IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LIKUALENSIS
*NOVA IN CONGO PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONDITUR LIKUALENSIS APPELLANDA
De universa catholica familia solliciti, cuncta disponere solemus ut Evangelii nuntius et Domini salutaria beneficia omnia loca contingant et quam efficacissime vel ad longinquos populos perveniant. Nunc gentes versantur ob oculos Nostros quae in Congo commorantur: iis omnibus ex partibus opportuna subsidia commodare properamus. Quapropter Congregationis pro Gentium Evangelizatione de sententia, audito favorabili quorum interest suffragio, adsentiente Venerabili Fratre Mario Roberto Cassari, Archiepiscopo titulo Truentino atque in Congo Apostolico Nuntio, Praefecturam Apostolicam Likualensem condimus, quae in regione civili « Likouala » locatur eaque a dioecesi Uessitana distrahenda, et eam curis demandamus Congregationis S. Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
ANGELUS card. SODANO |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, p. 81
© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana