IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DAMONGOËNSIS*
IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS DAMONGOËNSIS
Nuper est petitum ut in Gana nova constitueretur dioecesis quo efficacius consuleretur aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium in eadem Natione degentium. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum, quorum interest, votis, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Tamalensi archidioecesi separamus territorium districtuum civilium patrio sermone nuncupatorum « Western Gonja» et « Bole »; ex eoque novam condimus dioecesim Damongoënsem, quam memoratae metropolitanae Ecclesiae Tamalensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Damongo » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sanctae Annae dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus ad effectum adducet Venerabilis Frater Andreas Dupuy, Archiepiscopus titulo Saelesiensis atque in Gana Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit documenta conficienda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, p. 544
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana