IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TUNETANA*
PRAELATURA TERRITORIALIS TUNETANA
AD STATUM CONDICIONEMQUE DIOECESIS ATTOLLITUR
Antiquorum istius loci annalium repetentes memoriam, qui clara tradunt monumenta eximiasque fidei testificationes, bene iuvante Domino, futuro quoque de tempore exoptamus ut felix capiat incrementum Domini salus et uberem messem ager iste fundat. Nos autem pro virili parte contendimus ut ecclesiastica instituta propositis his concinantur. Ideo Venerabilis Fratris Fouad Twal, Tunetanae praelaturae territorialis Pastoris, occurrere libenter postulatis volumus, petentis ut sua Sedes ad dioecesis gradum attollatur. Itaque de consilio Congregationis pro Episcopis, favente Venerabili Fratre Edmundo Farhat, Archiepiscopo titulo Bibliensi et in Tunesia Apostolico Nuntio, Tunetanam territorialem Praelaturam, Apostolicae Sedi immediate subiectam, ad gradum dioecesis evehimus, iisdem superioribus retentis finibus atque omnibus iuribus officiisque congruentibus concessis secundum iuris canonici praescripta. Insuper Venerabilem Fratrem Fouad Twal titulo personali archiepiscopali honestamus. Haec omnia ut expediantur, Apostolicum Nuntium, quem antea memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quemlibet alium virum subdelegandi in ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum exempla sincera ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus minime quibusvis obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et tricesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO |
BERNARDINUS card. GANTIN |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 9, p. 775
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana