FRANCISCUS
EPISTULA DATA
CONRADO S.R.E. CARDINALI KOCH
(da: L'Osservatore Romano, ed. quotidiana, Anno CLVII, n.254, 05/11/2017)
Venerabili Fratri Nostro
Conrado S.R.E. Cardinali Koch
Praesidi Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam
In ultima cena Dominus Iesus ardenter Patrem deprecatur pro discipulis suis ut sint sanctificati in veritate, ut omnes unum sint, ut mundus credat quia Pater misit Filium uti Salvatorem (cfr Io 17, 19.21). Quam Pastorum et Christifidelium unitatem hostis salutis nostrae per saecula saepenumero minatus est, veri autem Christi asseclae eandem unitatem constanter conati sunt restituere ac defendere.
Ideo, suorum temporum condicionibus attente consideratis, Ioannes XXIII, vocatus etiam Balthasar Cossa, qui cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Bonifacio IX creatus erat, anno MCDXIII Concilium Constantiense convocandum censuit. Idem consilium Romanus Pontifex Gregorius XII anno MCDXV rite approbavit. Qui Episcoporum coetus sibi proposuit unitatem Ecclesiae reddere ac finem schismati imponere, haereses exstirpare necnon corruptos ecclesiasticos mores emendare. Feliciter eiusdem concilii tempore, die XI mensis Novembris anno MCDXVII, Ecclesiae Summus Pastor Martinus V electus est, universo profecto laetante christiano orbe, itaque schisma depulsum est.
Cum quidem ab hoc maximi momenti eventu sex saecula abierunt, omnino decet illam communem laetitiam de optata unitate commemorari, uno corde Deo Patri gratias agere atque pro futuro tempore suppliciter orare ut omnium per orbem terrarum qui in Christum credunt unitatem caritatemque gratia sua benigne servare ac augere dignetur. Quapropter libenti animo accepimus sincera vota Venerabilis Fratris Stephani Burger, Archiepiscopi Metropolitae Friburgensis, ut Constantiam quendam Legatum Nostrum mitteremus, qui partes Nostras ageret. Prae oculis verum habito Te, Venerabilis Frater Noster, Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam prudenter praesidere necnon in illa regione ortum fuisse ibique olim Praesulis Basileensis munus diligenter explevisse, hisce Litteris Te Nostrum Missum Extraordinarium nominamus ad dictam celebrationem.
Liturgicis actionibus die XI proximi mensis Novembris Nostro nomine Constantiae praesidebis fidelesque adstantes suavi sermone hortaberis ad Christum sequendum veluti primi christiani, qui erant perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus (Act 2, 47). Singularem quoque fraternam Nostram salutationem transmittes christianis ceterarum confessionum aliisque cunctis bonae voluntatis viris ac mulieribus. Te tueatur ergo in missione tua perficienda maternum praesidium Deiparae Virginis Mariae, caelestis Reginae, quae centum abhinc annos Immaculati Cordis sui futuram vaticinata est victoriam totoque in mundo pacem salutarem. Sustineat te etiam sanctus Martinus Turonensis, amicus Dei et apostolus ferventissimus, quo orante et Dei virtute mira operante, gentilium multitudo omnis, in caelum clamore sublato, Christum Deum fateri coepit, postulantes ut eos faceret Christianos (Sulpicius Severus, Dialogi, II, 4, 8).
Hortaberis quidem audientes christifideles, qui per baptismum receperunt fidem, ut Christi testes effecti indigentibus subveniant animi corporisque in necessitatibus. Insuper enixe eos rogamus, ut Nostrum summum ministerium pro universae Ecclesiae spirituali lucro suis precibus adiuvent. Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, Friburgensis Ecclesiae assiduo Praesuli, cunctis adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro largiaris volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Octobris, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana