IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BAGDOGRANA*
NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR IN INDIA,
BAGDOGRANA APPELLANDA
Cunctae catholicae Ecclesiae cum praesideamus, summam curam ponimus in Evangelii salute quam latissime diffundenda, ut eiusdem beneficia et monita omnes gentes contingant cunctasque regiones. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita consentanea sententia, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Bagdogranam appellandam, quae partem meridianam subdistrictus quem vocant « Siliguri », a dioecesi Darieelingensi seiungendam, complectetur. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Calcuttensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae "Bagdogra" vocatur, et ibidem templum Bono Pastori dicatum ad statum Cathedralis Ecclesiae attollimus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo Sestensem atque in India Apostolicum Pronuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 12, pp. 817-818
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana