IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HAZARIBAGANA*
NOVA CONDITUR DIOECESIS IN INDIA, HAZARIBAGANA APPELLANDA
Cum ad aeternam dominici gregis salutem provehendam eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum sit ut in India nova constitueretur dioecesis, Nos, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditoque pariter faventi voto quorum interest, Apostolica Nostra potestate haec statuimus et decernimus. A Daltonganiensi dioecesi separamus territorium districtuum civilium, qui patrio nuncupantur sermone Hazaribag, Kodarma, Chatra et Bokaro, excepta parte orientali Bokaro quae pertinere pergit ad dioecesim Iamshedpurensem; ex iisque novam constituimus dioecesim Hazaribaganam appellandam, quam Metropolitanae Ecclesiae Ranchiensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi qui supra sunt definiti. Iubemus insuper ut Episcopi sedes in urbe vulgo Hazaribag ponatur, in templo quod Transfigurationi Domini Nostri Iesu Christi est dicatum quodque ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad perficienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo Sestensem et Apostolicum in India Pro-Nuntium, legamus. Re tamen ad exitum perducta, documenta apparentur quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 11, pp. 983-984
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana