IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GUMLAËNSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS GUMLAËNSIS NOMINE
Quo aptius evangelizationis operi in India consuleretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest faventibus votis, censuit nuper ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Ranchiensi distrahimus partem septemtrionalem territorii districtus civilis «Gumla» nuncupati ex eaque novam constituimus dioecesim ab urbe principe eiusdem regionis Gumlaënsem appellandam, quam suffraganeam metropolitanae Sedi Ranchiensi facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius quidem limites iidem erunt ac partis septemtrionalis territorii districtus civilis supra memorati, firmis manentibus ceteris limitibus. Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in principe huiusce novae dioecesis templo, Sancto Patricio dicato, quod in urbe Gumlaënsi exstat atque pro canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis atque in India Apostolicus Pronuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, cito mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 11, pp. 974-975
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana