IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MERITO CELEBRATUR
ABBATIALE TEMPLUM IN LOCO STAMS INTRA FINES OENIPONTANAE
DIOECESIS SITUM AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Merito celebratur abbatiale templum, quod, in loco Stams intra fines Oenipontanae dioecesis situm, antiquitate, amplitudine, artificiosas operibus, maxime vero religione commendatur. Quae quidem ecclesia, Beatae Mariae Virgini in Caelum assumptae et Sancto Iοanni Baptistae sacra, una cum continenti monasterio Sacri Ordinis Cisterciensis anno MCCLXIII est condita a Meinardo II, comite Tirolis; ubi et sepulcra principum eius regionis exstant. Ab initio Romanico architecturae genere illustris, deinde saeculo XVIII veste baroca, ut aiunt, induta, operibus affabre factis, praesertim statuis ligneis, illa ornatur. Viget ibi pia animorum alacritas, qua in re memorandus est etiam cultua insignium quarundam reliquiarum. Quoniam autem anno proximo saeculum octavum ab eadem ecclesia dedicata sollemni ritu recoletur, Venerabilis Frater Reinoldus Stecher, Episcopus Oenipontanus, vota expromens abbatis et familiae monasticae Stamsensis aliorumque sacri ordinis virorum necnon populi fidelis, Nos rogavit ut templum illud ad dignitatem Basilicae Minoris eveheremus. Nos vero cupientes ut, eiusmodi honore tributo, monachi illi ad lucra Christi impense quaerenda confirmarentur et universe studium pietatis accresceret, his precibus libenter obsecundare statuimus. Itaque, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re censuit, placet abbatiale templum Stamsense in Basilicis Minoribus annumerara, factis iuribus et privilegiis talium ecclesiarum propriis, dummodo servata sint ea quae per Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, observari iubentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana