FRANCISCUS
EPISTULA DATA
IUSTINO FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RIGALI
Venerabili Fratri Nostro
Iustino Francisco S.R.E. Cardinali Rigali
Archiepiscopo Emerito Philadelphiensi Latinorum
Quoniam omnibus in rebus quae authenticum hominis bonum promovent Deus est incrementi auctor et dator, congruens est religiosae pietatis officio Ipsi iuges persolvere gratias. Quapropter valde probatur a Nobis pastoralis sollicitudo qua motus Venerabilis Frater Robertus J. Carlson, Archiepiscopus Metropolita Sancti Ludovici, in animo habet festis caeremoniis et populi frequentia ducentesimum et quinquagesimum celebrare annum, ex quo illa praeclara urbs super ripas Missisipianas constituta est. Enimvero anno MDCCLXIV, cum Petrus Laclède et privignus eius Augustus Chouteau consilium novae civitatis condendae in territorio Missuriae cepissent, placuit sibi suisque sociis nomen oppido imponere quod sanctum Ludovicum IX piissimum regem Francogallicum commemoraret. Numquam postea defuerunt impensa opera ut fidei catholicae fructus ex ea civitate emanarent. Ob ea, divina opitulante gratia, urbs Sancti Ludovici gradatim incrementa, sive artificia sive spiritalia, per decennia ubertim excepit.
Cum itaque Deo, qui omnium bonorum est auspex, debitae gratiae exsolvendae sint ob incolarum urbis Sancti Ludovici impulsum et industriam quibus orta est et etiamnunc viget, libenti animo rogationem accepimus memorati Venerabilis Fratris Roberti J. Carlson, qui humanissime petivit ut Nos quendam insignem Praelatum designaremus qui verba spiritalis cohortationis omnibus adstantibus Missae in Ecclesia Cathedrali Sancti Ludovici die XXIV mensis Augusti ineuntis litandae pronuntiaret. Ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, quippe qui congrua cura adfuisti in eiusdem ecclesiae metropolitanae negotiis gerendis, quandoquidem ipsam ab anno MCMXCIV ad annum MMIII tamquam sacrorum Antistes gubernasti. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationes ducentesimi et quinquagesimi iubilaei urbis Sancti Ludovici quae die XXIV proximi mensis Augusti sollemni modo in eadem urbe agentur.
Hoc in anno ad fundationem insignis urbis dicato, omnes participes adhortaberis ut, quemadmodum universae res creatae ad Conditorem suum ordinantur, sua sponte dirigant vires suos ad Ipsum, veritatem primam supremumque bonum. Archiepiscopum insuper Metropolitam Ecclesiae Sancti Ludovici ceterosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro nomine salutabis. Verba demum Nostrae benevolentiae etiam ad Auctoritates civiles omnesque participantes extendas volumus.
Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus, ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes anniversaria participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Iulii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.
FRANCISCUS PP.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana