IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BRUNEIENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA BRUNEIENSIS CONSTITUITUR
Constat in finibus Bruneiensis civitatis vitae catholicae florem eo advenisse ut iam sui iuris illa efficiatur oporteat ecclesiastica dicio. Ad aptius igitur providendum evangelizationis operibus apud eundem populum, audita Congregatione pro Gentium Evangelizatione, re omnino ponderata auditisque faventibus eorum sententiis quorum intererat, opportunum visum est novam ibidem Praefecturam Apostolicam excitare. Nos proinde gravi fungentes officio Supremi Pastoris totius Dominici gregis illud ratum habentes consilium, summa Nostra potestate segregamus a dioecesi Miriensi illam civilem provinciam quae vulgari nomine « Negara Brunei Darussalam » nuncupatur, ex qua novam propterea constituimus Apostolicam Praefecturam Bruneiensem, quam aggregari volumus provinciae ecclesiasticae Kuchingensi. Haec autem quae praescripsimus ad effectum deducet Venerabilis Frater Aloisius Bressan, Archiepiscopus titulo Severianensis atque Apostolicus in Brunei Delegatus, quem decebit rebus peractis documenta curare singulti exaranda sincerisque plane exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione quam primum transmittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem tam in praesens quam valere volumus futurum in tempus quibusvis rebus haud quaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 2, p. 84
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana