Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAXIMUM AMORIS

VENERABILI DEI SERVO CALLISTO CARAVARIO,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Maximum amoris in Deum testimonium cognoscitur esse martyrium. Quapropter Concilium Vaticanum II merito haec verba est elocutum: «Martyrium ergo, quo discipulus Magistro pro mundi salute mortem libere accipienti assimilatur, Eique in effusione sanguinis conformatur, ab Ecclesia eximium donum supremaque probatio caritatis aestimatur (Lumen gentium, 42). Hoc praeconium respicit, praeter alios intrepidos Christi testes, Callistum Caravario, qui fuit Aloisii Versiglia sodalis, in opere missionali socius, gloriosi demum certaminis consors. Is natus est die VIII mensis Iunii anno MCMIII in pago Cuorgné, in finibus archidioecesis Taurinensis, ac quidem humili loco, utpote opificis filius. Augustae Taurinorum alumnus fuit Salesianorum, quorum Congregationi delude sese aggregavit. Anno MCMXIX votorum sponsione se Deo obligavit ac postmodum, studia classica, ut aiunt, et philosophica exercuit, curas etiam in pueros et adulescentes intendere incipiens. Desiderio ardens nomen christianum in Sinis propagandi, anno MCMXXIV, adhuc clericus, eo est missus. Ubi primo in urbe Shanghai Evangelii operi se dedit, delude, cum ex ea urbe religiosi essent expulsi, in insula Timor, in qua magna cum caritate ac se devovendi studio pueros orbos relevavit, adiuvit. Peractis studiis theologicis in urbe Canton, anno MCMXXIX ab Aloisio Versiglia, episcopo, est sacerdotio auctus, qui eum statim iussit in stationem missionalem Lin Chow appellatam se conferre. Ibidem orandi consuetudine, zelo animarum, morum suavitate christianorum animos brevi sibi devinxit. Anno MCMXXX ineunte, Callistus urbem Schiuchow petiit, ut episcopum Versiglia, in pagum suum Lin Chow deduceret, ad visitationem pastoralem exsequendam. Una cum iis cymba praedictam stationem versus alii quidam, in quibus tres fuerunt puellae christianae, ferebantur. Die XXV Februarii, circa meridiem, salutatione angelica pie recitata, cymba a praedonibus est capta. Cum episcopus et Callistus puellas illas ab his hominibus libidinosis fortiter defendere conarentur, fustibus sunt percussi. Deinde ad fiuminis ripam tracti, manuballista ignivoma sunt occasi. Fatentibus testibus Callistus, exemplo episcopi sui ductus, omnia patienter pertulit, solum Deum oculis habens et castitatis tuitionem vitae propriae anteferens. Testimonium, quod hoc modo ambo impertierunt, «hominum societatem hodiernam – ut die sollemni eorum beatificationis diximus – etiamnum monet de bono ac pretio eximio huius virtutis, cuius tutela, cum reverentia et provectu vitae humanae, merito facit ut ipse vita detur in discrimen». Callistus, perinde ac Aloisius Versiglia, post cruentam mortem statim habitus est et praedicatus martyr. Quocirca super eius martyrii fama institutus est processus auctoritate ordinatia in Vicariatu Sciaoceuvensi annis MCMXXXXXIV et MCMXXV, qui uno cum pluribus litteris postulatoriis Romam est transmissus; atque, servatis de iure servandis, Pius PP. XII commissionem introductionis causae die XIII mensis Iunii anno MCMLII manu propria obsignavit. Acti sunt deinde processus auctoritate Apostolicae Sedis apud curias ecclesiasticas Sciiamchiamensem, seu urbis Hong Kong vulgo nuncupatae, annis MCMLIII, et Taurinensem ab anno MCMLIII usque ad annum MCMLVII, quorum iuridica vis agnita est per decretum Sacrae tunc Rituum Congregationis die V mensis Iulii anno MCMLXIII latum. Servato deinde ordine iuris, instituta est apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum disceptatio super martyrio huius Servi Dei necnon Aloisii Versiglia, episcopi, et quidem primo in Congressu, qui dicitur, Peculiari Officialium Praelatorum Patrumque Consultorum die III mensis Februarii anno MCMLXXVI habito; deinde, die XI mensis Maii eodem anno, in Coetu Plenario Patrum Cardinalium, in quo Franciscus Cardinales Carpino, causae ipsius ponens seu relator, dubium proposuit: An constet de martyrio eiusque causa et de signis seu miraculis in casu et ad effectum, de quo agitar. Patres Cardinales suum quisque protulerunt suffragium. Summus autem Pontifex Paulus VI, cui praedicta omnia sunt relata, die V mensis Augusti eodem anno MCMLXXVI, Patrum Cardinalium perpensis suffragiis, die XIII mensis Novembris eodem anno de martyrio et martyrii causa constare declaravit. Nos vero, attenta item relatione Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, a praescripto canonis 1116.2 Codicis Iuris Canonici dispensavimus ac diem statuimus ad sollemnem beatificationem amborum martyrum Aloisii Versiglia et Callisti Caravario celebrandam. Hoc igitur die, in area ante Petrianam Basilicam patente, hanc formulam, inter sacra, sumus elocuti: «Nos, vota Fratris Nostri Iοannis Baptistae Cheng-chung Wu, episcopi Sciiamchiamensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Versiglia et Callistus Caravario, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali vigesimo quinto mensis Februarii, in locis et modis iure statutes, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita deinde oratione consueta de horum martyrum vita et virtutibus, eos et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Maii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana