IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RATNAPURENSIS*
INTRA SRILANKAE FINES NOVA CONDITUR DIOECESIS RATNAPURENSIS
Ad aptius consulendum in Srilanka evangelizationis operi, quod primarium est officium Ecclesiae, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuerunt ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Gallensi dioecesi separamus partem septemtrionalem eius territorii; ex eaque novam constituimus dioecesim ab urbe principe eiusdem regionis Ratnapurensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Columbensi in Taprobane suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac fines territorii Provinciae civilis « Sabaragamuwa » nuncupatae. Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in templo Deo in honorem Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli dicato, in urbe « Ratnapura » exstanti, quod ad dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Osvaldo Padilla, Archiepiscopo titulo Piensi atque in Srilanka Apostolico Nuntio, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad Congregationem, quam diximus, remittendi. Volumus denique singula et omnia hisce Apostolicis Litteris decreta plene vim sortiri suam tam nunc quam in posterum usque tempus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 2, pp. 141-142
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana