Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

FRANCISCI
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIAE DATAE

AD THEOLOGIAM PROMOVENDAM

QUIBUS NOVA COMPROBANTUR
STATUTA
PONTIFICIAE ACADEMIAE THEOLOGICAE

1. Ad theologiam promovendam in ceterum formulas actique temporis exemplaria ex cogitatione non sufficit iterare. Cum sit vocata ipsa praesens tempus prophetice ad interpretandum novaque itinera futuro de aevo ad prospectanda, sub Revelationis lumine, theologia cum permagnis cultus immutationibus se conferre debet, quippe quae sibi sit conscia: “Quod experimur non est modo mutationum aetas, verum mutatio aetatis” (Sermo ad Curiam Romanam, die XXI mensis Decembris anno MMXIII).

2. Pontificia Academia Theologica, quae ineunte saeculo XVIII, Decessoris Nostri Clementis XI inductu orta est et ab eo canonice per breve Inscrutabili die XXIII mensis Aprilis anno MDCCXVIII constituta, annorum decursu continuatam obtinuit necessitatem theologiam locandi ad Ecclesiae mundoque inserviendum, mutando, ubi opus fuit, propriam structuram ac proprios fines amplificando: cum initio theologicae institutionis ecclesiasticorum esset locus, ubi aliae institutiones carebant, huic proposito incongruentes, ad studiosorum inquisitorum proinde pervenit coetum, quorum fuit magni ponderis theologica argumenta vestigare ac funditus intellegere. Statuta ad tempora aptata, ex Decessorum Nostrorum voluntate, hunc cursum notaverunt ac promoverunt. De Statutis cogitetur Gregorii XVI, die XXVI mensis Augusti anno MDCCCXXXVIII, de iis quae s. Ioannes Paulus II per Litteras apostolicas Inter munera Academiarum die XXVIII mensis Ianuarii anno MCMXCIX approbavit.

3. Quinque fere exactis lustris, tempus est has recognoscendi normas, ut nostrae aetatis missioni aptiores efficiantur, quam nostrum tempus e theologia exigit. Synodali Ecclesiae, missionariae et “in exitu” theologia “in exitu” necessario respondere debet. Quomodo in Epistula ad Magnum Cancellarium studiorum Universitatis Catholicae Argentinae scripsimus, ad docentes discipulosque theologiae Nos convertentes: «Ne in mensulae quadam theologia quiescamus. Vester cogitationis locus sint terrae fines. […] Boni quoque theologi, sicut boni pastores, populum olent ac viam atque, suas per cogitationes, oleum vinumque in hominum vulnera fundunt». Quod patet mundo, quod homini re suam experienti exsistentiae condicionem, eius vices, eius vulnera, eius provocationes, eius facultates, id tamen ad “agendi rationem” redigi non potest, exteriora iam rigentia ad novas condiciones aptando, sed theologiam ad vestigandi rationem ac methodum retractandum compellere debet, sicut in Prooemio Constitutionis apostolicae Veritatis gaudium indicatur.

4. Theologica inquistio ad mutandum vocatur, ad exemplar vertendum ad “animosam culturalem commutationem” (Litt. enc. Laudato si’, 114) quae prae omnibus ei tribuat officium ut theologia funditus sit proprii temporis, quippe quae Evangelium legere et interpretari in condicionibus valeat, in quibus viri ac mulieres cotidie versantur, in variis nempe ambitibus locorum, societatum et cultuum, cum ob oculos ex Incarnatione aeternus Logos ut exemplar habeatur, ingrediens ipse in cultum, in mundum prospectandum, in religiosam cuiusque populi traditionem. Hinc sumens initium, theologia facere non potest quin per dialogi culturam progrediatur, diversis traditionibus diversisque cognitionibus convenientibus, inter varias christianas confessiones ac diversas religiones, palam adhibita collatione inter credentes ac non credentes. Dialogi enim necessitas intra humanum genus et cunctam creationem residet atque peculiare theologiae est munus efficere ut «trinitarium vestigium detegatur, hinc mundus in quo vivimus est “relationum contextus” in quo “cuiusque viventis est tendere ad alterum”» (Constit. Ap. Veritatis gaudium, Prooemium, 4a).

5. Haec necessitudinis ratio designat ac definit, quod ad epistemen attinent, theologiae statutum, quae impellitur ut erga se ipsam inclinatione non teneatur, quae ad segregationem perducit atque ad levitatem, sed ut habeatur in necessitudinum nexum inserta, cum primis una cum aliis disciplinis aliisque scientiis. Per transdisciplinarem rationem acceditur, scilicet interdisciplinarem praegravem, quae a multidisciplinari ratione seiungitur, quae interdisciplinaris ratio debilis habetur. Haec proxima inquisitionis obiecto magis intellegendo favet, cum diversis speciebus consideretur, quae tamen complementares manent ac seiunctae. Transdisciplinaris autem ratio est intellegenda «aeque atque omnes scientiae collocantur et fermentantur intra spatium Lucis Vitaeque, quod Sapientia a Dei Revelatione manans suppeditat» (Constit. Ap. Veritatis gaudium, Prooemium, 4c). Difficile inde oritur theologiae munus utpote cum novis categoriis uti valeat, ab aliis cognitionibus depromptis, ad fidei veritates intellegendas et communicandas aeque ac Iesu doctrinam hodiernis loquelis ex novitate criticaque conscientia tradendam.

6. Dialogus cum aliis scientiis procul dubio dialogum intra ecclesialem communitatem et essentialis rationis synodalis communionisque theologiae faciendae conscientiam secum fert: theologus fraternitatem et communionem per se ipse experiri debet, evangelizationi inserviens ad omnium corda accessurus. Quomodo theologis diximus per Sermonem ad Sodales Commissionis Theologicae Internationalis, die XXIV mensis Novembris anno MMXXII: «Ecclesialis synodalitas theologos porro onerat ut theologiam in synodali forma faciant, promovendo inter eos auscultandi, dialogum instituendi, discernendi facultatem atque multiplicitatem ac varietatem item postulatorum necessitudinumque complendo». Magni igitur est ponderis ut adsint loca, institutionis quoque, in quibus vivant et collegialitatem fraternitatemque theologicam experiantur.

7. Denique erga rationale theologiae statutum necessaria observantia eius sapientialem rationem obtegere non debet, ut palam autumavit sanctus Thomas Aquinas (cfr Summa Theologiae I, q. 1, a. 6). Quapropter beatus Antonius Rosmini theologiam putabat praeclaram “intellectus caritatis” ostensionem, cum quaereret ut critica omnium scientiarum ratio ad Sapientiae Cogitationem dirigeretur. Cogitatio nempe Sapientiae intrinsecus in “solidum circulum” Veritatem et Caritatem una concludit, ita ut veritas caritate neglecta cognosci non potest: «Quia altera in altera est atque neutra extra alteram reperitur. Quocirca qui hanc Veritatem habet, Caritatem simul habet quae eam adimplet, atque qui hanc Caritatem habet, adimpletam habet Veritatem» (cfr Degli studi dell’Autore, nn. 100-111). Viae ratio suos fines in sapientiam versus amplificare debet, ne humanitatem amittat fiatque inops. Hanc nimirum per viam huic disputationi “recogitandae cogitationis” dare operam potest theologia, demonstrans esse verum sapere criticum ut sapientiale sapere, non abstractum et ideologicum, sed spiritale flexis genibus confectum, adoratione precationeque pregnans; quod est transcendens simulque ad populorum vocem proclive, ideo theologia “popularis”, misericorditer patentia ad humani generis creatique vulnera conversa atque in historiae humanae versans flexuris, cui novissimae consummationis spem prophetizat.

8. De “sigillo” pastorali agitur quod theologia in universum, et non solum peculiari ex parte, sibi vindicare debet: theoria ac praxi haud contrapositis, theologica inquisitio impellitur ut inductiva ratione sese amplificet, diversimode et ex certis condicionibus, in quibus populi versantur, sumat initium, dum patitur se a rebus serio conquiri, ut discretio fiat “temporum signorum” in Dei-Caritatis salutifero eventu nuntiando, in Iesu Christo communicato. Quocirca anteferatur cum primis oportet cognitio communis populi sensus, qui re est theologicus locus, in quo tot Dei effigies morantur, saepenumero cum christiano Dei vultu non congruentes, qui solum semperque amor est. Theologia Ecclesiae evangelizationi ac fidei transmittendae inservit, ut fides cultura efficiatur, id est prudens Dei populi ethos, in omnes humanae humanantisque pulchritudinis oblatio.

9. Hac coram renovata theologiae missione, Pontificiae Academiae Theologicae est, inquisitionis theologicae scientiali ratione usque servata, transdisciplinarem dialogum cum ceteris scientiis, philosophicis, humanitatis artisque amplificare, cum credentibus ac non credentibus, viris ac mulieribus diversarum christianarum confessionum ac diversarum religionum. Id fieri poterit cum academica communitas fidei inquisitionisque participandae efficiatur, quae necessitudinum rete instituat cum aliis formationis, educationis cultusque institutionibus, atque ex novitate ingenioseque exsistentiae loca ingredi valeat scientiarum, artium et christianarum communitatum conficiendarum.

10. Ex novis Statutis, Pontificia Academia Theologica facilius ea proposita consequi sic poterit quae praesens tempus postulat. Ad Nos transmissa libenter recipientes vota, ut has novas normas comprobaremus, iisque occurrentes, optamus ut praeclara studiorum sedes ex qualitate increscat ideoque harum Litterarum apostolicarum vi in perpetuum Statuta Pontificiae Academiae Theologicae approbamus, legitime confecta ac denuo recognita atque eis Apostolicae comprobationis vim conferimus.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Novembris, in sollemnitate Omnium Sanctorum, anno MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana