IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MARALALENSIS*
IN KENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS MARALALENSIS
Ad plenius et efficacius consulendum aeternae saluti atque regimini Christifidelium Keniae intra fines Marsabitensis dioecesis commorantium, petitum est nuper ut ibidem nova constitueretur dioecesis. Quoniam vero Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Ioannis Tonucci, Archiepiscopi titulo Torcellani et in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem accipiendam esse censuerunt, Nos, Qui gravissimum gerimus officium supremi Pastoris catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Marsabitensi separamus territorium districtus civilis, qui patrio sermone nuncupatur Maralal; ex eoque novam condimus dioecesim Maralalensem, quam metropolitanae Sedi Nyeriensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Maralal » dum templum Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, ibidem exstans, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Ioannes Tonucci, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quinto mensis Iunii, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
ANGELUS card. SODANO |
CRESCENTIUS card. SEPE |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 11, pp. 739-740
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana