Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRIMAE QUIDEM

BEATAE MARIAE VIRGINIS TEMPLUM SUB VERNACULO TITULO
«INMACULADA CONCEPCIÓN DE GUARCO» IN DIOCESI SANCTI IOSEPHI
IN COSTARICA AD HONOREM BASILICAE MINORIS ERIGITUR AC DIGNITATEM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Primae quidem videntur origines antiquioris civitatis Carthaginis recentiorisque Litoris Divitis in America repeti posse ac debere eo ipso ex loco ubi hac iam aetate renovatum tollitur sublime templum paroeciae intra archidioecesis fines Sancti Iosephi in Costarica, quod Beatissimae Virginis Mariae sacrum est sub vernaculo titulo «Inmaculada Concepción de El Guarcο», et ubi longissima historia contexta est vitae catholicae ac religiosae ad novissimos hosce dies. Cum autem eandem aedem sacram Venerabilis Frater Romanus Arrieta Villalobos, archiepiscapus ipse Sancti Iosephi in Costarica, dignam profecto arbitraretur quae peculiari honore insignique augeretur tum momentum ob historicum suum tum propter praestantiam inter alias dicionis illius aedes tum denique ob redintegratam architecturae interioris formam pastoralemque utilitatem, ab hac petivit Apostolica Sede ut titulus ipse Basilicae Minoris rite illi tribueretur. Ratiοnibus dein rei cunctis diligenter perpensis pariter οpinamur Nοs permagnam inde provenire posse, immo et proventuram, commoditatem in omnium illic degentium Christifidelium maius spiritale bonum. Quapropter Venerabilis Praesulis libenter obsequentes precibus atque adsentientes iudicio ea de re Congregationis pro Cultu Divino Nοs pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum virtute, decernimus et constituimus ut templum quod supra memoravimus archidioecesis Sancti Iosephi in Costarica Deo dicatum in hοnοrem Deiparae Virginis Mariae vulgari sub nomine «Inmaculada Concepción de Εl Guarco» ad liturgicam dignitatem condicionemque Basilicae Minoris provehatur simulque ipsi cuncta addantur iura et privilegia quae aedibus eο honore condecoratis legitime congruunt. Mandamus praeterea ut illa singula ad amussim adserventur quae ex Decreto «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii annο MCMLXVIII foras dato sunt nimirum custodienda. Contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris, die IV mensis Iulii, annο MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CARDINALI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana