IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SINGULARI VENERATIONE
SANCTUS CASIMIRUS CIVITATIS RADOMENSIS PATRONUS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Singulari veneratione considerata, quam Sanctus Casimirus antiquitus habuit et hac quοque nοstra aetate habet in dioecesi Sandomiriensi-Radomensi, et magna insuper animorum utilitate in fide et religione maiorum firmanda, Venerabilis Frater Eduardus Materski, eiusdem dioecesis Episcopus, communibus motus tum cleri tum populi catholici votis, eius Sancti electionein in principalem apud Deum Patronum civitatis Radomensis potestate sua ordinaria rite adprobavit. Quoniam vero idem Venerabilis Frater studiose postulavit ut ea electio et adprobatio confirmaretur secundum normam statutam in «Instructione de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30 ; Nos ex Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino sententia, supplicis preces propenso animo exaudivimus, ideoque suprema Nostra Apostolica auctoritate Sanctum Casimirum principalem apud Deum Patronum civitatis Radomensis declaramus et confirmamus, omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas concessis. Ceteroqui confidimus hinc dioecesis quam supra demonstravimus, praesertim vero urbis Radomensis Christi fideles, copiosos ad vitam suam spirituales fructus esse carpturos. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Martii, Sancti Casimiri festo, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificates Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana