IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANTA DEMUM
IMAGO «DOMINAE NOSTRAE AB ASSUMPTIONE», IN DIOECESI
DE AGUAS CALIENTES, SACRO DIADEMATE CORONATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta demum pietate ac fide quantoque honore ac studio universa ecclesialis communitas de Aguas Calientes in Mexico amplectatur et diu iam prosequatur magnis etiam in pompis Beatissimam Virginem Mariam sub titulo insigni «Dominae Nostrae ab Assumptione» inde luculenter ostentatur quod praecipua intra eandem dioecesim Marialis imago excolitur eodem sub nomine apud cathedralem eadem, quam Decessor Noster Pius XII ad Basilicae Minoris gradum evehendam curavit, quodque Sanctissima Dei Genetrix eiusdem pariter appellationis dudum renuntiata est caelestis ipsa princeps patrona totius fidelis populi de Aguas Calientes. Quibus rebus congruentem omnino rem Venerabilis Frater Salvator Quezada Limón, Episcopus scilicet de Aguas Calientes, ab hac expetivit Apostolica Sede, ut nempe liceret sibi Nostro nomine et auctoritate sacrum diadema eidem simulacro imponere. Nos autem una cum ipso praevidentes saluberrimum huius honoris ac ritus effectum in fidem et actionem catholici illius populi, atque comprobantes omnia quae hoc de negotio statuit iam Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino secundum concessas sibi a Nobis facultates, prorsus obsecundamus sic motis precibus ac propositis et hisce proinde Litteris Nostraque auctoritate committimus Venerabili Fratri quem diximus, Episcopo de Aguas Calientes Inunus coronandae ipsius imaginas «Dominae Nostrae ab Assumptione» in dioecesis propriae cathedrali templo pro Nobis veluti praesentibus ex formula praescripta. Non sine iustissima Nοs causa confidimus illud nostro nomine adiectum rite diadema in posteros annos magnopere sustentaturum pietatem marialem eiusdem carissimi Nobis Mexicana populi. Quae vero his Litteris constituerimus rata validaque esse iubemus contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana