FRANCISCUS PP.
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI SERVO DEI ALOISIO NOVARESE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.*
Ad perpetuam rei memoriam — « In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam » (Ps 94, 19).
Artus et perpetuus nexus cum dolore factus est in spiritualitate presbyteri Aloisii Novarese non amplius mera afflictionis ratio, sed praecipuum instrumentum cum Domino necessitudinis. Etenim natura humana dolore suam ad essentiam evecta, tantum in Deo potest sui ipsius rationem suamque pacem invenire.
Apud Casale, provinciae Alexandriae Statiellorum, die XXIX mensis Iulii anno MCMXIV ipse est natus, postremus e novem filiis; usque infans corporis et spiritus dolorem noverat. Unum annum natus, patre est orbatus et matri erat difficilem familiarem condicionem gerere; numquam tamen filiis solida et serena institutio humana et religiosa deerat. Novem annos natus, post casum, coxitem tuberculosam contraxit, quae fere eum ad vitae finem conduxit et a qua mirificum in modum, Virgine Auxiliatrice intercedente, est sanatus, postquam Venerabilis Servus Dei eam profunda in oratione invocaret, suam offerens in ministerium Domini vitam. Primum voluit se aliis dicare munus exercens medici, sed repentina matris mors in eo signa sacerdotalis vocationis manifestavit.
Veluti alumnus igitur Almum ingressus est Collegium Capranicense et postea Pontificiam frequentavi Studiorum Universitatem Gregorianam. Die XVII mensis Decembris anno MCMXXXVIII sacerdos est ordinatus. Curricula sua absolvere pergebat, licentiam in theologia consequens, lauream in iure canonico atque diploma advocati rotalis. Suam ob indolem aestimatus, in Secretariam Status est vocatus ut opus exerceret. Mense Maio anno MCMXLIII condidit Societatem Sacerdotalem Marianam ut aptiore modo presbyteros iuvaret aegrotantes atque in difficultatibus versantes. Die XVII mensis Maii anno MCMXLVII, una cum sorore Elvira Miryam Psorulla, Institutum Volunariorum Doloris fundavit, structuram videlicet in qua novam concepit et expertus est pastoralem et spiritalem erga infirmos rationem in qua ipsi non solum obiectum curae et caritatis erant, sed etiam subiectum activum evangelizationis experientia doloris auctae. Piam etiam societatem cui nomen Silentes a Cruce Operarii condidit, sodalitio constitutam sacerdotum et laicorum, tum sanorum tum aegrotorum, qui per Virginem Mariam suum offerebant dolorem veluti spiritale praedicationi subsidium. Fratres et Sorores Infìrmorum etiam fundavit, sanos videlicet qui propriam operam in apostolatu dabant ad iuvandos aegrotantes eorum in necessitatibus. Dedit deinde vitam Fratribus Effectivis Silentium a Cruce Operariorum et Episcoporum Congregatorum ut apostolatum exercerent evangelizationi prospiciens et ipsi dolori maius pondus praebendo. Venerabilis Servus Dei ut suum promoveret apostolatum variis instrumentis communicationis socialis usus est, inter quae etiam commentariis menstruis L’Ancora atque anno MCMXLIX transmissione radiophonica Il quarto d’ora della serenità. Multas paravit inter infirmos congressiones et peregrinationes; sollicitus tamen erat etiam de aedificandis laboratoriis analysis et institutis recuperandis infirmis nec non de missionibus inter leprosos. Eius eiusque consociationum praesentia facta est instrumentum comparationis et consolationis in plurimis valetudinariis et institutis clinicis. In Ecclesia multa exercuit officia ad aegrotorum iura tuenda. Mane die XX mensis Iulii anno MCMLXXXIV, postquam statuam oscularetur Virginis Lapurdensis, quam totam per vitam pie coluit, atque actum consecrationis Virgini Sanctissimae recitaret, suaviter in Domino obdormivit.
Ob sanctitatis famam quae eum in vita comitabatur, Episcopus Tusculanus die XVII mensis Decembris anno MCMLXXXIX Processum incohavit, quem Congregatio de Causis Sanctorum Decreto die XX mensis Novembris anno MMIV validum agnovit. Die XIX mensis Decembris anno MMVIII Consultores Theologi in Congressu peculiari edixerunt Venerabilem Servum Dei virtutes heroicum in modum exercuisse. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die VIII mensis Februarii anno MMX eandem sententiam protulerunt. Summus Pontifex Benedictus XVI facultatem igitur Congregationi de Causis Sanctorum dedit ut Decretum die XXVII mensis Martii anno MMX promulgaret.
Praebita est deinde asserta quaedam mira sanatio, quam Consilium Medicorum die XIII mensis Ianuarii anno MMXI sub luce scientiae medicae inexplicabilem agnovit. Consultores Theologi die VII mensis Iunii eiusdem anni circa attributionem sanationis intercessioni Venerabilis Servi Dei affirmative responderunt. Etiam Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XV mensis Novembris anno MMXI congregati idem censuerunt. Summus Pontifex Benedictus XVI facultatem Congregationi de Causis Sanctorum dedit ut Decretum super miraculo die XIX mensis Decembris anno MMXI promulgaret atque decrevit ut Beatificationis ritus die XI mensis Maii anno MMXIII Romae perageretur.
Hodie igitur Romae de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Tharsicius S.R.E. Cardinalis Bertone, S.D.B., Secretarius Status itemque S.R.E. Camerarius, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Aloisium Novarese adscribimus:
« Nos, vota Fratris Nostri Raphaëlis Martinelli, Episcopi Tusculani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Aloisius Novarese, presbyter, fundator Piae Societatis cui nomen Silentes a Cruce Operarii ac Instituti Voluntariorum Doloris, apostolus aegrotantium, indefessus testis salvifici valoris doloris plenaeque participationis aegrotorum in Ecclesiae missione, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima mensis Iulii, qua in caelum ortus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Clarus hic vir diligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam, qui Redemptorem hominum etiam variis in difficultatibus fideliter est secutus, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Maii, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status
PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis
*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 8, pp. 621-626.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana