IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PRISRIANENSIS*
ADMINISTRATIO APOSTOLICA PRISRIANENSIS APPELLANDA CONDITUR
Apostolicum munus supremi Ecclesiae Pastoris ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare contendimus, ut ipsius salubres monitiones ac beneficia omnia loca attingant cunctasque afficiant gentes. Idcirco Nos res disponere contendimus ut hoc facilius commodiusque eveniat, unde homines de Christi Domini thesauris, salienti veluti e fonte, quam amplissima salutaria dona percipiant. Quandoquidem igitur efflagitatum est ut dioecesis Scopiensis-Prisrianensis, quae in 'Macedonia et Iugoslavia reperitur, divideretur, ita ut territorium dioecesis Scopiensis-Prisrianensis, quod in praesentia in Iugoslavia invenitur, a dioecesi ante memorata distraheretur, de sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Nos Apostolica Nostra potestate freti, statuimus et decernimus ut Administratio Apostolica Prisrianensis condatur, quae complectetur, ut supra diximus, territorium quod nunc ad Iugoslaviam pertinet eaque sedem locabit in urbe Prisrianensi. Cetera cuncta ad iuris normas legesve absolvantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
ANGELUS card. SODANO |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 11, pp. 772-773
© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana