IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DIVINUS PERFECTIONIS MAGISTER*
Divinus perfectionis Magister et exemplar, Christus Iesus, qui una cum Patre et Spiritu Sancto «unus sanctus» celebratur, Ecclesiam tamquam sponsam dilexit atque seipsum pro ea tradidit, ut illam sanctificaret sibique ipse gloriosam exhiberet. Praecepto igitur dato omnibus discipulis suis, ut perfectionem Patris imitarentur, in omnes Spiritum Sanctum mittit, qui eos intus moveat, ut Deum diligant ex toto corde, utque invicem sese diligant, quemadmodum ille eos dilexit. Christi asseclae - uti per Concilium Vaticanum II monemur - non secundum opera sua, sed secundum propositum et gratiam Eius vocati atque in Iesu Domino iustificati, in fidei baptismate vere filii Dei et consortes divinae naturae, ideoque reapse sancti effecti sunt.(1)
Inter hos quovis tempore plures Deus eligit, qui Christi exemplum proximius secuti, sanguinis effusione aut heroico virtutum exercitio praeclarum Regni caelorum praebeant testimonium.
Ecclesia autem, quae inde a primaevis christianae religionis temporibus Apostolos et Martyres in Christo arctius nobis coniunctos esse semper credidit, eos simul cum beata Virgine Maria et sanctis Angelis peculiari veneratione prosecuta est, eorumque intercessionis auxilium pie imploravit. Quibus mox adnumerati sunt alii quoque qui Christi virginitatem et paupertatem pressius erant imitati, et tandem ceteri quos praeclarum virtutum christianarum exercitium ac divina charismata piae fidelium devotioni et imitationi commendabant.
Dum illorum vitam conspicimus, qui Christum fideliter sunt secuti, nova quadam ratione ad futuram Civitatem inquirendam incitamur et tutissime viam edocemur qua, inter mundanas varietates, secundum statum condicionemque unicuique propriam, ad perfectam cum Christo coniunctionem seu sanctitatem pervenire possumus. Nimirum tantam habentes impositam nubem testium, per quos Deus nobis fit praesens nosque alloquitur, ad Regnum suum in caelis adipiscendum magna virtute attrahimur.(2)
Quae signa et vocem Domini sui maxima cum reverentia et docilitate suscipiens, Sedes Apostolica, ab immemorabilibus temporibus, pro gravi munere sibi concredito docendi, sanctificandi atque regendi Populum Dei, fidelium imitationi, venerationi et invocationi proponit viros et mulieres caritatis aliarumque evangelicarum virtutum fulgore praestantes, eosque, post debitas pervestigationes peractas, in solemni canonizationis actu Sanctos vel Sanctas esse declarat.
Causarum canonizationis instructio, quam Praedecessor Noster Systus V Congregationi Sacrorum Rituum ab ipso conditae concredidit(3), decursu temporum novis semper aucta fuit normis, praesertim Urbani VIII opera(4), quas Prosper Lambertini (postea Benedictus XIV), experientias quoque transacti temporis colligens, posteris tradidit in opere quod De Servorum Dei beatificatione et de Beatorum canonizatione inscribitur, quodque regula exstitit per duo fere saecula apud Sacram Rituum Congregationem. Huiusmodi normae tandem substantialiter receptae fuerunt in Codicem Iuris Canonici anno 1917 publici iuris factum.
Cum vero maxime auctus historicarum disciplinarum progressus nostris temporibus necessitatem ostendisset aptiore laboris instrumento competentem Congregationem ditandi, ut postulatis artis criticae melius responderet, Decessor Noster f.r. Pius XI Apostolicis Litteris Già da qualche tempo motu proprio die 6 mensis februarii anno 1930 editis, «Sectionem historicam» apud Sacram Rituum Congregationem instituit, eique studium causarum «historicarum» concredidit(5). Die autem 4 ianuarii 1939 idem Pontifex Normas servandas in construendis processibus ordinariis super causis historicis(6) edi ussit, quibus processum «apostolicum» reapse supervacaneum reddidit, ita ut in causis «historicis» exinde unicus processus auctoritate ordinaria factus sit.
Paulus VI autem, Litteris Apostolicis Sanctitas clarior motu proprio die 19 martii anno 1969 editis(7), statuit, ut etiam in causis recentioribus unicus fieret processus cognitionalis seu ad colligendas probationes, quem Episcopus instruit praevia tamen venia Sanctae Sedis(8). Idem Pontifex, Constitutione Apostolica Sacra Rituum Congregatio(9) diei 8 maii 1969, loco Sacrae Rituum Congregationis duo nova constituit Dicasteria, quorum uni munus concredidit Cultum divinum ordinandi, alteri vero causas sanctorum tractandi; eadem data occasione ordinem in iisdem procedendi aliquantum immutavit.
Post novissimas experientias, denique, Nobis peropportunum visum est instructionis causarum viam ac rationem ulterius recognoscere ipsamque Congregationem pro Causis Sanctorum ita ordinare, ut et doctorum exigentiis obviam fieremus, et desideriis Fratrum Nostrorum in episcopatu, qui pluries flagitaverunt ipsius rationis agilitatem, servata tamen soliditate investigationum in negotio tantae gravitatis. Putamus etiam, praelucente doctrina de collegialitate a Concilio Vaticano II proposita, valde convenire ut ipsi Episcopi magis Apostolicae Sedi socientur in causis sanctorum pertractandis.
In posterum, igitur, abrogatis ad rem quod attinet omnibus legibus cuiusvis generis, has quae sequuntur statuimus normas servandas.
I
DE INQUISITIONIBUS AB EPISCOPIS
FACIENDIS
1) Episcopis dioecesanis vel Hierarchis ceterisque in iure aequiparatis, intra fines suae iurisdictionis, sive ex officio, sive ad instantiam singulorum fidelium vel legitimorum coetuum eorumque procuratorum, ius competit inquirendi circa vitam, virtutes vel martyrium ac famam sanctitatis vel martyrii, asserta miracula, necnon, si casus ferat, antiquum cultum Servi Dei, cuius canonizatio petitur.
2) In huiusmodi inquisitionibus Episcopus iuxta peculiares Normas a Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum edendas procedat, hoc quidem ordine:
1° A postulatore causae, legitime ab actore nominato, accuratam informationem de Servi Dei vita exquirat, simulque ab eo edoceatur de rationibus quae causae canonizationis promovendae favere videantur.
2° Si Servus Dei scripta a se exarata publice edidit, Episcopus curet ut eadem a censoribus theologis examinentur.
3° Si nihil contra fidem bonosque mores in iisdem scriptis repertum fuerit, tunc Episcopus alia scripta inedita (epistulas, diaria etc.) necnon omnia documenta, quoquo modo causam respicientia, perquiri iubeat a personis ad hoc idoneis, quae, postquam munus suum fideliter expleverint, relationem de perquisitionibus factis componant.
4° Si ex hucusque factis Episcopus prudenter iudicaverit ad ulteriora procedi posse, curet ut testes a postulatore inducti aliique ex officio vocandi rite examinentur.
Si vero urgeat examen testium ne pereant probationes, ipsi interrogandi sunt etiam nondum completa perquisitione documentorum.
5° Inquisitio de assertis miraculis ab inquisitione de virtutibus vel de martyrio separatim fiat.
6° Inquisitionibus peractis, transumptum omnium actorum in duplici exemplari ad Sacram Congregationem mittatur, una cum exemplari librorum Servi Dei a censoribus theologis examinatorum eorumque iudicio.
Episcopus praeterea adiungat declarationem de observantia decretorum Urbani VIII super non cultu.
II
DE SACRA CONGREGATIONE
PRO CAUSIS SANCTORUM
3) Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, cui praeest Cardinalis Praefectus, adiuvante Secretario, munus est, ut ea agat quae ad canonizationem Servorum Dei pertinent, et quidem tum Episcopis in causis instruendis consilio atque instructionibus assistendo, tum causis funditus studendo, tum denique vota ferendo.
Ad eamdem Congregationem spectat decernere de iis omnibus quae ad authenticitatem et conservationem reliquiarum referuntur.
4) Secretarii officium est:
1° relationes cum externis, praesertim cum Episcopis qui causas instruunt, curare;
2° discussiones de merito causae participare, votum ferendo in congregatione Patrum Cardinalium et Episcoporum;
3° relationem, Summo Pontifici tradendam, de votis Cardinalium et Episcoporum conficere.
5) In munere suo adimplendo Secretarius adiuvatur a Subsecretario, cui competit praesertim videre utrum legis praescripta in causarum instructione adimpleta fuerint, necnon a congruo numero Officialium minorum.
6) Pro studio causarum apud Sacram Congregationem adest Collegium Relatorum, cui praeest Relator generalis.
7) Singulorum Relatorum est:
1° una cum externis cooperatoribus causis sibi commissis studere atque Positiones super virtutibus vel super martyrio parare;
2° enodationes historicas, si quae a Consultoribus requisitae fuerint, scriptis exarare;
3° Congressui theologorum tamquam expertos adesse, sine tamen voto.
8) Inter Relatores unus aderit specialiter deputatus pro elucubratione Positionum super miraculis, qui intererit Coetui medicorum et Congressui theologorum.
9) Relator generalis, qui praesidet Coetui Consultorum historicorum, adiuvatur a nonnullis Adiutoribus a studiis.
10) Apud Sacram Congregationem unus adest Promotor fidei seu Praelatus theologus, cuius est:
1° Congressui theologorum praeesse, in quo votum fert;
2° relationem de ipso Congressu parare;
3° congregationi Patrum Cardinalium et Episcoporum tamquam expertum adesse, sine tamen voto.
Pro una aliave causa, si opus fuerit, a Cardinali Praefecto nominari poterit Promotor fidei ad casum.
11) Causis sanctorum tractandis praesto sunt Consultores ex diversis regionibus acciti, alii in re historica alii in theologia praesertim spirituali periti.
12) Pro examine sanationum, quae tamquam miracula proponuntur, habetur apud Sacram Congregationem coetus in arte medica peritorum.
III
DE MODO PROCEDENDI
IN SACRA CONGREGATIONE
13) Cum omnia acta et documenta causam respicientia Episcopus Romam miserit, in Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum hoc modo procedatur:
1° Ante omnia Subsecretarius scrutatur utrum in inquisitionibus ab Episcopo factis omnia legis statuta servata sint, et de exitu examinis in Congressu ordinario referet.
2° Si Congressus iudicaverit causam instructam fuisse ad legis normas, statuet cuinam ex Relatoribus committenda sit; Relator vero una cum cooperatore externo Positionem super virtutibus vel super martyrio conficiet iuxta regulas artis criticae in hagiographia servandas.
3° In causis antiquis et in iis recentioribus, quarum peculiaris indoles de iudicio Relatoris generalis id postulaverit, edita Positio examini subicienda erit Consultorum in re speciatim peritorum, ut de eius valore scientifico necnon sufficientia ad effectum de quo agitur votum ferant.
In singulis casibus Sacra Congregatio potest Positionem etiam aliis viris doctis, in Consultorum numerum non relatis, examinandam tradere.
4° Positio (una cum votis scriptis Consultorum historicorum necnon novis enodationibus Relatoris, si quae necessariae sint) tradetur Consultoribus theologis, qui de merito causae votum ferent; quorum est, una cum Promotore fidei, causae ita studere, ut, antequam ad discussionem in Congressu peculiari deveniatur, quaestiones theologicae controversae, si quae sint, funditus examinentur.
5° Vota definitiva Consultorum theologorum, una cum conclusionibus a Promotore fidei exaratis, Cardinalibus atque Episcopis iudicaturis tradentur.
14) De assertis miraculis Congregatio cognoscit sequenti ratione:
1° Asserta miracula, super quibus a Relatore ad hoc deputato paratur Positio, expenduntur in coetu peritorum (si de sanationibus agitur, in coetu medicorum), quorum vota et conclusiones in accurata relatione exponuntur.
2° Deinde miracula discutienda sunt in peculiari Congressu theologorum, ac denique in congregatione Patrum Cardinalium et Episcoporum.
15) Sententiae Patrum Cardinalium et Episcoporum referuntur ad Summum Pontificem, cui uni competit ius decernendi cultum publicum ecclesiasticum Servis Dei praestandum.
16) In singulis canonizationis causis, quarum iudicium in praesens apud Sacram Congregationem pendeat, Sacra ipsa Congregatio peculiari decreto statuet modum ad ulteriora procedendi, servata tamen mente huius novae legis.
17) Quae Constitutione hac Nostra praescripsimus ab hoc ipso die vigere incipiunt.
* * *
Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus est, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
* AAS 75 (1983), pp. 349-355.
(1) Const. dogm. Lumen gentium, n. 40.
(2) Cfr. Ibid, n. 50.
(3) Const. Apost. Immensa Aeterni Dei, diei 22 ianuarii 1588. Cfr. Bullarium Romanum, ed. Taurinensis, t. VIII, pp. 985-999.
(4) Litt. Apost. Caelestis Hierusalem cives, diei 5 iulii 1634; Urbani VIII P.O.M. Decreta servanda in beatificatione et canonizatione Sanctorum, diei 12 martii 1642.
(5) AAS 22 (1930), pp. 87-88.
(6) AAS 31 (1939), pp. 174-175.
(7) AAS 61 (1969), pp. 149-153.
(8) Ibid., nn. 3-4.
(9) AAS 61 (1969), pp. 297-305.
In articulis subscriptae Apostolicae Constitutionis haec sequentia innoventur:
«Episcopis dioecesanis vel Hierarchis ceterisque in iure aequiparatis, intra fines suae iurisdictionis, sive ex officio, sive ad instantiam singulorum fidelium vel legitimorum coetuum eorumque procuratorum, ius competit inquirendi circa vitam, virtutes, vitae oblationem vel martyrium ac famam sanctitatis vel vitae oblationis vel martyrii, asserta miracula, necnon, si casus ferat, antiquum cultum Servi Dei, cuius canonizatio petitur».
«Inquisitio de assertis miraculis ab inquisitione de virtutibus vel de vitae oblatione vel de martyrio separatim fiat».
«Una cum externis cooperatoribus causis sibi commissis studere atque Positiones super virtutibus vel super vitae oblatione vel super martyrio parare».
«Si Congressus iudicaverit causam instructam fuisse ad legis normas, statuet cuinam ex Relatoribus committenda sit; Relator vero una cum cooperatore externo Positionem super virtutibus vel super vitae oblatione vel super martyrio conficiet iuxta regulas artis criticae in hagiographia servandas».
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana