IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PATET ECCLESIAM
IN CIVITATE BELIZENSI NUNTIATURA APOSTOLICA CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Patet Ecclesiam ipsa sua natura in omnibus quae agit quaerere filiorum suorum salutem proindeque cum Legationes apud res publicas constituit non solummodo sibi proponere ut cum has amicitiae vincula ineat, verum etiam, quin immo potissimum, ut utilitati Christi fidelium in iisdem degentium efficacius aptiusque prospiciat. Qua de causa re bene considerata et perpensa Nοs, summa usi Nostra potestate et auctoritate, per has Litteras Nuntiaturam Apostolicam constituimus apud civitatem Belizensem, eidem deferentes omnia iura, privilegia, honores, praerogativas et indulta eiusmodi Legationum propria. Haec edicimus et statuimus, decernentes ut Apostolicae hae Litterae et nunc et in posterum vim habeant. Contrariis nihil ostantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana