Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI BEATISSIMAM

TEMPLUM B. V. M. QUOD EST IN LOCO SVATÝ HOSTÝN,
IN CECOSLOVACHIA, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui Beatissimam Virginem, Christi Matrem, semper ceu alteram consuevimus habere parentem, nullam sane occasionem praetermittimus, e qua tantae Matris honor in Ecclesia augeatur, nempe in eius Filii ac Redemptoris nostri decus et gloriam. Praeterquam quοd enim Maria exstitit Filii sui venerabile templum, est etiam filiorum suorum, quotquot eam colunt, tegmen, praesidium, auxilium. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Vrana, Administrator Apostolicus Olomucensis, suο, sacerdotum atque fidelium nomine petierit ut sanctuarium B. M. V. caelo receptae sacrum, quod est in loco Svatý Hostýn, in sua dioecesi, titulo Basilicae Minoris honestaretur, Nos ratione habita sive nobilitatis structurae eiusdem templi, sive reliquiarum Sanctorum, quae summa religione ibi custodiuntur, sive maxime pietatis egregiae erga Christum eiusque beatissimam Matrem, in quam pοpulus totius Moraviae regionis fertur more filiorum; bene fieri censuimus, si admotae expostulations concederemus. Qua re, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino statuit factis olim a Nobis potestatibus, placet templum B. M. V. caelo receptae, quod est in loco Svatý Hostýn, de quo mentionem fecimus, titulo Basilicae Minoris honestari, cum iuribus et privilegiis consequentibus, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» expetit, die VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, oblata occasione, tum Christifideles paterne hortamur ut impigri stent in fide atque virtute, tum caelestem Matrem humili prece in vota vocamus, ut quemadmodum actis saeculis, ita et nunc filiis assit praesentissimo auxilio.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Augusti, anno MDCCCCLXXXII, Pontificates Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana