Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA DATA
LAURENTIO S.R.E. CARDINALI MONSENGWO PASINYA

 

Venerabili Fratri Nostro
Laurentio S.R.E. Cardinali Monsengwo Pasinya,
Archiepiscopo Metropolitae Kinshasano

“Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua” (Ps 48,10-11). Hanc sententiam dum cum tota Ecclesia Iubilaeum Misericordiae celebramus placet Nobis recolere et meditari. Valde enim cupimus novam in communitatibus nostris cogitationem de bonitate omnipotentis Dei concitari. Nunc autem animum Nostrum ad singularis ponderis eventum convertimus, tempus precis, meditationis atque spiritualis renovationis, videlicet ad III Congressum pro Africa et Madagascaria de Divina Misericordia, qui a die IX ad diem XV proximi mensis Septembris Kigaliae celebrabitur. Eius participes argumentum cui titulus “Divina Misericordia: fons spei pro nova in Africa evangelizatione” considerantes, Nostra Nostrorumque Decessorum doctrina inspirantur, de urgenti necessitate novae in toto orbe evangelizationis disserentes atque maximi ponderis quaestiones spirituales et sociales nostrae aetatis attente interpretantes.

Laeto igitur animo epistulam accepimus Venerabilis Fratris Thaddaei Ntihinyurwa, Archiepiscopi Metropolitae Kigaliensis, memorati Congressus Praesidis, qui humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem ecclesiasticum virum eligeremus qui Nostro nomine huic Congressui praeesset. Itaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus qui Ecclesiam Kinshasanam moderaris atque spiritale iter fidelium in Africa peculiari studio sequeris.

Idcirco harum Litterarum vi Te designamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi factis, ut memoratis diebus Kigaliae sacris celebritatibus et congressionibus Nostro nomine praesis atque Nostros spiritales sensus pastoribus fidelibusque ibi congregatis humaniter renunties. Domini Nostri Iesu Christi verba “Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est” (Lc 6,36) adhibens, omnes adhortaberis ad praeceptum caritatis assidue servandum adque spiritalem vitam in familiis, paroeciis et in religiosis communitatibus novo studio renovandam.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, omnes consalutamus Praesules, sodales Societatis Apostolatus Catholici, qui in paratione Congressus devotionem et operositatem ostenderunt, nec non fideles qui Kigaliam incolunt et advenient, sicut etiam civiles Auctoritates, precibus Nostris omnes comitamur iisque ominamur ut Dei omnipotentis et misericordis Vultum contemplantes necessaria auxilia, Beata Maria Virgine intercedente, invenire possint.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis Congressus participibus copiose transmittendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Augusti, in Transfiguratione Domini, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana