contendere, at in inferiore diaconatus gradu perfectissimum se Stephani imitatorem praestitit. Ergo Scripturas continenter docere et divini verbi praedicationi vacare; virgines Deo devotas ad sacram psalmodiam instituere; commentarios cotidie scribere Bibliis explanandis orthodoxaeque fidei inlustrandae; popularibus suis, praesertim egenis et calamitosis, subvenire; quae ceteros docturus esset, ipse tam absolute cumulateque ante perficere, ut in se imaginem illam sanctitatis referret, quam Ignatius Theophorus levitis proponit, cum eos Diaconos dumtaxat appellat, idest « mandatum Christi » (20), eosque exprimere affirmat « mysterium fidei in conscientia pura » (21).
Quantam vero quamque actuosam fratribus caritatem in summa annonae difficultate, gravis licet annis confectusque laboribus, exhibuit! Casam enim deserens, ubi tot annos caelestem potius quam humanam vitam exegerat, Edessam accurrit : gravissimis verbis, quae quidem Gregorio Nysseno « tanquam divinitus fabre facta clavis » (22) ad animos et arcas locupletium aperiendas visa sunt, obiurgat qui frumentum comprimerent, vehementerque rogat, ut saltem de superfluo fratrum inopiam sustentarent. Iis igitur non tam civium necessitate quam viri gravitate permotis, ipse ex corrogata pecunia enectis fame comparare lectulos, sternere sub Edessae porticibus, languentes reficere, peregrinis occorrere, qui undique in urbem, panem flagitantes, commeabant (23). Itaque vere hunc dixeris in patriae praesidio divina providentia collocatum ! Qui non ante in suam solitudinem rediit, quam, exacto anno, e novarum frugum perceptione alimentorum copia ingens exstiterat.
Omnino commemoratione dignum est relictum ab eo civibus suis testamentum, in quo piane hominis cum fides, tum humilitas, tum etiam patriae caritas eminet singularis. « Ego Ephrem morior. Cum timore autem ac reverentia adiuro vos, o incolae civitatis Edessae, ne sinatis me in domo Dei poni aut sub altari. Non enim decet vermem putredine scatentem in tempio et sanctuario Dei reponi. Verum in mea me tunica et pallio deponite, quibus quotidie utebar atque induebar. Comitamini me in psalmis atque orationibus vestris, et assidue pro mea parvitate oblationes facere dignemini. Marsupium Ephrem nunquam habuit : non baculus ei fuit, non pera, neque argentum vel aurum, aut aliam aliquam possessionem super terram aliquando acquisivi vel possedi. Meis igitur praeceptis atque doctrinae sedulo operam dantes, ut mei discipuli, a catholica ne desciscatis fide. Circa fidem maxime estote constantes, caventes vobis ab adversariis, iniquitatis, inquam, operatoribus et vaniloquis et a seductoribus. Et benedicta vestra sit civitas, in qua habitatis. Ipsa enim Sapientum est Civitas et Mater Edessa ». Sic Ephrem e vita cessit, at non eius abiit memoria, quae semper apud universam Ecclesiam in benedictione fuit. Quare cum de eo in sacra liturgia subinde fieri coepisset commemoratio, licuit Gregorio Nysseno illud affirmare : « Eius vitae acque doctrinae splendor universo terrarum orli illuxit; nam in omni fere loco qui illustratur a sole, cognoscitur ».
Iam quae hic tantus vir quamque multa scripserit, non est cur singillatim exponamus : « Dicitur porro tricies centenas miriades carminum, si omnia simul numerare velis, conscripsisse » (24). Doctrinam ea quidem ecclesiasticam complectuntur fere omnem ; exstant enim commentarii de sacris Scripturis deque mysteriis fidei, sermones de officiis deque interiore vita, de sacra liturgia lucubrationes, hymni in dies festos Domini, B. Mariae Virginis et Sanctorum, in pompas rogationum et paenitentiales, in defunctorum funera. Quibus ex omnibus candidissima prorsus eminet eius anima, quae merito lucerna evangelica dici queat « ardens et lucens » (25) cum, verum inlustrando, efficiat ut illud amemus et sequamur. Immo Hieronymus, cum S. Ephrem scripta testatur suo tempore, haud aliter ac SS. Patrum et Doctorum orthodoxorum opera, publice in liturgicis coetibus legi consuevisse, tum etiam de graeca eorundem librorum ex archetypo syriaco conversione affirmat se « acumen sublimis ingenii etiam in translatione » cognovisse (26).
Iam vero si in honorem beato Diacono Edesseno verti debet, quod praedicationem divini verbi et discipulorum institutionem sacris Litteris niti voluerit, secundum quidem Ecclesiae sensum acceptis, haud minorem sane laudem idem sibi comparavit ut christianus musicus ac poeta ; utriusque enim artis adeo peritus erat, ut « Spiritus Sancti cithara » appellaretur. A quo licet ediscere, Venerabiles Fratres, quibus artibus sacrarum rerum cognitio sit in populo provehenda. Etenim Ephrem, cum inter gentes viveret ardentioris naturae, quae quidem poeticae musicaeque dulcedinem maxime sequerentur, quoniam iisdem lenociniis haeretici, inde ab altero post Christum saeculo, ad errores suos disseminandos callidissime usi erant, ipse adulescentis David exemplo, Goliath gigantem proprio eius gladio interimentis, artes artiLus opponit, doctrinamque catholicam carminibus modisque vestit, quae deinde virgines puerosque studiose docet, ut eadem postea populus omnis paulatim ediscat. Ita institutionem fidelium in christiana doctrina non modo integrat eorumque pietatem sacrae liturgiae spirati; fovet atque nutrit, sed etiam serpentes haereses felicissime prohibet.
Haec optimarum artium invitamenta a beato Ephrem inducta, quantum dignitatis sacris peragendis conferrent, utique apud Theodoretum legimus (27); sed idem eo quoque comprobatur, quod metrica illa ratio, quam noster pervulgavit, late cum apud graecos, tum apud latinos, propagata est. Namque antiphonia ipsa liturgica cum suis canticis et pompis, quae Chrysostomi opera. Constantinopolim (28), Ambrosii autem Mediolanum (29) importata est, unde Italiam totam peragravit, num ab alio auctore profecta videatur? « Mos » ipse « orientalium partium », quo, in urbe Insubrium principe, Augustinus, catechumenus adhuc, tam vehementer commovebatur, quique, a Gregorio Magno expolitus, perfectius quiddam apud nos attigit, nonne, sapienti existimatorum iudicio, aliqua catione beatissimo Ephrem debetur, cum ab antiphonia syriaca, ab eo diffusa, originem ducat ? Nihil igitur mirum si plurimi ab Ecclesiae Patribus fit S. Ephrem auctoritas. De eius scriptis ita Nyssenus : « Omnem et antiquam et novam Scripturam evolvens, et ut nemo alius in eius contemplationem incumbens, totam accurate ad verbum interpretatus est; atque ab ipsa mundi creatione usque ad ultimum gratiae librum quae abdita et recondita erant commentariis illustravit, Spiritus lumine usus » (30). Ad haec Chrysostomus : « Ephrem ille magnus, obtorpescentium excitator, afflictorum consolator, iuvenum disciplina, instructor atque exhortator, monachorum speculum, dux paenitentium, framea et spiculum adversus haereticos, virtutum receptaculum et Spiritus Sancti habitaculum atque diversorium » (31). Nihil profecto dici maius potest ad hominem dilaudandum, qui tamen suis ipse oculis tantulus videbatur, ut se omnium minimum et peccatorem vilissimum praedicaret.
Deus igitur qui « exaltavit humiles » beatum Ephrem summa afficit gloria, eumque huic aetati caelestis sapientiae doctorem et lectissimarum virtutum exemplum proponit. Cuius exempli opportunitas hodie dicenda est vere singularis cum, iam extincto immanissimo bello, quasi novus rerum ordo nationibus, praesertim Orientis, nascitur. Grande profecto, Venerabiles Fratres, plenumque curarum opus, cum Nobis, tum unicuique vestrum et bonis omnibus imponitur, ut quicquid humani civilisque cultus superest, in Christo instauremus, deviamque hominum societatem ad Deum et ad sanctam Dei Ecclesiam revocemus; ad Ecclesiam catholicam, inquimus, quae quidem, dum labant instituta maiorum, et, perturbatis rebus publicis, humana omnia permiscentur, una non vacillat fidenterque futura prospicit, una ad immortalitatem nata, eius nimirum freta oraculo, qui beatissimo Petro edixit : « super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam » (32).
Utinam vestigiis Sancti Ephrem insistant quotquot in Ecclesia munus administrant erudiendi ceteros, ab eoque ediscant quam sollerter, quam assidue sit in praedicanda Christi doctrina elaborandum; neque enim fidelium pietas habeat aliquid stabilitatis et emolumenti, nisi in fidei mysteriis praeceptisque penitus defixa haereat. Qui autem legitime sacras tradunt disciplinas, eos Edessenus exemplo suo monet, ne Scripturas sacras ad placita sui quisque ingenii detorqueant, neve in iis perscrutandis a perpetuo Ecclesiae sensu transversum unguem discedant; « omnis » enim « prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; non enim voluntate hum.ana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines » (33). Atque Spiritus ille qui per prophetas est homines allocutus, idem est qui apostolis « aperuit sensum ut intelligerent Scripturas » (34) et Ecclesiam constituit revelationis nuntiam, interpretem et custodem, ut scilicet esset « columna et firmamentum veritatis » (35).
Ii vero in quos ab Ephrem gloria plus redundat honoris, hoc sustineant, ut oportet, onus dignita.tis : inlustrem intellegimus sobolem Instituti monastici, quod cum Antonio et Basilio in Orientis regionibus ortum, per multiplices postea surculos in occidentales terras propagatum et, tot nominibus, de christiana humanitate est praeclare promeritum. Ne igitur hi cessent evangelicae perfectionis sectatores in anachoretam Edessenum suspicere eumque imitando sequi; monachus enim eo magis erit Ecclesiae profuturus, quo melius, coram Deo et hominibus, id in se exhibeat quod habitus significat, idest si, secundum illud antiquorum Orientis Patrum, sit « filius patti », itemque « Angelus cuius opus misericordia est, pax et sacrificium laudis », ut eum venuste beatus Nilus Iunior definiit » (36).
Denique omnes quibus praepositi estis, Venerabiles Fratres, cum e Clero tum ex populo, illud a beato Ephrem discant, patriae huius caritatem, cuius quidem officia ipsius christianae sapientiae professione nituntur, non ab amore patriae caelestis seiungi debere, nedum ei praeponi : patriae illius, inquimus, quae nihil est aliud nisi intima in animis iustorum Dei dominatio hic inchoata, in caelis perfectissima; cuius profecto speciem mystice exhibet Ecclesia catholica, quae, remoto omasi nationum et linguarum discrimine, filios Domini universos, veluti familiam unam, sub communi Patre ac Pastore complectitur. Item doeet sanctissimus vir, vitae interioris fontes ibi esse quaeren dos ubi Christus constituit, idest in Sacramentis, in praeceptorum evangelicorum observatione et in pietatis exercitatione multiplici quam ipsa affert liturgia Ecclesiaeque proponit auctoritas. Quo in genere aliquid delibetis volumus, Venerabiles Fratres, ex iis quae de Altaris Sacrificio habet noster : « Sacerdos manibus suis Christum super altare ponit ut fiat cibus. Patrem tamquam domesticum alloquitur dicens : Da mihi Spiritum tuum, ut adveniens descendat super altare et sanctificet panem positum ut fiat Corpus Unigeniti tui. Narrat ei passionem et mortem exponitque coram eo ictus; neque Divinitatem pudet ictuum Filii sui primogeniti. Dicit invisibili Patri : en appensus in Cruce, Filius tuus est, eiusque vestes sanguine sunt conspersae et latus eius lancea est perfossum. Ei commemorat passionem et mortem Dilecti sui, quasi earum oblitus sit, atque Pater audiens, eius preces exaudit » (37). Quae, vero de iustorum post mortem condicione versibus persequitur, ea cum constanti Ecclesiae doctrina, postmodum in Concilio Florentino definita, sic congruunt ut nihil supra : « Mortuus a Domino abductus et iam in coelorum regno inductus est. Anima defuncti in coelo excipitur, et tamquam unio in coronam Christi inseritur. Defunctus iam nunc apud Deum et Sanctos eius commoratur » (38).
At huius erga Deiparam Virginem pietatem quisnam satis dicendo explicet ? « Tu, Domine et Genitrix tua », ita in quodam carmine Nisibensi, « soli estis qui omni sub respectu perfecte decori estis; in Te namque, Domine mi, nulla est macula neque in Genitrice tua labes ulla inest » (39). Omnino haec « Spiritus Sancti cithara » nunquam suaviores reddit sonos, quam cum propositum est Mariae concinere laudes vel integerrimam virginitatem vel divinam maternitatem vel misericordiae plenum in homines patrocinium celebrando.
Neque ita minore studio rapitur, cum e longinqua Edessa Romam respicit, ad Petri Primatum laudibus extollendum: « Salvete, reges sancti, Apostoli Christi », ita ille ad Apostolorum chorum; « salvete, lux mundi .... Lucerna Christus, candelabrum et Petrus, oleum autem subministratio Sancti Spiritus. Salve, o Petre, peccatorum porta, discipulorum lingua, praedicantium vox, Apostolorum oculus, coelorum custos, clavigerorum primogenitus » (40). Atque alio loco : « Beatus es, o Petre, caput et lingua corporis fratrum tuorum, corporis inquam quod ex discipulis coagmentatur, in quo uterque oculus filii sunt Zebedaei. Illi quidem beati sunt, Magistri thronum qui contemplantes, et sibi thronum petiere. Auditur vera Patris revelatio favere Petro, qui lapis evadit inconcussus » (41). Et in alio hymno sic Dominum Iesum induca cum primo suo in terris Vicario colloquentem : « Simon, discipule mi, Ego te constitui fundamentum Ecclesiae sanctae, petram votavi te antea ut sustineres totum meum aedificium. Tu es inspector eorum qui aedificant mihi Ecclesiam in terris. Si quid reprobum aedificare velint, te ut fundamentum posai, coerce illos. Tu es caput fontis, a quo hauritur dottrina mea, tu es caput discipulorum meorum, per te omnes gentes potabo. Tua est suavitas illa vivifica, quam largior. Te elegi ut esses ín mea institutione velut primogenitus et haeres thesaurorum meorum. Claves regni mei dedi Tibi, et ecce principem Te constituo super omnes meos thesauros » (42).
Haec omnia cum ipsi Nobiscum recoleremus, benignissimo Deo cum lacrimis supplices eramus, ut Orientales, quos discidium nimis diuturnum, contra veterum Patrum suorum sententiam quam memoravimus, ab hac beati Petri Sede misere distinet, tandem aliquando ad sinum complexumque reduceret Romanae Ecclesiae, quacum, Irenaeo teste, qui per magistrum suum Polycarpum traditas a Ioanne Apostolo doctrinas acceperat, « propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles » (43). Interea vero perlatae ad Nos sunt litterae, quibus Venerabiles Fratres Ignatius Ephrem II Rahmani, Patriarca Syrorum Antiochenus, Elias Petrus Huayek, Patriarcha Maronitarum Antiochenus et Ioseph Emmanuel Thomas, Patriarcha Chaldaeorum Babylonensis, allatis maximi momenti rationibus, Nos impense rogabant, vellemus, Apostolica Nostra auctoritate, Sancto Ephrem Syro, Diacono Edesseno, titulum atque honores Doctoris Ecclesiae universae concedere et confirmare. Quibus quidem precibus, aliquot etiam S. R. E. Cardinalium, Episcoporum, Abbatum et Praesidum religiosarum Sodalitatum graeci latinique ritus, postulatoriae litterae accesserunt. Rem profecto votis quoque Nostris consentaneam mature perpendendam duximus. Memineramus enim ab Orientalibus Patribus, quos supra diximus, beatum Ephrem semper veritatis magistrum deiferumque Ecclesiae catholicae Doctorem esse habitum; neque ignorabamus, ipsius auctoritatem inde ab initio plurimum valuisse non modo apud Syros, sed etiam apud finitimos, Chaldaeos, Armenos, Maronitas et Graecos, qui Diaconi Edesseni scripta in suum quisque sermonem transtulerunt et, cum in coetibus liturgicis, tum domi ac privatim cupide perlegere consueverant, ita, ut eius carmina, hodie etiam, inter Slavos, Coptos, Aethiopes et vel inter Iacobitas Nestorianosque inveniri contingat. Illud quoque animo reputavimus, hunc virum apud Romanam Ecclesiam magno in honore antehac fuisse. Praeterquam enim quod inde ab antiquis temporibus ea in martyrologio Calendis Februariis beatum Ephrem commemorat, nec sine peculiari sanctitatis et doctrinae eius elogio, in hac ipsa Alma Urbe, saeculo XVI vertente, in honorem Beatissimae Virginis et sancti Ephrem templum in colle Viminali erectum est; cognita autem res perspectaque omnibus est, decessores Nostros Gregorium XIII et Benedictum XIV, qui quidem non uno nomine de catholicis Orientis bene meriti sunt, curasse, ut primo Vossius, deinde Assemanus, maiore qua tum fieri poterat diligentia, Sancti Ephrem opera colligerent atque ad inlustrandam catholicam fidem et pietatem fidelium alendam ederent et evulgarent. Quod si proxime superiores respiciamus eventus, s. m. decessor Noster Pius X anno MDCCCCIX Missam et Officium proprium in honorem eiusdem sancti Diaconi Edesseni, excerpta magnam partem e liturgia syriaca, approbavit et monachis Benedictinis, e Prioratu Hierosolymitano SS. Benedicti et Ephrem, concessit. Quibus omnibus rite perpensis, ut id suppleremus quod ad magni anachoretae gloriam deesse videbatur, simulque Orientis christiani populis gratificaremur apostolicae caritatis, qua eorum utilitati atque honori prospicimus, novo publicoque documento, negotium de quo erant litterae, quas supra memoravimus, Sacrae Rituum Congregationi commisimus, ad sacromm canonum et vigentis disciplinae praescripta expediendum. Res tam feliciter evenit, ut Cardinales eidem Sacrae Congregationi praepositi per Praefectum Venerabilem Fratrem Nostrum Antonium S. R. E. Card. Vico, Episcopum Portuensem et S. Rufinae, renuntiarint, se idem optare et demisse a Nobis effiagitare quod ceteri, supplicibus libellis oblatis, poposcerant.
Itaque, Spiritu Paraclito invocato, suprema Nostra auctoritate, sancto Ephrem Syro, Diacono Edesseno, titulum cum honoribus Doctoris Ecclesiae Universalis conferimus ratumque habemus, decernentes, eius festum diem, qui est duodevicesimus mensis Iunii, celebrandum ubique esse eadem ratione, qua dies natalis agitur ceterorum Ecclesiae Universalis Doctorum.
Quare, Venerabiles Fratres, cum gaudemus hanc honoris et gloriae Sancto Doctori accessionem per Nos factam, tum confidimus simul fore, ut universae Christifidelium familiae, in tanta rerum asperitate, praesentissimus atque perstudiosus apud divinam clementiam deprecator ille adsit et patronus. Res item catholicis orientalibus novo sit argumento singularis eius curae atque studii, quo Romani Pontifices dissitas eas Ecclesias prosequuntur; quarum quidem legitimas consuetudines liturgicas canonicasque regulas, perinde ac decessores Nostri, volumus integras incolumesque perpetuo consistere. Utinam, affiante Dei gratia et sancto Ephrem auspice, impedimenta illa concidant, quibus tam conspicuam christiani gregis partem disiunctam dolemus a mystica petra, super quam Christus Ecclesiam suam aedificavit. Utinam quam primum felicissimus ille dies illucescat, quo omnium in animis erunt « sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi » evangelicae veritatis verba « quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno » (44).
Caelestium interea donorum auspicem et paternae caritatis Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, et universo clero populoque unicuique vestrum concredito, apostolicam ben edictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die V mensis Octobris anno MDCCCCXX, Pontificatus Nostri septimo.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 12, pp. 457-471.
(1) Luc. XXXI, 32.
(2) S. Theod. Stud. ep. II ad Michaëlem Imperatorem.
(3) S. Cyr. Alex. De Trinit. dial. IV.
(4) S. Theod. Stud. ibid.
(5) Matth. XVI, 18.
(6) S. Cyr. Alex. Comm. in Luc. c. XXII, v. 32.
(7) S. Ign. Epist. ad Rom.
(8) S. Basil. Magn. Epist. cl. II, ep. 69.
(9) S. Felicis II Epist. et Decr. — Epist. Athanas. et episcop. Aegyptior.
(10) S. Ioan. Chrys. Ep. ad Innocent. episc. Rom.
(11) Sardic. can. 3, 4, 5.
(12) Theodoret. I. v, e. 34.
(13) S. Greg. Nyss. Vita S. Ephrem, c. I, n. 4.
(14) Cf. Apoc. XI, 4.
(15) C. Greg. Nyss., op. cit.
(16) S. Ephrem Confessio n. 9.
(17) Sozom. Hist. eccl. I. iii, e. w.
(18) S. Greg. Nyss. op. cit. c. IV, n. 17.
(19) Vit. S. Basil. M. quae attrib. S. Amphilochio.
(20) S. Ignat. Ep. ad Thrall. n. ni.
(21) 1 Tim. c. III, 9. 461
(22) S. Greg. Nyss. op. cit. c. VI, n. 23.
(23) Sozomen. op. cit. 1. III, c. XV.
(24) Sozomen. op. cit. 1. irr. c. XV.
(25) Ioh. v. 35.
(26) C. Hier. De script. eccl. c. 115.
(27) Theodoret. I. IV, c. 27.
(28) Sozom. op. cit. 1. III, c. VIII.
(29) S. Aug. Confess. I. IX, c. 7.
(30) S. Greg. Nyss. op. cit.
(31) S. Io. Chrys. Orat. de consumm. saec.
(32) Matth. XVI, 18.
(33) II Petr. I, 20-21
(34) Luc. XXIV, 45.
(35) I Tim. III. 15.
(36) S. Barthol. Crypt. Abb. in Vita S. Nili Iunioris.
(37) Cf. Rahmani, I Fasti della Chiesa Patriarcale Antiochena, VIII-IX.
(38) Carm. Nisib. c. VI, pp. 24-28.
(39) Carm. Nisib. n. 27.
(40) S. Ephr. Encom. in Petrum et Paulum.
(41) Cf. Rahmani, Hymni S. Ephr. De Virginitate, p. 45.
(42) Lamy, S. Ephr. Hynnn. et Serm. Vol. I, pr. 411.
(43) S. Iren. C. haer. 1. III, c. III.
(44) Ecclesiastes XII, 11.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana