IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MANGANA*
AB ARCHIDIOECESI UAGADUGUENSI ET A DIOECESI KUPELAËNSI QUIBUSDAM
DISTRACTIS TERRITORIIS, NOVA CONDITUR MANGANA DIOECESIS
De cunctis Ecclesiis solliciti, ministerium ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare innitimur, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus quo hoc facilius commodiusque eveniat. Quapropter de Congregationis pro Gentium Evangelizatione consilio, sententiam iis quorum interest rogatis haec statuimus et decernimus. In Burkina Faso loca districtuum civilium, quae appellantur « Boulgou », « Bazega », « Zoundweogo » et « Nahouri » ab archidioecesi Uagaduguensi et dioecesi Kupelaënsi seiungimus atque novam condimus dioecesim, Manganam appellandam. Hanc porro dioecesim suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Uagaduguensi atque iurisdictionis Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Ipsius novae dioecesis episcopalem sedem in urbe quam « Manga » vocant locabimus atque templum « Notre Dame de l'Assomption » dicatum, in eadem urbe situm, ad gradum Ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Aloisium Ventura legamus, Archiepiscopum titulo Equiliensem et in Burkina Faso Apostolicum Nuntium, facta eam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 7, pp. 437-438
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana