Index   Back Top Print

[ LA ]

GREGORIUS IX

EPISTOLA

CONSULTATIONI TUAE*

12 nov. 1231


De forma Baptismi, ministro S. Confirmationis, de tempore Ss. Ordinum et de eorum validitate, de usu antimensii.

 

... archiepiscopo Barensi.

Consultationi tuae breviter respondemus, quod Graeci, qui sub hac forma verborum: Baptizatur talis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizati ab aliquo exstiterunt, non sunt, cum non fuerint secundum formam evangelicam baptizati et ideo tam illos quam de cetero baptizandos sub hac forma: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti praecipimus baptizari.

Eos autem qui extra tempora constituta Sacros Ordines receperunt, characterem non est dubium recepisse, quos pro transgressione huiusmodi, prius eis poenitentia imposita competenti, sustinere poteritis in susceptis Ordinibus ministrare, attentius provisurus ut id de cetero fieri in tua provincia non permittas. Chrismati vero, ut verbis tuis utamur, a simplici sacerdote, confirmationis munus minime receperunt, quia de solis Apostolis legitur, quorum sunt episcopi successores, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant; et ideo tam illi quam confirmandi de cetero a solis episcopis consignentur. Illis quoque, qui pro altari viatico utuntur panno lineo a graeco episcopo benedicto, studeas firmiter inhibere, ne in panno huiusmodi celebrare praesumant, sed id de cetero faciant vel in altari itinerario vel in altari maiori secundum ritum Ecclesiae consecratum. Ad haec quia nonnulli, ut asseris, taliter baptizati se fecerunt et ad maiores et minores Ordines promoveri, nos quod tutius est sequentes, eos primo secundum formam superius tibi traditam baptizatos per singulos Ordines praecipimus ordinari.

Datum Reate, secundo idus novembris, pontificatus nostri anno quinto.

------------------------------------------------------------------------

*Volumen III: Acta Honorii III (1216-1227) et Gregorii IX (1227-1241), Typis Polyglottis Vaticanis, 1950, pp. 225-226.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana