IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CULTUM ET VENERATIONEM
SACRA AEDES B. MARIAE VIRGINIS A VISITATIONE IN VERTICE
«MARIANSKE HORA» SUPRA URBEM LEVOČAM, DIOECESIS SCEPUSIENSIS,
BASILICARUM MINOURUM NUMERO ACCENSETUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cultum et venerationem beatae Mariae Virginis usque augeri, eius gloriam propagari, redde illi honorem cum dignitate parem: id profecto semper et sollemne Nobis et sanctum fuit, cum sit beatissima illa Virgo Christi Mater caelorumque Regina, atque filiorum suorum, quotquot hic in terrestri plaga degimus, Patrona fidissima custosque sollicita. Quare, cum dilectus Filius Stephanus Garai, auctoritate qua pollet uti Ordinarius ad interim dioecesis Scepusiensis, in Slovachia, datis Litteris die VII mensis Maii, anno superiore, a Nobis magna prece petierit sive suo, sive cleri atque Christifidelium nomine, ut sacra aedes beatae Mariae Virginis a Visitatione intra fines eius sita dioecesis, in vertice nempe «Marianska Hora» supra urbem Levočam, in ordinem Basilicarum Minorum referretur; Nos ratione habita tum sacrae illius aedis antiquitatis, tum singularis eius historiae, tum eius momenti ad fidem religionemque Slovachi populi alendam (quae sane causa est omnium potior), libenti quidem animo admotae expostulationi cedendum putamus. Placet ergo templum seu Sanctuarium Visitationis beatae Mariae Virginis, de quο sermonem instituimus, Levočae surgens, in finibus dioecesis Scepusiensis, Basilicarum Minorum numero accenseri, cum iuribus et concessionibus liturgicis talium templorum propriis, servatis nempe quae decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Quod profecto sive in sacrorum Pastorum, sive in populi utilitatem, precamur, cedat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana