Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SEMPER

SINITUR IMAGO B. V. M. VULGO «NUESTRA SEÑORA DE LA ESPERANZA»
IN SEDE S. ANNAE DE TRIANA DIOECESIS HISPALENSIS, REDIMIRI

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui semper castissimam Virginem Mariam, Christi Matrem amabilem, toto corde dileximus, aequo semper animo ea coepta aut inimus aut ineunda probamus, e quibus amplior tantae Virginis gloria promanet: non solum enim decus Matris in beatissimum Filium recidit, qui omnis nobilitatis eius causa est, sed beatae Mariae Virgini redditus honor semper humano generi limpidissimus gratiarum fons fit atque principium. Cum ergo Venerabilis Frater Carolus Amigo Vallejo, Archiepiscopus Hispalensis, ab hac Apostolica Sede, suo clerique populique nomine, petierit ut Venerabilis Frater Noster Iosephus M. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Bueno Monreal, olim Archiepiscopus Hispalensis, redimere sineretur sacram Imaginem B. M. V. quam populus antiqua religione prosequitur in aede S. Annae de Triana, in urbe Hispali: hoc enim tum Patri illi Cardinali magno fore gaudio, qui Mariam Virginem summa pietate colit, tum gregi Christi stimulo ad fidern intendendam; Nos, re qua oporteret consideratione reputata, libenter in eius sententiam concedimus. Quae cum ita sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re statuit, animo permittimus ut Venerabilis Frater Noster, cuius mentionem fecimus, Nostro nomini; atque auctoritate, intra Missae sollemnia, qua hora ac die velit, sacram Virginis Imaginem «Nuestra Señora de la Esperanza» coronare possit, statuta caerimonia. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quod gessimus in divinae Matris laudem tum sacro Hispalensi Pastori, tum Venerabili Fratei Nostro, qui Christi Matrem redimet, tum clero populoque perillustris Ecclesiae Hispalensis felix, faustum, fortunatumque sit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXXIII, Poiitificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana