IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VINDHOEKENSIS*
PROVINCIA ECCLESIASTICA IN NAMIBIA
CONSTITUITUR, VINDHOEKENSIS APPELLANDA
Vigili quidem cum sollicitudine id usque agere studemus, ut res catholicae commodius disponantur, quo religio magis solidetur et necessitatibus cunctis efficacius occurratur. Nunc autem de Namibiae locis cogitamus, ad quorum salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare contendimus. Quapropter postquam Venerabiles Patres Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi consenserunt benignamque sententiam protulerunt, iudiciis quoque auditis quorum interest, quae sequuntur decernimus et iubemus. Provinciam Ecclesiasticam condimus Vindhoekensem, quam efformant Vicariatus Apostolicus eiusdem nominis, qui posthac ad Archidioecesim Metropolitanam evehetur, cui nectuntur dioecesis Keetmanshoopensis, veluti suffraganea Sedes, post elevationem Vicariatus Apostolici eiusdem nominis, atque Vicariatus Apostolicus Runduensis. Nominamus exinde et renuntiamus Venerabilem Fratrem Bonifatium Haushiku, adhuc Vicarium Apostolicum Vindhoekensem, Archiepiscopum Metropolitam Vindhoekensem, titulo videlicet solutum Troyniensi. Ad haec omnia peragenda Venerabilem Fratrem Ambrosium De Paoli deputamus, in Namibia Apostolicum Delegatum, facta facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO |
IOSPHUS card. TOMKO |
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 7, p. 554
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana