Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - IT  - LA  - PT ]

 

(n : Indica che il testo corrisponde alla nuova versione)


II

SECRETARIA STATUS

Art. 39 — Secretaria Status proxime iuvat Summum Pontificem in Eius supremo munere exercendo.

Art. 40 — Eidem præest Cardinalis Secretarius Status. Duas sectiones ipsa complectitur, nempe sectionem de generalibus negotiis sub directo moderamine Substituti, adiuvante Assessore, et sectionem de rationibus cum Civitatibus sub ductu proprii Secretarii, adiuvante Subsecretario. Huic alteri sectioni adest cœtus Cardinalium et quorundam Episcoporum.

Sectio prior

Art. 41 — § 1. Ad priorem sectionem pertinet peculiari modo operam navare expediendis negotiis, quæ Summi Pontificis cotidianum servitium respiciunt; ea agere, quæ extra ordinariam Dicasteriorum Romanæ Curiæ aliorumque Apostolicæ Sedis Institutorum competentiam tractanda obveniant; rationes cum iisdem Dicasteriis fovere sine præiudicio eorum autonomiæ et labores coordinare; Legatorum Sanctæ Sedis officium eorumque operam, præsertim ad Ecclesias particulares quod attinet, moderari. Ipsius est omnia explere, quæ Legatos Civitatum apud Sanctam Sedem respiciunt.

§ 2. Collatis consiliis cum aliis competentibus Dicasteriis, eadem curat quæ Sanctæ Sedis præsentiam et navitatem apud Internationalia Instituta respiciunt, firmo præscripto art. 46. Idem agit quod ad Institutiones Internationales Catholicas pertinet.

Art. 42 — Eiusdem etiam est:

1° componere et mittere Constitutiones Apostolicas, Litteras Decretales, Litteras Apostolicas, Epistulas aliaque documenta a Summo Pontifice ipsi commissa;

2° omnia explere acta quæ nominationes a Summo Pontifice peragendas vel probandas respiciunt in Romana Curia in aliisque Institutis, e Sancta Sede pendentibus;

3° custodire sigillum plumbeum et anulum Piscatoris.

Art. 43 — Ad hanc sectionem pariter pertinet:

1° editionem curare actorum et documentorum publicorum Sanctæ Sedis in commentario, quod inscribitur Acta Apostolicæ Sedis;

2° officialia nuntia, quæ sive acta Summi Pontificis sive Sanctæ Sedis navitatem respiciunt, publici facere iuris per peculiare officium sibi subiectum, vulgo Sala Stampa appellatum;

3° invigilare, collatis consiliis cum Altera Sectione, ephemeridi vulgo L'Osservatore Romano appellatæ, Stationi Radiophonicæ Vaticanæ atque Centro Televisifico Vaticano.

Art. 44 — Per Officium rationarii vulgo Statistica appellatum colligit, ordine componit atque palam edit omnia indicia, ad rationarii normas exarata, quæ Ecclesiæ universæ vitam per terrarum orbem respiciunt.

Sectio altera

Art. 45 — Alterius sectionis de rationibus cum Civitatibus peculiare munus est in ea incumbere, quæ cum rerum publicarum Moderatoribus agenda sunt.

Art. 46 — Eidem competit:

1° rationes præsertim diplomaticas cum Civitatibus aliisque publici iuris societatibus fovere atque communia negotia tractare, ut bonum Ecclesiæ civilisque societatis promoveatur, ope, si casus ferat, concordatorum aliarumque huiusmodi conventionum, et ratione habita sententiæ Episcoporum cœtuum, quorum intersit;

2° apud Internationalia Instituta et conventus de indolis publicæ quæstionibus Sanctæ Sedis partes gerere, collatis consiliis cum competentibus Romanæ Curiæ Dicasteriis;

3° agere, in propria laborum provincia, quæ ad Legatos Pontificios attinent.

Art. 47 — § 1. In peculiaribus rerum adiunctis, de mandato Summi Pontificis, hæc sectio, collatis consiliis cum competentibus Curiæ Romanæ Dicasteriis, ea explet quæ ad Ecclesiarum particularium provisionem necnon ad earum earumque cœtuum constitutionem aut immutationem spectant.

§ 2. Ceteris in casibus, præsertim ubi regimen concordatarium viget, eidem competit, firmo præscripto art. 78, ea absolvere, quæ cum civilibus guberniis agenda sunt.

III

CONGREGATIONES

Congregatio de Doctrina Fidei

Art. 48 — Proprium Congregationis de Doctrina Fidei munus est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe promovere atque tutari; proinde ipsi competunt ea, quæ hanc materiam quoquo modo attingunt.

Art. 49 — Munus promovendæ doctrinæ adimplens, ipsa studia fovet ut fidei intellectus crescat ac novis quæstionibus ex scientiarum humanive cultus progressu enatis responsio sub luce fidei præberi possit.

Art. 50 — Episcopis, sive singulis sive in cœtibus adunatis, auxilio est in exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri atque doctores constituuntur, quoque officio integritatem eiusdem fidei custodiendi ac promovendi tenentur.

Art. 51 — Ad veritatem fidei morumque integritatem tuendam, curam impendit, ne fides aut mores per errores quomodocumque vulgatos detrimentum patiantur.

Quapropter:

1° ipsi officium est exigendi, ut libri aliaque scripta a Christifidelibus edenda, quæ fidem moresque respiciant, prævio competentis auctoritatis examini subiciantur;

2° scripta atque sententias, quæ rectæ fidei contraria atque insidiosa videantur, excutit, atque, si constiterit ea Ecclesiæ doctrinæ esse opposita, eadem, data auctori facultate suam mentem plene explicandi, tempestive reprobat, præmonito Ordinario, cuius interest, atque congrua remedia, si opportunum fuerit, adhibet;

3° curat denique, ne erroneis ac periculosis doctrinis, forte in populum christianum diffusis, apta confutatio desit.

Art. 52 — Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum contra mores tum in sacramentorum celebratione commissa, quæ ipsi delata fuerint, cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii, procedit.

Art. 53 — Eiusdem pariter est cognoscere, tum in iure tum in facto, quæ privilegium fidei respiciunt.

Art. 54 — Prævio eius iudicio subiciuntur documenta, ab aliis Curiæ Romanæ Dicasteriis edenda, quatenus doctrinam de fide vel moribus attingunt.

Art. 55 — Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutæ sunt Pontifica Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quæ iuxta proprias probatas normas agunt quibusque præest Cardinalis eiusdem Congregationis Præfectus.

Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus

Art. 56 — Congregatio ea cognoscit, quæ, sive quoad personas sive quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas respiciunt.

Art. 57 — § 1. Eiusdem ipso iure Membra sunt Patriarchæ et Archiepiscopi Maiores Ecclesiarum Orientalium necnon Præses Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam.

§ 2. Consultores et Officiales ita seligantur, ut diversitatis rituum, quantum fideri potest, ratio habeatur.

Art. 58 — § 1. Huius Congregationis competentia ad omnia extenditur negotia, quæ Ecclesiis Orientalibus sunt propria, quæque ad Sedem Apostolicam deferenda sunt, sive quoad Ecclesiarum structuram et ordinationem, sive quoad munerum docendi, sanctificandi et regendi exercitium, sive quoad personas, earundem statum, iura ac obligationes. Omnia quoque explet, quæ de relationibus quinquennalibus ac visitationibus ad limina ad normam artt. 31, 32 agenda sunt.

§ 2. Integra tamen manet propria atque exclusiva competentia Congregationum de Doctrina Fidei et de Causis Sanctorum, Pænitentiariæ Apostolicæ, Supremi Tribunalis Signaturæ Apostolicæ et Tribunalis Rotæ Romanæ, necnon Congregationis de Cultu divino et Disciplina Sacramentorum ad dispensationem pro matrimonio rato et non consummato quod attinet.

In negotiis, quæ Ecclesiæ Latinæ fideles quoque attingunt, Congregatio procedat, si rei momentum id postulet, collatis consiliis cum Dicasterio in eadem materia pro fidelibus Latinæ Ecclesiæ competenti.

Art. 59 — Congregatio sedula cura item prosequitur communitates Christifidelium orientalium in circumscriptionibus territorialibus Ecclesiæ Latinæ versantium, eorumque necessitatibus spiritualibus per Visitatores, immo, ubi numerus fidelium atque adiuncta id exigant, quatenus fieri possit, etiam per propriam Hierarchiam consulit, collatis consiliis cum Congregatione pro constitutione Ecclesiarum particularium in eodem territorio competenti.

Art. 60 — Actio apostolica et missionalis in regionibus, in quibus ritus orientales ab antiqua ætate præponderant, ex hac Congregatione unice pendet, etiamsi a missionariis Latinæ Ecclesiæ peragatur.

Art. 61 — Congregatio mutua ratione procedit cum Consilio ad Unitatem Christianorum Fovendam, in iis quæ relationes cum Ecclesiis Orientalibus non catholicis respicere possunt necnon cum Consilio pro Dialogo inter Religiones, in materia quæ ambitum eius tangit.

Congregatio de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum

Art. 62 — Congregatio ea agit quæ, salva competentia Congregationis de Doctrina Fidei, ad Sedem Apostolicam pertinent quoad moderationem ac promotionem sacræ liturgiæ, in primis Sacramentorum.

Art. 63 — Sacramentorum disciplinam, præsertim quod attinet ad eorum validam et licitam celebrationem, fovet atque tuetur; gratias insuper atque dispensationes concedit, quæ ad Episcoporum diœcesanorum facultates hac in regione non pertinent.

Art. 64 — § 1. Congregatio actionem pastoralem liturgicam, peculiari ratione ad Eucharisticam celebrationem quod attinet, efficacibus ac congruis mediis promovet; Episcopis diœcesanis adest, ut Christifideles sacram liturgiam magis in dies actuose participent.

§ 2. Textibus liturgicis conficiendis aut emendandis prospicit; recognoscit calendaria peculiaria atque Propria Missarum et Officiorum Ecclesiarum particularium necnon Institutorum, quæ hoc iure fruuntur.

§ 3. Versiones librorum liturgicorum eorumque aptationes ab Episcoporum Conferentiis legitime paratas recognoscit.

Art. 65 — Commissionibus vel Institutis ad apostolatum liturgicum vel musicam vel cantum vel artem sacram promovenda conditis favet et cum iis rationes habet; huiuscemodi consociationes, quæ indolem internationalem præ se ferant, ad normam iuris erigit vel eorum statuta approbat ac recognoscit; conventus denique ex variis regionibus ad vitam liturgicam provehendam fovet.

Art. 66 — Attente invigilat ut ordinationes liturgicæ adamussim serventur, abusus præcaveantur iidemque, ubi deprehendantur, exstirpentur.

 

[Gli articoli 67 e 68 sono stati aboliti da Sua Santità Benedetto XVI nel Motu Proprio Quaerit semper]

Art. 67 — Huius Congregationis est cognoscere de facto inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustæ causæ ad dispensationem concedendam. Ideoque acta omnia cum voto Episcopi et animadversionibus Defensoris Vinculi accipit et, iuxta peculiarem procedendi modum, perpendit atque, si casus ferat, Summo Pontifici petitionem ad dispensationem impetrandam subicit.

Art. 68 — Ipsa competens quoque est in causis de nullitate sacræ ordinationis cognoscendis ad normam iuris.

 

Art. 69 — Competens est quoad cultum sacrarum reliquiarum, confirmationem cælestium Patronorum et Basilicæ minoris titulum concedendum.

Art. 70 — Congregatio adiuvat Episcopos ut, præter liturgicum cultum, preces necnon pia populi christiani exercitia, normis Ecclesiæ plene congruentia, foveantur et in honore habeantur.

Congregatio de Causis Sanctorum

Art. 71 — Congregatio ea omnia tractat, quæ, secundum statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt.

Art. 72 — § 1. Episcopis diœcesanis, quibus causæ instructio competit, peculiaribus normis necnon opportunis consiliis adest.

§ 2. Causas iam instructas perpendit, inquirens utrum omnia ad normam legis peracta sint. Causas ita recognitas funditus perscrutatur ad iudicium ferendum utrum constet de omnibus quæ requiruntur, ut Summo Pontifici vota favorabilia subiciantur, secundum ante constitutos gradus causarum.

Art. 73 — Ad Congregationem præterea spectat cognoscere de Doctoris titulo Sanctis decernendo, præhabito voto Congregationis de Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet.

Art. 74 — Eius insuper est de iis omnibus decernere, quæ ad sacras Reliquias authenticas declarandas easdemque conservandas pertinent.

Congregatio pro Episcopis

Art. 75 — Congregatio ea cognoscit quæ Ecclesiarum particularium constitutionem et provisionem necnon episcopalis muneris exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia Congregationis pro Gentium Evangelizatione.

Art. 76 — Huius Congregationis est ea omnia agere, quæ ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem, divisionem, unionem, suppressionem ceterasque immutationes spectant. Eius quoque est Ordinariatus Castrenses pro pastorali cura militum erigere.

Art. 77 — Omnia agit quæ attinent ad Episcoporum, etiam titularium, nominationem, et generatim ad provisionem Ecclesiarum particularium.

Art. 78 — Quotiescumque cum rerum publicarum Moderatoribus tractandum est sive ad Ecclesiarum particularium earumque cœtuum constitutionem aut immutationem, sive ad

earum provisionem quod attinet, nonnisi collatis consiliis cum Sectione de rationibus cum Civitatibus Secretariæ Status procedat.

Art. 79 — Congregatio in ea insuper incumbit, quæ rectum muneris pastoralis Episcoporum exercitium respiciunt, eis omnimodam operam præbendo; eius enim est, si opus fuerit, communi sententia cum Dicasteriis, quorum interest, visitationes apostolicas generales indicere earumque exitus, pari procedendi modo, perpendere et, quæ inde opportune decernenda sint, Summo Pontifici proponere.

Art. 80 — Ad hanc Congregationem pertinent ea omnia, quæ ad Sanctam Sedem spectant circa Prælaturas personales.

Art. 81 — Pro Ecclesiis particularibus suæ curæ concreditis Congregatio omnia procurat quæ visitationes ad limina respiciunt; ideoque relationes quinquennales ad normam art. 32 perpendit. Episcopis Romam adeuntibus adest, præsertim ut sive congressio cum Summo Pontifice sive alia colloquia et peregrinationes apte disponantur. Expleta visitatione, conclusiones, eorum diœceses respicientes, cum Episcopis diœcesanis scripto communicat.

Art. 82 — Congregatio ea absolvit, quæ ad celebrationem Conciliorum particularium necnon ad Episcoporum Conferentiarum erectionem atque earundem statutorum recognitionem attinent; acta huiusmodi cœtuum recipit atque decreta, quæ recognitione egent, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum interest, recognoscit.

Pontificia Commissio pro America Latina

Art. 83 — § 1. Commissionis munus est Ecclesiis particularibus in America Latina tum consilio tum opere adesse, studio quoque incumbere quæstionibus, quæ vitam ac profectum ipsarum Ecclesiarum respiciunt, præsertim ut sive Curiæ Dicasteriis, quorum ratione competentiæ interest, sive ipsis Ecclesiis in huiusmodi quæstionibus solvendis, auxilio sit.

§ 2. Ipsius quoque est fovere rationes inter ecclesiastica instituta internationalia et nationalia, quæ pro Americæ Latinæ Regionibus adlaborant, et Curiæ Romanæ Dicasteria.

Art. 84 — § 1. Præses Commissionis est Præfectus Congregationis pro Episcopis, qui ab Episcopo vices Præsidis agente adiuvatur.

Ipsis adsunt tamquam Consiliarii nonnulli Episcopi sive ex Curia Romana sive ex Americæ Latinæ Ecclesiis adlecti.

§ 2. Commissionis Membra sive ex Curiæ Romanæ Dicasteriis sive ex Consilio Episcopali Latino-Americano tum ex Episcopis Regionum Americæ Latinæ tum ex Institutis, de quibus in præcedenti articulo, seliguntur.

§ 3 Commissio proprios habet Administros.

Congregatio pro Gentium Evangelizatione

Art. 85 — Ad Congregationem spectat dirigere et coordinare ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem missionariam, salva Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus competentia.

Art. 86 — Congregatio promovet investigationes theologiæ, spiritualitatis ac rei pastoralis missionariæ, pariterque proponit principia, normas necnon operandi rationes, necessitatibus temporum locorumque accomodata, quibus evangelizatio peragatur.

Art. 87 — Congregatio adnititur ut Populus Dei, spiritu missionario imbutus atque sui officii conscius, precibus, testimonio vitæ, actuositate et subsidiis ad opus missionale efficaciter collaboret.

Art. 88 — § 1. Vocationes missionarias sive clericales sive religiosas sive laicales suscitandas curat atque missionariorum aptæ distributioni consulit.

§ 2. In territoriis sibi subiectis, ipsa pariter curat cleri sæcularis atque catechistarum institutionem, salva competentia Congregationis de Seminariis atque Studiorum Institutis, ad generalem studiorum rationem necnon ad Universitates ceteraque studiorum superiorum Instituta quod attinet.

Art. 89 — Eidem subsunt territoria missionum, quarum evangelizationem idoneis Institutis, Societatibus necnon Ecclesiis particularibus committit, et pro quibus ea omnia agit, quæ sive ad circumscriptiones ecclesiasticas erigendas vel immutandas, sive ad Ecclesiarum provisionem pertinent ceteraque absolvit, quæ Congregatio pro Episcopis intra suæ competentiæ ambitum exercet.

Art. 90 — § 1. Quod vero attinet ad sodales Institutorum vitæ consecratæ, in territoriis missionum erectorum aut ibi laborantium, Congregatio competentia gaudet in iis, quæ ipsos qua missionarios sive singulos sive simul sumptos attingunt, firmo præscripto art. 21 § 1.

§ 2. Huic Congregationi subiciuntur Societates vitæ apostolicæ pro missionibus erectæ.

Art. 91 — Ad cooperationem missionalem fovendam, etiam per efficacem collectionem et æquam distributionem subsidiorum, ipsa utitur præsertim Pontificiis Operibus Missionalibus, videlicet eis quæ a Propagatione Fidei, a S. Petro Apostolo, a S. Infantia nomen ducunt atque Pontificia Unione Missionali Cleri.

Art. 92 — Congregatio proprium ærarium aliaque bona missionibus destinata per peculiare officium administrat, firmo onere reddendi debitam rationem Præfecturæ Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis.

Congregatio pro Clericis

Art. 93n — § 1. Congregatio, servato iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, eas curat materias, quae presbyteros et diaconos Cleri saecularis respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res necessarias ad exercendum eiusmodi ministerium, atque in his omnibus quaestionibus opportunum praebet Episcopis auxilium.

§ 2. Congregatio exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem circa formationem illorum qui ad sacros Ordines vocantur.

Art. 94n — § 1. Adest Episcopis ut in earum Ecclesiis maxima diligentia vocationes excolantur ad sacra ministeria, atque in seminariis, instituendis et dirigendis secundum iuris normam, alumni aeque solida formatione tum humana et spirituali, tum doctrinali et pastorali educentur.

§ 2. Attente vigilat ut convictus et regimen seminariorum plene postulatis respondeant educationis sacerdotalis atque moderatores et docentes conferant, quam maxime potest, vitae exemplo et recta doctrina, ad formationem personae sacrorum ministrorum.

§ 3. Competens est, praeterea, ad seminaria interdioecesana erigenda et eorum statuta approbanda.

Art. 95 — § 1. Competens est ad clericorum vitam, disciplinam, iura atque obligationes quod spectat.

§ 2. Aptiori presbyterorum distributioni consulit.

§ 3. Permanentem clericorum formationem fovet, præsertim quod attinet ad ipsorum sanctificationem et ad pastorale ministerium fructuose exercendum, potissimum circa dignam verbi Dei prædicationem.

Art. 96 — Huius Congregationis est tractare ea omnia, quæ ad statum clericalem qua talem attinent, pro omnibus clericis, religiosis non exceptis, collatis consiliis cum Dicasteriis quorum interest, ubi res id requirat.

Art. 97 — Congregatio ea agit, quæ Sanctæ Sedi competunt:

1° sive circa consilia presbyteralia, consultorum cœtus, canonicorum capitula, consilia pastoralia, parœcias, ecclesias, sanctuaria, sive circa clericorum consociationes, sive circa ecclesiastica archiva seu tabularia;

2° circa onera Missarum necnon pias voluntates in genere et pias fundationes.

Art. 98 — Congregatio ea omnia exercet, quæ ad bonorum ecclesiasticorum moderamen ad Sanctam Sedem pertinent, et præsertim ad rectam eorundem bonorum administrationem atque necessarias approbationes vel recognitiones concedit; præterea prospicit ut clericorum sustentationi ac sociali securitati consulatur.

 

[La Pontificia Commissione per la Conservazione del Patrimonio Artistico e Storico della Chiesa, in base al Motu proprio del 25 marzo 1993 è denominata Pontificia Commissione per i Beni Culturali della Chiesa.]

Pontificia Commissio
de Patrimonio Artis et Historiæ conservando

Art. 99 — Apud Congregationem pro Clericis Commissio exstat, cuius officium est curæ patrimonii historiæ et artis totius Ecclesiæ præesse.

Art. 100 — Ad hoc patrimonium pertinent imprimis omnia cuiusvis artis opera temporis præteriti, quæ summa diligentia custodiri et conservari oportet. Ea autem quorum usus proprius cessaverit, apto modo in Ecclesiæ musæis vel aliis in locis spectabilia asserventur.

Art. 101 — § 1. Inter bona historica eminent omnia documenta et instrumenta, quæ vitam et curam pastoralem necnon iura et obligationes diœcesium, parœciarum, ecclesiarum aliarumque personarum iuridicarum in Ecclesia conditarum respiciunt et testificantur.

§ 2. Hoc patrimonium historicum in tabulariis seu archivis vel etiam bibliothecis custodiatur, quæ ubique competentibus curatoribus committantur, ne huiusmodi testimonia pereant.

Art. 102 — Commissio Ecclesiis particularibus et Episcoporum cœtibus adiutorium præbet et una cum iis, si casus ferat, agit, ut musæa, tabularia et bibliothecæ constituantur atque collectio et custodia totius patrimonii artis et historiæ in toto territorio apte ad effectum adducatur et omnibus, quorum interest, præsto sit.

Art. 103 — Eiusdem Commissionis est, collatis consiliis cum Congregationibus de Seminariis atque Studiorum Institutis et de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, adlaborare ut Populus Dei magis magisque conscius fiat momenti et necessitatis patrimonium historiæ et artis Ecclesiæ conservandi.

Art. 104 — Eidem præest Cardinalis Præfectus Congregationis pro Clericis, eiusdem commissionis Secretario adiuvante. Commissio præterea proprios habet Administros.

Congregatio pro Institutis Vitæ Consecratæ
et Societatibus Vitæ Apostolicæ

Art. 105 — Congregationis munus præcipuum est praxim consiliorum evangelicorum, prout in probatis formis vitæ consecratæ exercetur, et insimul actuositatem Societatum vitæ apostolicæ in universa Ecclesia Latina promovere et moderari.

Art. 106 — § 1. Congregatio proinde Instituta religiosa et sæcularia necnon Societates vitæ apostolicæ erigit, approbat aut iudicium fert de opportunitate eorum erectionis ab Episcopo diœcesano faciendæ. Ipsi quoque pertinet huiusmodi Instituta et Societates, si necesse fuerit, supprimere.

§ 2. Eidem etiam competit Institutorum et Societatum uniones vel fœderationes constituere aut, si oportuerit, rescindere.

Art. 107 — Congregatio pro sua parte curat, ut Instituta vitæ consecratæ ac Societates vitæ apostolicæ secundum spiritum Fundatorum et sanas traditiones crescant et floreant, finem proprium fideliter persequantur atque salvificæ missioni Ecclesiæ reapse prosint.

Art. 108 — § 1. Ea omnia absolvit, quæ ad normam iuris pertinent ad Sanctam Sedem de vita et industria Institutorum et Societatum præsertim de constitutionum approbatione, regimine et apostolatu, sodalium cooptatione et institutione eorum iuribus et obligationibus, votorum dispensatione et sodalium dimissione atque etiam bonorum administratione.

§ 2. Ad ordinationem autem studiorum philosophiæ et theologiæ necnon ad studia academica quod attinet competens est Congregatio de Seminariis atque Studiorum Institutis.

Art. 109 — Eiusdem Congregationis est Conferentias Superiorum maiorum religiosorum religiosarumque erigere, earundem statuta approbare necnon invigilare ut ipsarum actio ad fines proprios assequendos ordinetur.

Art. 110 — Congregationi etiam subiciuntur vita eremitica, ordo virginum harumque consociationes ceteræque formæ vitæ consecratæ.

Art. 111 — Ipsius competentia amplectitur quoque Tertios Ordines necnon consociationes fidelium, quæ eo animo eriguntur ut, prævia præparatione, Instituta vitæ consecratæ vel Societates vitæ apostolicæ aliquando evadant.

Congregatio de Seminariis
atque Studiorum Institutis

Art. 112n Congregatio exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem circa promotionem et ordinationem institutionis catholicae.

 

[L'articolo 113 è stato abrogato da Sua Santità Benedetto XVI nel Motu Proprio Ministrorum Institutio]

Art. 113 — § 1. Episcopis adest, ut in eorum Ecclesiis vocationes ad sacra ministeria quam maxime colantur atque in Seminariis, ad normam iuris constituendis ac gerendis, alumni solida formatione tum humana ac spirituali, tum doctrinali et pastorali apte edoceantur.

§ 2. Sedulo invigilat ut seminariorum convictus regimenque rationi institutionis sacerdotalis plene respondeant atque superiores ac magistri exemplo vitæ ac recta doctrina ad formandas personas sacrorum ministrorum quam maxime conferant.

§ 3. Eius præterea est seminaria interdiœcesana erigere eorumque statuta approbare.

 

Art. 114 — Congregatio adnititur, ut fundamentalia principia de catholica educatione prout ab Ecclesiæ Magisterio proponuntur altius usque investigentur, vindicentur atque a Populo Dei cognoscantur.

Ea pariter curat, ut in hac materia Christifideles sua officia implere possint ac dent operam et nitantur ut etiam civilis societas ipsorum iura agnoscat atque tueatur.

Art. 115 — Congregatio normas statuit, quibus schola catholica regatur; Episcopis diœcesanis adest, ut scholæ catholicæ ubi fieri potest, constituantur, et summa sollicitudine foveantur utque in omnibus scholis educatio catechetica et pastoralis cura alumnis Christifidelibus per opportuna incepta præbeantur.

Art. 116 — § 1. Congregatio vires impendit, ut Universitatum ecclesiasticarum et catholicarum ceterorumque studiorum Institutorum sufficiens copia in Ecclesia habeatur, in quibus sacræ disciplinæ altius investigentur necnon humanitatis scientiæque cultus, habita christianæ veritatis ratione, promoveatur et Christifideles ad propria munera implenda apte formentur.

§ 2. Universitates et Instituta ecclesiastica erigit aut approbat, eorum statuta rata habet, supremam moderationem in eis exercet atque invigilat, ut catholicæ fidei integritas in tradendis doctrinis servetur.

§ 3. Ad Universitates Catholicas quod attinet, ea agit quæ Sanctæ Sedi competunt.

§ 4. Cooperationem mutuumque adiutorium inter Studiorum Universitates earumque consociationes fovet iisdemque præsidio est.

IV

TRIBUNALIA

Pænitentiaria Apostolica

Art. 117 — Pænitentiariæ Apostolicæ competentia ad ea se refert, quæ forum internum necnon indulgentias respiciunt.

Art. 118 — Pro foro interno, tum sacramentali tum non sacramentali, absolutiones dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes aliasque gratias eadem largitur.

Art. 119 — Ipsa prospicit ut in Patriarchalibus Urbis Basilicis Pænitentiarii sufficienti numero habeantur, opportunis facultatibus præditi.

Art. 120 — Eidem Dicasterio committuntur ea, quæ spectant ad concessionem et usum indulgentiarum, salvo iure Congregationis de Doctrina Fidei ea videndi, quæ doctrinam dogmaticam circa easdem respiciunt.

Supremum Tribunal Signaturæ Apostolicæ

Art. 121 — Hoc Dicasterium, præter munus, quod exercet, Supremi Tribunalis, consulit ut iustitia in Ecclesia recte administretur.

Art. 122 — Ipsum cognoscit:

1° querelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum contra sententias Rotæ Romanæ;

2° recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum causæ examen;

3° exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotæ Romanæ propter acta in exercitio ipsorum muneris;

4° conflictus competentiæ inter tribunalia, quæ non subiciuntur eidem tribunali appellationis.

Art. 123 — § 1. Præterea cognoscit de recursibus, intra terminum peremptorium triginta dierum utilium interpositis, adversus actus administrativos singulares sive a Dicasteriis Curiæ Romanæ latos sive ab ipsis probatos, quoties contendatur num actus impugnatus legem aliquam in decernendo vel in procedendo violaverit.

§ 2. In his casibus, præter iudicium de illegitimitate, cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu illegitimo illatorum.

§ 3. Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis, quæ a Romano Pontifice vel a Romanæ Curiæ Dicasteriis ipsi deferantur necnon de conflictibus competentiæ inter eadem Dicasteria.

Art. 124 — Ipsius quoque est:

1° rectæ administrationi iustitiæ invigilare et in advocatos vel procuratores, si opus sit, animadvertere;

2° videre de petitionibus Sedi Apostolicæ porrectis ad obtinendam causæ commissionem apud Rotam Romanam, vel aliam gratiam relative ad iustitiam administrandam;

3° tribunalium inferiorum competentiam prorogare;

4° approbationem Tribunalis quoad appellationem Sanctæ Sedi reservatam concedere necnon promovere et approbare erectionem tribunalium interdiœcesanorum.

Art. 125 — Signatura Apostolica lege propria regitur.

Tribunal Rotæ Romanæ

Art. 126n — § 1. Hoc Tribunal instantiae superioris partes apud Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in Ecclesia tutanda, unitati iurisprudentiae consulit et, per proprias sententias, tribunalibus inferioribus auxilio est.

§ 2. Apud hoc Tribunal Officium est constitutum, cuius est cognoscere de facto inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustae causae ad dispensationem concedendam. Ideoque acta omnia cum voto Episcopi et Defensoris Vinculi animadversionibus accipit et, iuxta peculiarem procedendi modum, perpendit atque, si casus ferat, Summo Pontifici petitionem ad dispensationem impetrandam subicit.

§ 3. Hoc Officium competens quoque est in causis de nullitate sacrae Ordinationis cognoscendis ad normam iuris communis et proprii, congrua congruis referendo.

Art. 127 — Huius Tribunalis Iudices, probata doctrina et experientia pollentes atque e variis terrarum orbis partibus a Summo Pontifice selecti, collegium constituunt; eidem Tribunali præest Decanus ad certum tempus a Summo Pontifice ex ipsis Iudicibus pariter nominatus.

Art. 128 — Hoc Tribunal iudicat:

1° in secunda instantia, causas ab ordinariis tribunalibus primæ instantiæ diiudicatas, quæ ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur;

2° in tertia vel ulteriore instantia, causas ab eodem Tribunali Apostolico et ab aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi in rem iudicatam transierint.

Art. 129 — § 1. Idem vero in prima instantia iudicat:

1° Episcopos in contentiosis, modo ne agatur de iuribus aut bonis temporalibus personæ iuridicæ ab Episcopo repræsentatæ;

2° Abbates primates, vel Abbates superiores congregationis monasticæ et supremos Moderatores Institutorum religiosorum iuris pontificii;

3° diœceses ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quæ superiorem infra Romanum Pontificem non habent;

4° causas quas Romanus Pontifex eidem Tribunali commiserit.

§ 2. Easdem causas, nisi aliter cautum sit, etiam in secunda et ulteriore instantia agit.

Art. 130 — Tribunal Rotæ Romanæ lege propria regitur.

V

PONTIFICIA CONSILIA

[Gli articoli 131-134 sono stati abrogati da Sua Santità Papa Francesco con lo Statuto del 4 giugno 2016.
 
Il Pontificio Consiglio per i Laici ha cessato la sua attività. Le sue competenze e funzioni sono state assunte dal Dicastero per i Laici, la Famiglia e la Vita, in base al Motu Proprio del 15 agosto 2016.]

Pontificium Consilium pro Laicis

Art. 131 — Consilium competens est in iis, quæ ad Sedem Apostolicam pertinent in laicorum apostolatu promovendo et coordinando atque, universim, in iis, quæ vitam christianam laicorum qua talium respiciunt.

Art. 132 — Præsidi adest Cœtus præsidialis ex Cardinalibus et Episcopis constans; inter membra Consilii potissimum adnumerantur Christifideles in variis actuositatis provinciis versantes.

Art. 133 — § 1. Eius est incitare et sustinere laicos ut vitam et missionem Ecclesiæ modo sibi proprio participent, sive singuli, sive in consociationibus, præsertim ut ipsorum peculiare officium impleant rerum temporalium ordinem spiritu evangelico imbuendi.

§ 2. Laicorum cooperationem fovet in cathechetica institutione, in vita liturgica et sacramentali atque in operibus misericordiæ, caritatis et promotionis socialis.

§ 3. Idem prosequitur et moderatur conventus internationales aliaque incepta, quæ ad apostolatum laicorum attinent.

Art. 134 — Consilium ea omnia intra ambitum propriæ competentiæ agit, quæ ad consociationes laicales christifidelium spectant; eas vero, quæ internationalem indolem habent, erigit earumque statuta approbat vel recognoscit, salva competentia Secretariæ Status; quoad Tertios Ordines sæculares ea tantum curat, quæ ad eorum apostolicam operositatem pertinent.

 

Pontificium Consilium
ad Unitatem Christianorum Fovendam

Art. 135 — Consilii munus est per opportuna incepta et navitates operi œcumenico incumbere ad unitatem inter christianos redintegrandam.

Art. 136 — § 1. Curat ut decreta Concilii Vaticani II quæ ad rem œcumenicam pertinent, ad usum traducantur.

Agit de recta interpretatione principiorum de œcumenismo eaque exsecutioni mandat.

§ 2. Cœtus catholicos tum nationales tum internationales christianorum unitatem promoventes fovet, colligit atque coordinat eorumque inceptis invigilat.

§ 3. Rebus ad Summum Pontificem prius delatis, rationes curat cum fratribus Ecclesiarum et communitatum ecclesialium, plenam communionem cum Ecclesia catholica nondum habentium, ac præsertim dialogum et colloquia ad unitatem cum ipsis fovendam instituit, peritis doctrina theologica probe instructis opem ferentibus. Observatores catholicos deputat pro conventibus christianis atque invitat aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesialium observatores ad conventus catholicos, quoties id opportunum videatur.

Art. 137 — § 1 . Cum materia ab hoc Dicasterio tractanda suapte natura sæpe quæstiones fidei tangat, ipsum oportet procedat arcta coniunctione cum Congregatione de Doctrina Fidei, præsertim cum agitur de publicis documentis aut declarationibus edendis.

§ 2. In gerendis autem maioris momenti negotiis, quæ Ecclesias seiunctas Orientis respiciunt, prius audiat oportet Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus.

Art. 138 — Apud Consilium exstat Commissio ad res investigandas atque tractandas, quæ Iudæos sub respectu religioso attingunt; eam eiusdem Consilii Præses moderatur.

 

[Gli articoli 139-141 sono stati abrogati da Sua Santità Papa Francesco con lo Statuto del 4 giugno 2016.
Il Pontificio Consiglio per la Famiglia ha cessato la sua attività. Le sue competenze e funzioni sono state assunte dal Dicastero per i Laici, la Famiglia e la Vita, in base al Motu Proprio del 15 agosto 2016.
]

Pontificium Consilium pro Familia

Art. 139 — Consilium pastoralem familiarum curam promovet, earumque iura dignitatemque in Ecclesia et in civili societate fovet, ut ipsæ munera sibi propria aptius usque implere valeant.

Art. 140 — Præsidi adest Cœtus præsidialis, ex Episcopis constans; in Consilium potissimum cooptantur laici viri mulieresque, præsertim coniugio iuncti, ex variis terrarum orbis partibus.

Art. 141 — § 1. Consilium Ecclesiæ doctrinam de familia penitius cognoscendam et apta catechesi divulgandam curat; studia præcipue de matrimonii ac familiæ spiritualitate fovet.

§ 2. Idem satagit ut, conspirans cum Episcopis eorumque Conferentiis, humanæ socialesque instituti familiaris in variis regionibus condiciones accurate cognoscantur, pariterque incepta, quæ rem pastoralem familiarem adiuvant, in communem perferantur notitiam.

§ 3. Adnititur ut iura familiæ, etiam in vita sociali et politica, agnoscantur et defendantur; incepta quoque ad humanam vitam inde a conceptione tuendam et ad procreationem responsabilem fovendam sustinet atque coordinat.

§ 4. Firmo præscripto art. 133, navitatem persequitur institutorum atque consociationum, quibus propositum est familiæ bono inservire.

 

[Gli articoli 142-153 sono stati abrogati da Sua Santità Papa Francesco con la Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Humanam progressionem e nel relativo Statuto, il 17 agosto 2016.
Il Pontificio Consiglio della Giustizia e della Pace, il Pontificio Consiglio «Cor Unum», il Pontificio Consiglio della Pastorale per i Migranti e gli Itineranti e il Pontificio Consiglio della Pastorale per gli Operatori Sanitari hanno cessato la loro attività.
Le loro competenze e funzioni sono state assunte dal Dicastero per il Servizio dello Sviluppo Umano Integrale.
]

Pontificium Consilium de Iustitia et Pace

Art. 142 — Consilium eo spectat, ut iustitia et pax in mundo secundum Evangelium et socialem Ecclesiæ doctrinam promoveantur.

Art. 143 — § 1. Socialem Ecclesiæ doctrinam altius pervestigat, data opera ut ipsa late diffundatur et apud homines communitatesque in usum vitæ deducatur, præsertim quod spectat ad rationes inter opifices et conductores operis, spiritu Evangelii magis magisque imbuendas.

§ 2. Notitias et inquisitiones de iustitia et pace, de populorum progressione et de hominum iurium læsionibus in unum colligit, perpendit atque exinde deductas conclusiones pro opportunitate cum Episcoporum cœtibus communicat; rationes fovet cum catholicis internationalibus consociationibus aliisque institutis etiam extra Ecclesiam catholicam exstantibus, quæ ad iustitiæ pacisque bona in mundo consequenda sincere contendunt.

§ 3. Operam impendit ut inter populos sentiendi ratio de pace fovenda formetur, præsertim occasione oblata Diei Pacis in mundo provehendæ.

Art. 144 — Peculiares necessitudines cum Secretaria Status habet, præsertim quotiescumque per documenta vel per enuntiationes in rebus de iustitia et pace publice agendum est.

Pontificium Consilium «Cor unum»

Art. 145 — Consilium Ecclesiæ Catholicæ sollicitudine erga egentes ostendit, ut humana fraternitas foveatur et caritas Christi manifestetur.

Art. 146 — Consilii munus est:

1° Christifideles incitare ad evangelicæ caritatis testimonium præbendum, utpote ipsam Ecclesiæ missionem participantes, eosque in hac cura sustinere;

2° incepta catholicorum institutorum fovere et coordinare, quæ egentibus populis adiuvandis incumbunt, ea præsertim quæ urgentioribus angustiis et calamitatibus succurrunt, facilioresque reddere institutorum catholicorum necessitudines cum publicis internationalibus consiliis, quæ in eodem beneficentiæ et progressionis campo operantur;

3° consilia atque mutuæ navitatis fraternique auxilii opera studio prosequi atque promovere, quæ humano profectui inserviunt.

Art. 147 — Huius Consilii Præses idem est ac Præses Pontificii Consilii pro Iustitia et Pace, qui curat ut utriusque Instituti actuositas arcta coniunctione procedat.

Art. 148 — Inter Consilii membra viri etiam et mulieres cooptantur, qui catholicorum beneficentiæ institutorum veluti partes agant quo efficacius proposita Consilii ad effectum deducantur.

Pontificium Consilium
de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura

Art. 149 — Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem convertit ad peculiares necessitates eorum, qui patrium solum relinquere coacti sint vel eo penitus careant; itemque quæstiones, ad hæc attinentes, accommodato studio perpendendas curat.

Art. 150 — § 1. Consilium dat operam, ut in Ecclesiis particularibus efficax propriaque cura spiritualis, etiam, si res ferat, per congruas pastorales structuras, præbeatur sive profugis et exsulibus, sive migrantibus, nomadibus et circensem artem exercentibus.

§ 2. Fovet pariter apud easdem Ecclesias pastoralem sollicitudinem pro maritimis sive navigantibus sive in portibus, præsertim per Opus Apostolatus Maris, cuius supremam moderationem exercet.

§ 3. Eandem sollicitudinem adhibet iis, qui in aëroportibus vel in ipsis aëronavibus officia exercent vel opus faciunt.

§ 4. Adnititur, ut populus christianus, præsertim occasione oblata celebrationis Diei universalis pro migrantibus atque exsulibus, conscientiam eorum necessitatum sibi comparet atque proprium fraternum animum erga eos efficaciter manifestet.

Art. 151 — Adlaborat ut itinera pietatis causa vel studio discendi vel ad relaxationem suscepta ad moralem religiosamque Christifidelium formationem conferant atque Ecclesiis particularibus adest ut omnes qui exinde extra proprium domicilium versantur, apta animarum cura frui possint.

Pontificium Consilium
de Apostolatu pro Valetudinis Administris

Art. 152 — Consilium sollicitudinem Ecclesiæ pro infirmis ostendit adiuvando eos qui ministerium implent erga ægrotantes dolentesque, ut misericordiæ apostolatus, quem exercent, novis postulationibus aptius usque respondeat.

Art. 153 — § 1. Consilii est Ecclesiæ doctrinam diffundere circa spirituales et morales infirmitatis aspectus necnon humani doloris significationem.

§ 2. Ecclesiis particularibus adiutricem operam præbet, ut valetudinis administri spirituali cura iuventur in sua navitate secundum christianam doctrinam explenda, ac præterea ne iis, qui in hoc ambitu pastoralem actionem gerunt, apta subsidia ad proprium exsequendum opus desint.

§ 3. Idem studii actionisque operi favet, quod sive Consociationes Internationales Catholicæ sive alia instituta in hoc campo variis modis navant.

§ 4. Intento animo novitates in legibus et scientiis circa valetudinem prosequitur eo consilio, ut in opera pastorali Ecclesiæ earum opportuna ratio habeatur.

 

Pontificium Consilium
de Legum Textibus Interpretandis

Art. 154 — Consilii munus in legibus Ecclesiæ interpretandis præsertim consistit.

Art. 155 — Consilio competit Ecclesiæ legum universalium interpretationem authenticam pontificia auctoritate firmatam proferre, auditis in rebus maioris momenti Dicasteriis, ad quæ res ratione materiæ pertinet.

Art. 156 — Hoc Consilium ceteris Romanis Dicasteriis præsto est ad illa iuvanda eo proposito ut decreta generalia exsecutoria et instructiones ab iisdem edendæ iuris vigentis præscriptis congruant et recta forma iuridica exarentur.

Art. 157 — Eidem insuper subicienda sunt a Dicasterio competenti pro recognitione decreta generalia Episcoporum cœtuum ut examinentur ratione habita iuridica.

Art. 158 — Iis quorum interest postulantibus, decernit utrum leges particulares et generalia decreta, a legislatoribus infra supremam auctoritatem lata, universalibus Ecclesiæ legibus consentanea sint necne.

Pontificium Consilium
pro Dialogo inter Religiones

Art. 159 — Consilium fovet et moderatur rationes cum membris cœtibusque religionum, quæ christiano nomine non censentur, necnon cum iis, qui sensu religioso quocumque modo potiuntur.

Art. 160 — Consilium operam dat, ut dialogus cum asseclis aliarum religionum apte conseratur, aliasque rationes cum ipsis fovet; opportuna studia et conventus promovet ut mutua notitia atque æstimatio habeantur, necnon hominis dignitas eiusque spiritualia et moralia bona consociata opera provehantur; formationi eorum consulit, qui in huiusmodi dialogum incumbunt.

Art. 161 — Cum subiecta materia id requirit, in proprio munere exercendo collatis consiliis procedat oportet cum Congregatione de Doctrina Fidei, et, si opus fuerit, cum Congregationibus pro Ecclesiis Orientalibus et pro Gentium Evangelizatione.

Art. 162 — Apud Consilium exstat Commissio ad rationes cum Musulmanis sub religioso respectu fovendas, moderante eiusdem Consilii Præside.

 

[Il Pontificio Consiglio per il Dialogo con i non-Credenti e il Pontificio Consiglio della Cultura in base al Motu proprio del 25 marzo 1993 sono riuniti in un unico organismo chiamato Pontificio Consiglio della Cultura.]

Pontificium Consilium
pro Dialogo cum Non Credentibus

Art. 163 — Consilium pastoralem Ecclesiæ sollicitudinem manifestat erga eos qui Deo non credunt vel nullam religionem profitentur.

Art. 164 — Studium promovet atheismi necnon fidei religionisque defectus, eorum causas atque consecutiones inquirendo ad christianam fidem quod attinet, eo proposito, ut apta auxilia pastorali actioni comparentur, operam potissimum ferentibus catholicis studiorum Institutis.

Art. 165 — Dialogum instituit cum atheis et non credentibus, quoties hi sinceræ cooperationi assentiantur; studiorum de hac materia cœtibus per vere peritos interest.

Pontificium Consilium de Cultura

Art. 166 — Consilium rationes fovet inter Sanctam Sedem et humani cultus provinciam, præsertim colloquium cum variis nostri temporis Institutis scientiæ et doctrinæ provehendo, ut civilis cultus magis magisque Evangelio aperiatur atque scientiarum, litterarum, artiumque cultores se ad veritatem, bonitatem et pulchritudinem ab Ecclesia vocari sentiant.

Art. 167 — Consilium structuram habet peculiarem, in qua, una cum Præside, adsunt Cœtus præsidialis aliusque cœtus cultorum variarum disciplinarum ex pluribus orbis terrarum regionibus.

Art. 168 — Consilium apta incepta ad culturam attinentia per se suscipit; ea quæ a variis Ecclesiæ Institutis capiuntur, persequitur atque ipsis, quatenus opus fuerit, adiutricem operam præbet. Collatis autem consiliis cum Secretaria Status attendit ad agendi rationes, quas ad humanum cultum fovendum Civitates et internationalia Consilia susceperint, atque in culturæ ambitu præcipuis cœtibus pro opportunitate interest et congressiones fovet.

 

[Il Pontificio Consiglio delle Comunicazioni Sociali confluisce nella Segreteria per la Comunicazione, in base al Motu Proprio del 27 giugno 2015.]

Pontificium Consilium
de Communicationibus socialibus

Art. 169 — § 1. Consilium in quæstionibus ad communicationis socialis instrumenta attinentibus versatur, eo consilio ut etiam per ea salutis nuntium et humana progressio ad civilem cultum moresque fovendos provehantur.

§ 2. In suis muneribus explendis arcta coniunctione cum Secretaria Status procedat oportet.

Art. 170 — § 1. Consilium in præcipuum munus incumbit tempestive accommodateque suscitandi ac sustinendi Ecclesiæ et Christifidelium actionem in multiplicibus socialis communicationis formis; operam dandi ut sive diaria aliaque periodica scripta, sive cinematographica spectacula, sive radiophonicæ ac televisificæ emissiones humano et christiano spiritu magis magisque imbuantur.

§ 2. Peculiari sollicitudine prosequitur catholicas ephemerides, periodicas scriptiones, stationes radiophonicas atque televisificas, ut propriæ indoli ac muneri reapse respondeant, præsertim Ecclesiæ doctrinam, prout a Magisterio proponitur, evulgando, atque religiosos nuntios recte fideliterque diffundendo.

§ 3. Necessitudinem fovet cum catholicis consociationibus, quæ communicationibus socialibus dant operam.

§ 4. Curat ut populus christianus, præsertim occasione data celebrationis Diei communicationum socialium conscius fiat officii, quo unusquisque tenetur, adlaborandi ut huiusmodi instrumenta pastorali Ecclesiæ missioni præsto sunt.

 

Vl

OFFICIA

Camera Apostolica

Art. 171 — § 1. Camera Apostolica, cui præficitur Cardinalis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Camerarius, iuvante Vice-Camerario una cum ceteris Prælatis Cameralibus, munera præsertim gerit, quæ ipsi peculiari lege de vacante Sede Apostolica tribuuntur.

§ 2. Sede Apostolica vacante, Cardinali Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Camerario ius est et officium, etiam per suum delegatum, ab omnibus Administrationibus, quæ e Sancta Sede pendent, relationes exposcere de earum statu patrimoniali et œconomico itemque notitias de extraordinariis negotiis, quæ tunc forte aguntur, et a Præfectura Rerum Œconomicarum Sanctæ Sedis generales computationes accepti et expensi anni superioris nec non prævias æstimationes pro anno subsequente; has autem relationes et computationes Cardinalium Collegio subiciendi officio tenetur.

Administratio
Patrimonii Sedis Apostolicæ

Art. 172n — §1. Spetta a questo Ufficio di amministrare i beni di proprietà della Santa Sede destinati a fornire i fondi necessari all’adempimento delle funzioni della Curia Romana.

§2. L’Ufficio amministra anche i beni mobili ad esso affidati da altri enti della Santa Sede.

Art. 173n — L’Ufficio è presieduto da un Cardinale, assistito da un determinato numero di Cardinali e da un Prelato Segretario.

 

[Gli articoli 174 e 175 sono stati abrogati da Sua Santità Papa Francesco con il Motu Proprio dell'8 luglio 2014]

Art. 174 — Sectio Ordinaria bona administrat, quorum cura ipsi credita est, in consilium vocatis, si opus fuerit, etiam peritis; et perpendit quæ ad statum iuridicum-œconomicum ministrorum Sanctæ Sedis attinent; institutis sub ipsius administratoria moderatione exstantibus invigilat; prospicit ut omnia apparentur, quæ ordinaria Dicasteriorum navitas ad proprios fines assequendos requirit; rationes accepti et expensi habet atque pecuniæ dandæ et recipiendæ sive computationem pro anno elapso sive pro subsequenti anno æstimationem conficit.

Art. 175 — Extraordinaria Sectio peculiaria bona mobilia administrat et mobilium bonorum procurationem agit, quæ a ceteris Sanctæ Sedis Institutis eidem committuntur.

 

Præfectura Rerum Œconomicarum
Sanctæ Sedis

Art. 176 — Præfecturæ munus competit moderandi et gubernandi bonorum administrationes, quæ a Sancta Sede pendent vel quibus ipsa præest, quæcumque est autonomia qua forte gaudeant.

Art. 177 — Eidem præest Cardinalis cui adest cœtus Cardinalium, iuvantibus Prælato Secretario et Ratiocinatore Generali.

Art. 178 — § 1. Perpendit sive relationes de statu patrimoniali et œconomico sive rationes accepti atque expensi tum annualium sumptuum, præviam tum subsequentem administrationum de quibus agit art. 176, libros et documenta, si opus fuerit, inspiciendo.

§ 2. Generalem computationem, sive ad præviam sumptuum æstimationem sive ad rationem expensæ pecuniæ Sanctæ Sedis quod attinet, apparat, eandemque tempore statuto Superiori Auctoritati approbandam subicit.

Art. 179 — § 1. Nummariis administrationum inceptis invigilat; sententiam de operum maioris momenti adumbrationibus fert.

§ 2. Cognoscit de damnis patrimonio Sanctæ Sedis quomodocumque illatis, ad actiones pœnales vel civiles, si opus fuerit, competentibus tribunalibus proponendas. 

___________________________________________________________________________

 [Redazione originaria degli articoli modificati da Sua Santità Benedetto XVI (cfr. Motu Proprio Quaerit semper, Fides per doctrinam e Ministrorum Institutio)]: 

Art. 93 — Congregatio, firmo iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, ea cognoscit, quæ presbyteros et diaconos Cleri sæcularis respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res, quæ ad hoc exercendum iis præsto sunt, atque in hisce omnibus opportuna auxilia Episcopis præbet.

Art. 94 — Institutionem religiosam Christifidelium cuiuscumque ætatis et condicionis pro suo munere promovendam curat; opportunas normas præbet, ut lectiones catecheseos recta ratione tradantur; catecheticæ institutioni rite impertiendæ invigilat; præscriptam Sanctæ Sedis approbationem pro catechismis aliisque scriptis ad institutionem catecheticam pertinentibus, de assensu Congregationis de Doctrina Fidei, concedit; officiis catecheticis atque inceptis ad religiosam institutionem spectantibus et indolem internationalem præ se ferentibus adest, eorum navitatem coordinat iisque auxilia, si opus fuerit præstat.

Art. 112 — Congregatio exprimit atque exercet Sedis Apostolicæ sollicitudinem circa eorum formationem, qui ad sacros ordines vocantur, necnon circa promotionem et ordinationem institutionis catholicæ.

Art. 126 — Hoc Tribunal instantiæ superioris partes apud Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in Ecclesia tutanda, unitati iurisprudentiæ consulit et, per proprias sententias, tribunalibus inferioribus auxilio est.

___________________________________________________________________________

[Redazione originaria degli articoli modificati da Sua Santità Papa Francesco (cfr. Motu Proprio dell'8 luglio 2014)]:

Art. 172 — Huic officio competit bona Sanctæ Sedis propria administrare, quæ eo destinantur, ut sumptus ad Curiæ Romanæ munera explenda necessarii suppeditentur.

Art. 173 — Eidem Cardinalis præest, cui Patrum Cardinalium cœtus adest, idemque duabus sectionibus, Ordinaria atque Extraordinaria, constat, sub moderamine Prælati Secretarii.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana