Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SATIS CONSTAT

TEMPLUM VISITATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS, IN DIOECESI
VARMIENSI SITUM, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Satis constat quanta pietate Polonica gens prosecuta sit praeteritis temporibus et adhuc prosequatur Beatam Mariam Virginem, quantumque auxilii inde perceperit et percipiat ad servandam erga Christum et Ecclesiam fidelitatem; quam ob rem opportunum esse videtur hunc cultum firmari et augeri, tum efficiendo ut melius eius potentissimae Patronae amor et misericordia cognoscatur, tum iustos tribuendo honores locis et templis ubi ea peculiari fidelium frequentatione colitur. Quoniam igitur Venerabilis Frater Ioannes Obłak, Episcopus Varmiensis, denuntiatis cleri et Christi fidelium votis ad rem pertinentibus, ab hac Apostolica Sede petivit ut ecclesia Visitationis Beatae Mariae Virginis in Sacra Tilia, intra fines eiusdem dioecesis sita, dignitate decoraretur et titulo Basilicae Minoris, Nos, considerantes templum illud historia et arte esse praeclarum, peregrinatoribus saepissime crebrum, paroeciali florens vita, et etiam imaginem Beatae Virginis ibi cultam recenter esse diademate cοronatam, hocque causam esse existimantes cur templi maior fieret honor, libenter postulationem admisimus. Quapropter, adprobantes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuit datis a Nobis olim facultatibus, ecclesiam Visitationis Beatae Mariae Virginis in Sacra Tilia, in dioecesi positam Varmiensi, titulo et dignitate Basilicae Minoris insignimus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iure ad eam pertinentibus, dummodo serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» praescribit, die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editam. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Februarii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana