IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
YENDENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN GANA, YENDENSIS APPELLANDA
Sollertem sane curam atque alacrem diligentiam continenter adhibemus ut Domini salutares nuntii ipsiusque praecepta omnia loca contingant et quam efficacissime per orbem terrarum populos. Idcirco Nos cuncta disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, audita quorum interest sententia, novam dioecesim condimus Yendensem appellandam, quae territorium districtuum civilium Yendi, Gushiegu-Karaga, Bimbilla, Saboba-Chereponi, Zabzugu-Tatale, ab orientali parte distractorum archidioecesis Tamalensis, complectetur. Novam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Tamalensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in templo Beatae Mariae Virginis de Lourdes, in urbe sito quod Yendi vocant, locamus. Cetera vero seeundum leges canonicas agantur et temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Andream Dupuy, Archiepiscopum titulo Saelesiensem et in Gana Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 7, p. 598
© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana