FRANCISCUS PP.
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI DEI SERVO ANTONIO FRANCO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc congnoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem » (Io 13, 34-35).
Domini Iesu verba, quae Evangelium secundum Ioannem nobis tradidit, summa fuerunt norma, cui congruenter Dei Servus Antonius Franco se aequavit: altam solidamque cum Deo coniunctionem in fide communicare cum proximo valuit, cum per perfectam in fratres caritatem pervaderet sui operis intellectus pastorisque fructus. In se negligendo ac sacramentis ministrandis regulam invenit cui vitam suam, communitati inservientem, aequaret, plane de laborioso animarum pastoris officio conscius.
Dei Servus die XXVI mensis Septembris anno MDLXXXV Neapoli ex nobili patricio Orlando Franco et Anna Pisano, baronis Pascarellae filia ortus est. Intra familiam, quae fide christianaque pietate eminebat, solida religiosa disciplina est institutus, quae severa operositate distinguebatur et magna in pauperiores caritate. Humanitatis absolutis curriculis, in quam peculiarem in modum inclinabatur, apud Neapolitanam studiorum Unversitatem iuris disciplinae operam dedit atque in utroque iure lauream est consecutus, cum interea sacerdotalis vocationis compos fieret, unde circiter anno MDCVII sacro Ordine est auctus. Unum et viginti annos natus Romam se contulit, ubi aptum invenit locum, ut ultra intellectum spiritumque alere posset.
Anno MDCXI Philippus III, Hispaniae rex, suam apud regiam cappellanum eum elegit. Dei Servus, huius muneris dignitatem suscipiens, ad tempus Matritum se contulit, ubi meditate solliciteque suum officium exercuit, sacramenta ministrando pauperioribus corporaliter spiritaliterque subveniendo, per continuatum evangelicae caritatis exercitium suam spiritalitatem perficiendo. Tanta virtus Regem non latuit, qui, permagni Dei Servum faciens Cappellanum Maiorem Regni Siciliae, ut Abbatem ac Praelatum Praelaturae Nullius Sanctae Luciae, iisdem servatis privilegiis quae praedecessoris fuerunt, eum constituit. Die VIII mensis Maii anno MDCXVII Antonius Franco, a Summo Pontífice Paulo V per breve confirmatus, sollemniter in munus est ingressus.
In Praelatura moderanda Dei Servus clara sapientique prudentia eminuit, qua ipse egit, Concilii Tridentini doctrinam et pastoralia recipiens indicia. Ad sancti Caroli Borromeo exemplum, communitatis vitam in ordinem redegit, suo e clero probos mores apostolicumque fervorem exquirens. Ipse porro vitae exemplar fuit: multa de suis commodis cum detraheret, eius pastoralis actio in Evangelio inter pauperes, scilicet pastores et agricolas, diffundendo vera et efficax evasit. Dioecesim reformavit, super corporis spiritusque Sacerdotum religiosorumque institutionem vigilando; liturgiam roboravit veluti spiritalis unitatis partem atque communem vitam animavit per annuas pastorales visitationes, synodos et complura subventionis caritatisque opera. Eius spiritales divitiae in indigentiorum necessitates continenter sunt conversae, per severa decreta feneratores coercendo atque omnimodis indigentibus, infirmis debilibusque subveniendo.
Die II mensis Septembris anno MDCXXVI, paenitentia et diuturnis abstinentiis, in aegrotum corpus illatis, consumptus, Dei Servus e vita excessit, amore et communitatis animis gratis circumdatus. Subsequentes recognitiones eius corpus incorruptum reppererunt.
Propter eius sanctitatis famam apud Messanensem Sedem Inquisitio dioecesana constituta est. Cardinales Patres Episcopique in Sessione Ordinaria coadunati eius virtutes heroum in modum exercitas iudicarunt. Heroicae tales virtutes per Benedicti PP XVI Decretum die XIV mensis Ianuarii anno MMXI sunt agnitae. Idem Summus Pontifex Decreto die XX mensis Decembris anno MMXII miraculum agnovit a Deo per intercessionem Antonii Franco patratum atque statuit ut beatificationis ritus Messanae die II mensis Septembris anno MMXIII celebraretur.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Antonium Franco adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Calogeri La Piana, S.D.B., Archiepiscopi Metropolitae Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifídelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Antonius Franco, Praelatus Ordinarius et Abbas Sanctae Luciae, pastor secundum cor Christi, evangelicae caritatis fervidus testis, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die secunda mensis Septembris, qua in caelum ortus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Septembris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status
PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis
*AAS, vol. CVII (2015), n. 4, pp. 319-321.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana