Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD IPSUM

AEDES MANILENSIS ARCHIDIOECESIS PRINCEPS BEATAE VIRGINIS
MARIAE SACRA SUB TITULO IMMACULATAE CONCEPTIONIS
AD HONOREM ATTOLLITUR BASILICAEQUE DIGNITATEM MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quod ipsum Manilensis Archidioecesis sextum numero cathedrale templum «Immaculatae Conceptionis» nomine insignitum praesentes ibidem Nos Februario mense perlustravimus atque singulari prorsus beatifications ritu Laurentil Ruiz martyris volentes cohonestavimus, item eo tempore quasi vivae vocis oraculo dignissimum sane pronuntiavimus cui perhonorificus adnecteretur Basilicae Minoris decor splendorque liturgicus novus. Cunctis itaque convenienter interea investigates illis postulatis et confirmatis, quae tum Episcoporum Conferentiae in Philippinis Insulis tum Sacrae Congregationi pro Sacramentis et Cultu Divino antes fuerant legitime quidem expedienda, iuvat maximopere iam his Litteris usos Nostraeque plenitudine apostolicae potestatis sancire atque edicere ut quod memoravimus Deo dicatum aedificium in cultum Beatae Virginis Mariae «Immaculatae Conceptionis» appellatione invocatae evehatur lege ad gradum statumque Basilicae Minoris et ut universes proin iuribus augeatur ac privilegiis quae eodem nomine decoratis aedibus congruunt. Iubemus autem ea omnia nihilo minus diligenter adservari quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum adserventur oportet. Rebus quibusvis neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana