IOANNES PAULUS PP. I
EPISTULA DATA
VENERABILI FRATRI HUGONI AUFDERBECK,
EPISCOPO TITULO ARCENO
ADMINISTRATORI APOSTOLICO ERFORDIENSI-MEININGENSI
Venerabili Fratri Hugoni Aufderbeck
Episcopo titulo Arceno
Administratori Apostolico Erfordiensi-Meiningensi
Mentem convertimus ad ecclesiam S. Severi, urbis Erfordiae decus, quippe quae antiquitate, artificiosis operibus, maxime vero religione sit insignis. Eo loco antiquitus, uti tradunt, parva aedes fuit S. Blasio sacra, quae postmodum, titulo S. Pauli accepto, « domus orationis » evasit coenobii sanctimonialium. Postquam vero, ut memoriae proditum est, saeculo IX reliquiae S. Severi, Episcopi Ravennatis, Mogontiacum indeque Erfordiam sunt delatae, et in hac ecclesia honorifice positae, augescente huius Caelitis cultu, ab hoc coepta est illa appellari.
Cuius honori novum templum, Gothico structurae genere spectabile, deinde est excitatum, cuius presbyterium, quod vocant, anno MCCLXXVIII divino cultui patuit; reliquia vero aula, in quinque partes dispertita, serius est perfecta. Sarcophagus etiam saeculo XIV a lapidariis est affabre confectus, quo ossa S. Severi et S. Innocentiae tegerentur.
Qua quidem ecclesia surgente, pietas fidelium nova quadam impulsione exardescebat: die praesertim XXII mensis Octobris plurimi, peregrinantium more, ad hanc sacram aedem soliti sunt accedere, ut S. Severum, qui et textorum patronus habebatur, impensis venerarentur obsequiis eiusque deprecationem implorarent. Est etiam memorandum ad hoc templum per plura saecula exstitisse monasterium Canonicorum Regularium, qui ad Dei laudes fideliumque spirituales utilitates incumberent.
Proximo vero die XXII mensis Octobris, ut ad Nos est allatum, sollemnia agentur ob septimum saeculum ab hac ecclesia condita, quae nunc diligenti studio est refecta.
Hi ergo lapides fidem ac pietatem maiorum loquuntur atque Christifideles, qui nunc sunt, monent, ut eiusmodi sacram hereditatem integram servent et in vitae usum traducant. Praeterea hunc locum sacrum frequentantes nitantur esse ipsi « domus spiritales » (Cfr. 1 Petr. 2, 5), in quibus Deus gratia sua inhabitet, ita ut ad eos referri possint haec verba S. Augustini: « Habitat... in singulis Deus tamquam in templis suis, et in omnibus simul in unum congregatis, tamquam in templo suo » (S. Augustini Ep. 187, 13, 38: PL 33, 847).
Ea ecclesia denique animis desiderium ingerit illius sedis supernae, ubi in omne aevum donis frui licet, quae neque aspectu oculorum comprehendi, neque auribus percipi, neque ulla cogitatione queunt adumbrari; siquidem « aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis » (2 Cor. 5, 1). Haec profecto veram significationem tribuit verumque momentum brevi huic et saepe arduae peregrinationi terrenae: vitam illam beatissimam, defuturam numquam, in rebus adversis suspiremus, eandem ne obliviscamur in secundis.
Vehementer optante Deumque enixe rogantes, ut pia celebritas ista in religionis bonum et auctum vertat, tibi, Venerabilis Frater , Episcopo Auxiliari tuo, clero, religiosis et fidelibus, pastorali curae tuae commissis, Benedictionem Apostolicam, caelestium munerum auspicem ac dilectionis Nostrae testem, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII, mensis Septembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. I
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana