Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CURAM VETERE

SANCTUS MICHAEL ARCHANGELUS CONFIRMATUR CAELISTIS
PATRONUS PAPUAE NOVAE GUINAE ATQUE INSULARUM SALOMONIARUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Curam vetere consuetudine firmatam, qua catholica natio in alicuius caelestis Patroni praesidium se permittit, valde laudandam esse existimamus. Idem est enim Patronus ac legatus et advocatus qui, ut custos angelus pro quovis Christifideli, apud Deum eiusdem nationis, dum filii ad domum Patris perveniant, res quodammodo tuetur, preces et bona opera commendans, pro peccatis veniam implorans, contra fidei morumque hostes praesidium, pacem, incrementum, securitatem viresque per hanc terrestrem peregrinationem petens. Idcirco, cum Conferentia Episcopalis Papuae Novae Guineae atque Insularum Salomoniarum, communibus consideratis cleri et populi votis, neque profecto horum Danielis prophetae verborum ignara: «sorget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui» (Dan. 12, 1), declaraverit Sanctum Michaelem Archangelum caelestem Patronum utriusque Nationis, atque Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, facultatibus fruens sibi factis, rite probaverit, Nos hanc sententiam ratam habemus deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae Sanctum Michaelem Archangelum apud Deum Patronum principalem Papuae Novae Guineae atque Insularum Salomoniarum libenter confirmamus, congruentibus traditis iuribus et liturgicis privilegiis; contrariis quibusvis haud obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae diligenter serventur suosque effectus iam nunc et in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXXI mensis Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana