Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IUSTUS QUIDEM

SANCTUS PIUS X ITALICAE SODALITATIS COMPENDIARIIS LITTERIS
 «U.N.I.T.A.L.S.I.» NUNCUPATAE CAELESTIS PATRONUS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Iustus quidem laudeque dignus videtur notabilis venerationis cultus, quo sodales piae «Unionis Nationalis Italicae Traiciendis Aegrotis Lapurdum et ad Sanctuaria Internationalia», quae ex primis huiusmodi verborum litteris «U.N.I.T.A.L.S.I.» nuncupatur, decessorem Nostrum sanctum Pium X assidue prosequuntur, qui primus ipso anno MCMX probatam eiusmodi Sodalitatem sua ipse Benedictione Apostolica locupletavit. Nullo autem negotio intellegi potest cur Venerabilis Frater Noster S. R. E. Hugo Cardinalis Poletti, Nostrae dioecesis Vicarius Generalis atque ipsius quam diximus piae Unionis Praeses, communibus auditis votis, non solum electionem praelaudati decessoris Nostri S. Pii X tamquam praeclarae consociationis caelici Patroni ratam habere non dubitaverit, sed etiam ab Apostolica hac Sede nuper petierit ut, quod tali de re pro munere suo ipse peregit, id sueto more ad statutas normas rite comprobaretur. Quapropter, re probe perpensa acceptaque Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino sententia, nunc auctoritate Nostra Apostolica, cum certo eiusmodi electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse constet, hisce Litteris Sanctum Pium X sodalium piae Unionis italicae «U.N.I.T.A.L.S.I.» appellatae Patronum apud Deum confirmamus, ad normam videlicet electum «Instructionis de Calendariis particularibus atque Offiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Omnia exinde privilegia liturgica et honores adicimus, huiusmodi rei propria. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut haec Litterae Nostrae effectus suos nunc et in posterum habeant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII menses Februarii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana