Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA ]

IOANNES PAULUS II

EPISTULA APOSTOLICA AD IUVENES

DILECTI AMICI

INTERNATIONALI VERTENTE ANNO IUVENTUTI DICATO

 

Dilecti amici,

1. “Parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe” (1 Petr. 3, 15).

Hoc omine vos prosequimur, iuvenes, hoc inito anno. Annus enim MCMLXXXV ab Instituto Nationum Unitarum renuntiatus est Internationalis Annus Iuventuti dicatus; quapropter multiplici significatione commendatur imprimis pro vobis ipsis, sed etiam pro cunctis hominum aetatibus, pro personis singulis, pro communitatibus, pro tota societate. Id ipsum peculiarem vim habet etiam pro Ecclesia, quae custos est primariarum veritatum ac bonorum spiritalium, simulque administra sortis sempiternae, quam homo et magna familia humana inveniunt in ipso Deo.

Quodsi homo est prima et cottidiana Ecclesiae via (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 14), probe intellegitur cur Ecclesia peculiare momentum tribuat tempori iuventutis, quasi temporis spatio, quod est veluti cardo vitae hominis cuiusvis. Vos, iuvenes, hanc ipsam iuventutem exprimitis: vos estis iuventus nationum et societatum, vos estis iuventus cuiusque familiae ac totius generis humani; vos estis etiam iuventus Ecclesiae. Nos omnes oculos in vos conicimus, quoniam nos omnes, propter vos, quodammodo continenter iuvenescimus. Itaque iuventus, qua floretis, non est solum propria vobis, quiddam proprium personale vel certae cuiusdam generationis, sed ea ad universum spatium pertinet illud, quod quivis homo in vitae suae itinere percurrit, estque simul singulare omnium bonum. Est bonum totius generis humani.

In vobis spes est reposita, quia vos ad tempus futurum pertinetis ac tempus futurum pertinet ad vos. Spes enim semper ad futurum refertur, est exspectatio “futurorum bonorum”. Prout est virtus christiana, spes coniungitur cum exspectatione illorum bonorum aeternorum, quae Deus in Iesu Christo homini promisit (Cfr. Rom. 8, 19. 21: Eph. 4, 4; Phil. 3, 10s.; Tit. 3, 7; Hebr. 7, 19; 1 Petr. 1, 13). Eodem vero tempore haec spes, quatenus virtus est christiana simulque humana, est exspectatio bonorum, quae homo efficit, donis usus sibi a divina Providentia datis.

Hac profecto significatione tempus futurum ad vos, iuvenes, pertinet, quemadmodum olim id pertinuit ad generationem hominum adultorum, atque proprie una cum illis factum est quiddam ad praesentia spectans. Cuius rei eiusque formae multiplicis et lineamentorum responsale onus imprimis adultos devincit, ea autem, quae quondam praesentia una vobiscum erunt, in vos recipitis; quae tamen adhuc sunt futura.

Cum dicimus tempus futurum ad vos pertinere, in cogitando utimur categoria transitoriarum rerum humanarum, quae quidem semper iter sunt ad tempus futurum. Cum dicimus futurum e vobis pendere, in cogitando adhibemus categorias ethicas, prout officium conscientiae morale postulat, quo iubemur homini ut personae - et communitatibus et societatibus, quae e personis constant - vim fundamentalem actuum, propositorum, inceptorum, intentionum humanarum tribuere.

Haec ratio est etiam ratio propria spei christianae et humanae. Secundum hanc rationem omen primum et praecipuum, quod Ecclesia per Nos ad vos, iuvenes, dirigit, vertente Anno Iuventuti dicato, hoc est: “Parati semper (estote) ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe” (1 Petr. 3, 15).

2. Haec verba, a Petro apostolo olim ad primam generationem christianorum scripta, cum universo Evangelio Iesu Christi conectuntur. Quem nexum fortasse clarius percipimus, si colloquium a Christo cum adulescente habitum, ab evangelistis narratum (Cfr. Marc. 10, 17-22; Matth. 19, 16-22; Luc. 18, 18-23), consideramus. E variis locis biblicis is dignus est, qui prae primis hic memoretur.

Ad interrogationem: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”, Iesus prius respondet interrogando: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus”. Deinde pergit dicens: “Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem” (Marc. 10, 17-19). Quibus verbis Iesus eum quocum sermocinatur, de quibusdam decalogi praeceptis monet.

Verumtamen colloquium hic non terminatur, siquidem adulescens affirmat: “Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea”. Tunc Iesus, ut ait evangelista, intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni, sequere me” (Ibid. 10, 20 s.).

Hoc ipso loco habitus colloquii mutatur. Narrat enim evangelista: “Contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas” (Ibid. 10, 22).

Alii praeterea loci sunt in Evangeliis, in quibus Iesus Nazarenus iuvenes convenire perhibetur - animum peculiariter movent duae narrationes de filia Iairi (Cfr. Luc. 8, 49-56) et filio viduae in loco Naim (Cfr. ibid. 7, 11-17) a morte in vitam revocatis -; verumtamen arbitrari omnino possumus colloquium praedictum esse congressionem perfectissimam et sententiis uberrimam. Dici etiam licet eam indolem habere magis universalem ac tempora egredi, id est aliquo modo vim habere constantem et mansuram saeculorum et generationum cursu. Sic enim Christus cum iuvene, cum puero vel puella loquitur: variis locis orbis terrarum sermocinatur, inter varias nationes, hominum stirpes formasque cultus civilis. Unusquisque vestrum natura sua is est, quocum in hac collocutione conferat sermonem.

Simul vero omnia elementa narrationis omniaque verba, in colloquio illo ab utroque prolata, significationem habent prorsus praecipuam atque momentum proprium et peculiare. Affirmare possumus in verbis illis veritatem altissimam inesse de homine in universum et, praesertim, veritatem de iuventute humana. Profecto verba illa pro iuvenibus magni sunt ponderis.

Placeat ergo vobis ut considerationem Nostram in hac Epistula potissimum cum hac collocutione et cum hoc loco evangelico conectamus. Ita fortasse fiet ut proprium colloquium cum Christo facilius explicetis - colloquium sane, quod pro iuvene est momenti fundamentalis et essentialis.

3. Initium sumimus ab iis, quae in extrema parte loci evangelici dicuntur: adulescens abiit maerens, “erat enim habens possessiones multas”.

Non est dubium quin haec verba ad bona materialia referantur, quorum adulescens ille erat possessor vel heres. Haec autem condicio fortasse solum aliquorum est propria, sed non habet vim exempli generisque. Quapropter verba evangelistae suadent ut quaestionem alio modo ponamus: agitur enim de hoc: iuventus ipsa (cuiusvis boni materialis nulla habita ratione) est divitiarum singularis thesaurus hominis, puellae vel pueri, atque plerumque eo iuvenes vivendo utuntur ut peculiaribus divitiis; plerumque, sed non semper neque ex more, quia in mundo homines non desunt, qui varias ob causas iuventutem ut thesaurum non experiantur. De qua re seiunctim erit tractandum.

Sed sunt rationes - etiam indolis obiectivae - quibus inducimur ut de iuventute quasi de singulari thesauro cogitemus, quem homo in ipso illo vitae suae spatio experitur. Hoc sine dubitatione a tempore infantiae distinguitur (est enim egressio ex annis infantiae), quemadmodum etiam a spatio aetatis maturae et confirmatae. Tempus enim iuventutis est tempus, quo impensissime illud humanum “ego” et proprietates ac facultates cum eo coniunctae deteguntur. Gradatim et pedetemptim detegitur - cum progrediens personalitas alicuius adulescentuli vel adulescentulae intrinsecus observatur - “potentialis” facultas humanitatis concretae eaque peculiaris et quodammodo non iterabilis, in qua totum consilium de vita futura continetur. Vita apparet quasi illius propositi effectio: quasi “ratio se ipsum ut personam perficiendi”.

Quaestio, ut liquet, secundum plures facies suas oportet explanetur; sed ut de ea breviter dicatur, talis figura et forma illius divitiarum thesauri, qui est iuventus, menti occurrit. Qui thesaurus in eo positus est ut detegantur simulque disponantur, eligantur, praevideantur, assumantur proprio marte primae deliberationes, quae ad tempus futurum momentum habent, quod attinet ad rationem prorsus personalem exsistentiae humanae. Simul vero hae deliberationes non levem vim habent socialem. Adulescens, de quo in Evangelio agitur, in hoc ipso spatio vitae versabatur, ut ex ipsis interrogationibus conicimus, quas in colloquio cum Iesu habito posuit. Quocirca etiam verba illa extrema de “possessionibus multis”, id est de opibus, hoc ipso sensu intellegi possunt: quatenus videlicet ipsa iuventus est divitiarum thesaurus.

Tamen quaerere debemus: num hic divitiarum thesaurus, qui est iuventus, fortasse hominem a Christo seiungat oportet? Evangelista sine ulla dubitatione hoc non affirmat; immo, si in textum inquiritur, potius aliud inde colligitur. Ad deliberandum ut a Christo discedatur, solum exteriores divitiae in summa pondus habuerunt, id est id quod adulescens possidebat (“possessiones”), non id quod ipse erat! Id enim quod ipse erat, quatenus proprie adulescens erat - id est thesaurus interior, qui in iuventute humana continetur - eum ad Iesum adduxit; eumque movit ut illas quaestiones moveret, in quibus de proposito totius vitae maxime perspicue agitur. Quid mihi est agendum? “Quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. Quid facere debeo ut vita mea plenam vim plenamque habeat significationem?

Iuventus cuiusque vestrum, amici dilecti, est thesaurus, qui ipsis hisce interrogationibus ostenditur. Quas quidem quaestiones per totius vitae cursum homo sibimet ponit; sed in iuventute modo singulariter impenso exoriuntur, quin immo animum urgent. Atque hoc recte fieri contingit. Hae interrogationes documento sunt progressionem personalitatis humanae virtute dynamica moveri, quae aetatis vestrae est propria. Has quaestiones interdum vobis ponitis aegre acriterque, simulque intellegitis responsionem ad eas non esse posse festinatam vel parum accuratam. Ea oportet vim habeat specialem ac certam definitamque; siquidem agitur de responsione, quae ad totam vitam spectat, quae totam exsistentiam humanam complectitur.

Has autem quaestiones primarias praesertim illi aequales vestri sibi ponunt, quorum vita usque a puerili aetate doloribus gravatur: cuius generis sunt vitium corporis, infirmitas, aliquod impedimentum vel aliqua deminutio, difficilis condicio domestica vel socialis. Si nihilominus eorum conscientia recte progreditur, interrogatio de sensu et valore vitae pro iis fit eo magis primarium quiddam et simul singulariter grave, quia ab ipsis initiis dolore vitae notatur. Quot iuvenes huiusmodi in magna multitudine iuvenum, qui sunt per totum orbem terrarum, inveniuntur! In variis nationibus et societatibus; in singulis familiis! Quot usque ab infantia in aliquo instituto vel valetudinario vivere coguntur, ad quandam inertiam redacti, unde in iis persuasio possit oriri se hominum generi esse inutiles!

Potestne affirmari huiusmodi iuventutem eorum esse interiorem divitiarum thesaurum? A quo id quaerere debemus? Quem illi de hac re potissima interrogare debent? Christus hic videtur esse unus, quocum, ut competenti, sermo possit conferri; pro quo nemo plane possit substitui.

4. Christus adulescenti, quocum secundum Evangelium sermocinatur, respondens dicit: “Nemo bonus nisi unus Deus”. Iam audivimus quid alter quaesierit: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. Quid agam ut vita mea significationem habeat, plenam significationem et vim? Possimus eius interrogationem verbis aetatis nostrae propriis reddere. Secundum hanc contextam orationem responsio Christi idem valet ac: Deus unus est ultimum fundamentum omnium bonorum; ipse solus sensum certum ac definitum tribuit vitae nostrae humanae.

Unus Deus est bonus, quod significat ex eo ac quidem ex eo solo omnia bona originem ducere ac perfectionem terminalem; eum esse “Alpha et Omega, principium et finem” (Apoc. 21, 6). Solum in eo illa indolem induunt germanam atque modo certo ac definito confirmantur. Sine eo - nisi ad eum aliquis vel aliquid referatur - universitas bonorum creatorum veluti in spatio inani et absoluto pendent. Amittit quoque perspicuitatem, amittit significantiam. Malum autem quasi bonum sit, apparet atque bonum de suo loco deicitur. Nonne ipsa experientia, quae aetate nostra hauritur, hoc testatur, ubicumque Deus amotus est a prospectu aestimationum, opinionum, actionum?

Cur unus Deus est bonus? Quia est caritas. Christus hanc dat responsionem verbis Evangelii ac potissimum testimonio vitae suae et mortis: “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret” (Io. 3, 16). Deus est bonus propterea sane quod “caritas est” (1 Io. 4, 8.16).

Interrogatio de vi, interrogatio de significatione vitae - ut iam diximus - pertinet ad thesaurum singularem iuventutis. Quae interrogatio ex ipsis penetralibus thesauri divitiarum et sollicitudinum erumpit, quae cum consilio vitae suscipiendo et efficiendo conectuntur. Quod etiam maioris est ponderis, cum iuventus dolori personali est obnoxia aut penitus conscia doloris aliorum; cum vehementer turbatur, intuens malum multum et varium, quod est in mundo; denique, cum in conspectum venit mysterii peccati, humanae iniquitatis (mysterii iniquitatis) (Cfr. 2 Thess. 2, 7). Responsio Christi haec est: “Unus Deus bonus”; solus Deus caritas est. Haec responsio videri potest difficilis, sed est simul firma et vera: in ea solutio certa ac definita continetur. Quot precationes facimus ut vos, iuvenes amici, hanc Christi responsionem modo vere personali audiatis, ut viam interiorem ad eam intellegendam inveniatis, ut eam accipiatis et ad effectum adducatis!

Ita Christus se gerit in sermocinatione cum adulescente; ita se gerit in colloquio, quod cum unoquoque ct unaquaque vestrum habet. Cum ei dicitis: “Magister bone . . .”, ipse quaerit: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus”. Itaque id ipsum quod bonus sum, testimonium perhibet de Deo. “Qui vidit me, vidit Patrem” (Io. 14, 9). Sic Christus loquitur, magister et amicus, Christus crucifixus et resuscitatus: heri et hodie idem, et in saecula (Cfr. Hebr. 13, 8).

Hic est ipse velut nucleus, caput praecipuum responsionis ad hasce interrogationes, quas per divitiarum thesaurum ei ponitis, qui es, in vobis et in vestra iuventute insitus. Quae quidem iuventus varios vobis aperit prospectus, munus vobis committit de tota vita vestra capiendi consilium. Hinc oritur quaestio de valoribus, quaestio de sensu, de veritate, de bono et malo. Christus, cum vobis respondens vos iubet haec omnia ad Deum referre, simul vobis ostendit qui sit earum rerum fons et fundamentum in vobismet ipsis. Etenim unusquisque vestrum ipsa creatione est imago et similitudo Dei (Cfr. Gen. 1, 26). Ipsa haec imago et similitudo efficiunt ut eas quaestiones moveatis, quas vobis ponere debetis. Eae quidem demonstrant quatenus homo sine Deo se ipsum comprehendere non valeat, neque sine Deo se ipsum ut personam perficere possit. Iesus Christus in mundum venit potissimum ut unusquisque nostrum huiusce rei conscius fieret. Sine eo, haec ratio fundamentalis veritatis de homine facile obscuraretur. Verumtamen, “lux venit in mundum” (Io. 3, 19; cfr. 1, 9), “sed tenebrae eam non comprehenderunt” (Ibid. 1, 5).

5. Quid faciam ut vita mea valeat, ut significatione sit praedita? Haec sunt verba huius interrogationis inflammatae in ore adulescentis, de quo in Evangelio agitur: “Quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. Numquid homo, qui quaestionem hoc modo ponit, sermone utitur, quem homines, qui hac sunt aetate, adhuc intellegant? Nonne homines sumus, quorum iudicium de vita prorsus in mundo et progressione temporali innititur? Nos imprimis secundum categorias terrenas cogitamus. Si fines Terrae nostrae egredimur, id propterea facimus ut volatus inter planetas instituamus, signa aliis planetis deferamus atque sideralia instrumenta exploratoria eo mittamus.

Haec omnia facta sunt continentia civilis cultus temporis nostri. Scientia una cum arte technica modo incomparabili copiam potestatemque hominis detexit, quod ad materiam attinet, atque etiam dominatur, in intimis eius cogitationibus, facultatibus, inclinationibus, cupiditatibus.

Simul vero liquet nos, cum coram Christo sistamus et ipse is fiat, cui cum fiducia quaestiones iuventutis nostrae ponamus, non alio modo posse interrogare quam adulescentem illum, de quo in Evangelio agitur: “Quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. Quaevis alia interrogatio de sensu et vi vitae nostrae, coram Christo, non sufficiens esset neque essentialis.

Christus enim non solum est “magister bonus”, qui viam vitae in terra commonstrat; est testis sortis illius ultimae, quam homo in ipso invenit Deo. Est testis immortalitatis hominis. Evangelium, quod Christus voce annuntiavit, ad extremum Cruce et Resurrectione in mysterio paschali obsignatur. “Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur” (Rom. 6, 9). Resurrectione sua Christus factus est etiam in omne tempus “signum, cui contradicetur” (Luc. 2, 34) respectu omnium consiliorum et placitorum, quae hominem ultra fines mortis ducere nequeunt. Immo hoc ipso limite illa omni quaestioni de vi et sensu vitae finem imponunt. Respectu cunctorum huiusmodi propositorum et placitorum, rationum de mundo sentiendi et iudicandi et ideologiarum, Christus continenter haec iterat verba: “Ego sum resurrectio et vita” (Io. 11, 25).

Si ergo, dilecte frater, dilecta soror, cum Christo, toti veritati de eius testimonio adhaerens, vis colloqui, debes hinc “amare mundum” - “sic enim dilexit Deus mundum, et Filium suum unigenitum daret” (Ibid. 3, 16) - illinc vero simul interius oportet te abstrahas a tota “realitate” illa, tam uberi mentemque alliciente, quae dicitur “mundus”. Oportet iam animum inducas ut quaestionem moveas de vita aeterna. “Praeterit enim figura huius mundi” (1 Cor. 7, 13) et unusquisque nostrum huiusmodi transitioni est obnoxius. Homo nascitur, cum dies mortis, respectu habito mundi visibilis, iam prospicitur; simul vero homo, cuius interior ratio exsistendi in eo est sita ut se ipsum superet, in se ea etiam omnia fert, quibus superet mundum.

Ea omnia, quibus homo in semet ipso superat mundum - etsi in eo est defixus - explanatur imagine et similitudine Dei, quae in homine ab eius ortu est insita. Omnia vero, quibus homo superat mundum, non solum efficiunt ut merito ponatur quaestio de vita aeterna, sed eam etiam pernecessariam reddunt. Hanc ipsam quaestionem homines iam diu movent non solum intra fines religionis christianae, sed etiam extra eos. Oportet vos ea sitis animorum alacritate ut eam etiam quaestionem ponatis, quemadmodum adulescens fecit, de quo in Evangelio agitur. Religio christiana nos docet mente comprehendere temporalitatem ex prospectu Regni Dei, ex prospectu vitae aeternae. Sine ea homini temporalitas, quamvis sit uberrima omnique ex parte optime constituta, ad extremum nihil aliud affert quam necessitatem ineluctabilem mortis.

Est autem quaedam antinomia inter iuventutem et mortem. Quae quidem mors a iuventute longe abesse videtur. Ita est. Quoniam vero iuventus significat consilium captum de tota vita, consilium initum secundum criterium sensus et valoris, etiam in ipsa iuventute pernecessaria est quaestio de fine. Experientia humana, si sibimet ipsi relinquitur, idem affirmat, quod Sacra Scriptura: “Statutum est hominibus semel mori” (Hebr. 9, 27), atque auctor divino instinctu inflammatus adiungit: “Post hoc autem iudicium” (Ibid.). Christus vero ait: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum” (Io. 11, 25 s.)). Itaque a Christo quaerite, ut adulescens, de quo in Evangelio: “Quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”.

6. Ad hanc interrogationem Christus respondet: “Praecepta nosti”, quae statim enumerat, ex decalogo deprompta. Quae quidem Moyses olim in monte Sinai accepit, cum inter Deum et Israel foedus pangeretur. In tabulis lapideis scripta (Cfr. Ex. 34, 1; Deut. 9, 10; 2 Cor. 3, 3), cuique Israelitae cotidianam viam sequendam commonstrabant (Cfr. Deut. 4, 5-9). Adulescens, qui cum Christo colloquitur, praecepta decalogi, ut patet, memoriter novit, quin immo cum gaudio valet profiteri: “Haec omnia conservavi a iuventute mea” (Marc. 10, 20).

Oportet nos arbitrari in colloquio, quod Christus cum unoquoque vestrum, iuvenes, habet, eandem interrogationem iterari: “Nostine praecepta?”. Quae interrogatio certe repetitur, cum praecepta pertineant ad foedus inter Deum et hominum genus. Praecepta fundamenta primaria modi se gerendi statuunt, vim moralem actuum humanorum definiunt, modo “organico” cum vocatione hominis ad vitam aeternam conectuntur, necnon cum instauratione Regni Dei in hominibus et inter homines. In verbis Revelationis divinae perspicuus codex morum continetur, cuius partes praecipuae sunt tabulae decalogi, in monte Sinai scriptae, ad cuiusque culmen in Evangelio pervenitur: in sermone supra montem habito (Cfr. Matth. 5-7), et in praecepto caritatis (Cfr. ibid. 22, 37-40; Marc. 12, 29-31; Luc. 10, 27).

Hic morum codex simul alio modo est conscriptus. Videlicet in conscientia morali humani generis est scriptus, ita ut, qui praecepta, id est legem a Deo revelatam, ignorent, “ipsi sibi sint lex” (Cfr. Rom. 2, 14). Ita sanctus Paulus in Epistula ad Romanos loquitur, statimque adiungit: “Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum” (Ibid. 2, 15).

Hic quaestiones summi momenti pro iuventute vestra et pro illo proposito et consilio de vita, quod inde exoritur, attingimus.

Hoc propositum atque consilium conformatur prospectui vitae aeternae imprimis per veritatem operum, quibus illud efficitur. Veritas operum duplici illa scriptione legis moralis ut fundamento innititur: scriptione, quae est in tabulis decalogi Moysi traditis et in Evangelio prolata, et scriptione, quae in conscientia morali hominis veluti est insculpta. Conscientia autem “testimonium reddit” illius legis, ut ait sanctus Paulus. Quae quidem conscientia - secundum verba Epistulae ad Romanos - sunt “cogitationes accusantes aut etiam defendentes” (Ibid.). Nemo nescit quantopere haec verba veritati interiori nostrae respondeant: unusquisque nostrum inde a pueritia vocem conscientiae experitur.

Cum ergo Iesus, cum adulescente colloquens, praecepta recenset: “Ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem” (Marc. 10, 19), conscientia recta respondet interius circa eiusmodi opera humana agendo: aut accusat aut defendit. Est tamen necessarium ne conscientia a recto itinere deerret; oportet ne fundamentalis ratio principiorum moralium deformetur, eo quod aliquo “relativismo” vel nimio utilitatis studio inficiatur.

Dilecti iuvenes amici! Responsio, quam Iesus ei dat, quocum secundum Evangelium colloquitur, ad unumquemque et unamquamque vestrum dirigitur. Christus de statu iudicii moralis vestri quaerit, simulque de statu conscientiarum vestrarum interrogat. Haec est interrogatio praecipua pro homine: est interrogatio fundamentalis iuventutis vestrae, quae ad totum propositum vitae vim habet, quod in ipsa iuventute suscipi debet. Eius vis intime coniungitur cum modo, quo unusquisque vestrum se gerit respectu boni et mali. Eius propositi vis ex indole authentica et probitate conscientiae vestrae essentialiter pendet, pendet etiam ex eius habitu tenero mollique.

Hic ergo in re difficili versamur, quatenus temporalitas et aeternitas sibi continenter occurrunt ac quidem in gradu, qui hominis est proprius. Est gradus conscientiae, gradus valorum moralium, cum haec sit summi momenti ratio temporalitatis et historiae. Historia enim non solum eventibus efficitur, qui quodam modo “extrinsecus” fiunt, sed imprimis “intrinsecus” concinnatur: est historia conscientiarum humanarum, quae aut vicerunt aut victae sunt. Hac in re etiam praecipua magnitudo hominis innititur: eius videlicet dignitas vere germaneque humana. Hic est ille thesaurus interior, quo homo continenter se ipsum superat, ad aeternitatem quod spectat. Quodsi verum est: “Statutum est hominibus semel mori”, verum est etiam hominem thesaurum conscientiae, bonum et malum, quod collegit, secum ferre ultra fines mortis, ut coram eo, qui est ipsa sanctitas, extremam ac definitivam veritatem de universa sua vita percipiat: “Post hoc autem iudicium” (Hebr. 9, 27).

Id ipsum in conscientia fieri contingit: ubi in veritate interiore actuum nostrorum quodammodo semper adest ratio vitae aeternae. Simul vero ipsa conscientia, per valores morales, veluti sigillum significantissimum in vita generationum imprimit, necnon in historia et cultu civili consortionum humanarum, societatum, nationum, totius humanitatis.

Quantum hac in re ex unaquaque et unoquoque vestrum pendet!

7. Colloquium Christi cum adulescente pervestigare pergentes, ad alium gradum pervenimus, qui est novus et decretorius. Adulescens responsionem essentialem et fundamentalem ad interrogationem: “Quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”, accepit; quae quidem responsio cum tota via vitae, quam usque adhuc percurrit, congruit: “Haec omnia conservavi a iuventute mea”. Quam vehementer exoptamus unicuique vestrum ut via vitae vestrae, quam usque adhuc estis emensi, similiter congruat cum responsione Christi! Quin immo exoptamus ut iuventus vobis solidum praebeat fundamentum principiorum sanorum, ut conscientia vestra iam per hos annos florentis aetatis illam perspicuitatem maturam adipiscatur, qua fiat ut in vitae cursu unusquisque vestrum sit semper “persona, quae conscientia moveatur”, “persona principiis ducta”, “persona fide digna”, id est credibilis. Personalitas moralis, hoc modo formata, eiusmodi est ut quam maxime conferat ad vitam “communitariam”, quam appellant, ad societatem, ad munera et artes atque etiam ad opus in cultu civili et re politica positum, ac denique ad ipsam communitatem Ecclesiae, cuius iam estis vel quondam participes eritis.

Agitur hic tum de plena et penitus adepta indole authentica humanitatis tum de aeque authentica natura progressionis personalitatis humanae, mulieris vel viri, omnibus cum notis, quae rationem haud iterabilem huiusce personalitatis efficiunt, necnon multiplici modo quasi repercutiuntur in vita communitatis et consortionum humanarum, initio iam a familia sumpto. Unusquisque vestrum aliquomodo conferre debet ad divitiarum thesaurum harum communitatum, imprimis per id quod ipse est. Nonne hac in via iuventus illa, quae est divitiarum thesaurus “personalis” uniuscuiusque vestrum aperitur? Homo se ipsum considerat, propriam humanitatem, sive intima sua sive id quod proprie terrenum est illius “esse cum aliis” et “esse pro aliis”.

Praecepta decalogi et Evangelii hic significationem decretoriam accipiunt, maxime quod ad praeceptum attinet caritatis, quod facit ut homo Deo patescat et proximo. Caritas enim est “vinculum perfectionis” (Col. 3, 14). Per eam homo et fraternitas inter homines plenius maturescunt. Quam ob rem caritas “maior est” (Cfr. 1 Cor. 13, 13) et primum omnium mandatorum, ut Christus docet (Cfr. Matth. 22, 38); in eo et cetera continentur et in unum rediguntur.

Exoptamus ergo unicuique vestrum ut viae iuventutis vestrae ad Christum perducant, ut coram eo, conscientia testimonium reddente, hunc codicem morum evangelicum confirmare possitis, cuius bonis, aetatum decursu, tot homines magni ingenii quodammodo appropinquaverunt.

Non est hic opus huius rei afferre comprobationes, quae universam historiam generis humani pervadunt. Certum est inde a temporibus vetustissimis regulam consciertiae omnem hominem ad normam moralem obiectivam dirigere, quae quidem ratione concreta significatur reverentia erga aliam personam et principio, quo quis vetatur facere alteri id quod nolit sibimet fieri («Lex moralis - sic ait Confucius - non est a nobis remota . . . Sapiens non multum errat, quod ad legem attinet moralem. Hoc enim sequitur principium: ne feceritis aliis id quod nolitis alii vobis faciant» (TCHUNG-YUNG, Il giusto mezzo, 13). Vetus magister Iaponiensis (Dengyō Daishi, qui et Saicho quique inter annos 767-822 p.Ch.n. vixit) hortatur ut «simus immemores nostri ipsorum, benefici in alios, quia in hoc culmen amicitiae et affectus miserationis consistit» (cfr. W. TH. DE BARY, Sources of Japanese Tradition, New York 1958, vol. I, p. 127). Et quomodo non meminerimus illius Mahatma Gandhi, qui animis inculcavit «vim veritatis» (satyagraha), quae sine violentia vincit virtute dynamica, quae in actione iusta penitus insidet?).

In hoc animadvertimus iam illam dilucide exsistere disciplinam moralem obiectivam, quam sanctus Paulus affirmat “scriptam in cordibus” et cui “testimonium reddat conscientia” (Cfr. Rom.2, 15). Christianus in ea facile quasi radium lucis deprehendit Verbi creatoris, quod illuminat omnem hominem (Cfr. Io. 1, 9; Nostra Aetate, 2); et propterea quod huiusce Verbi, quod factum est caro, est assecla, ad legem superiorem Evangelii ascendit, quod definite ei iniungit - praecepto caritatis - ut proximo omne bonum faciat, quod velit sibi fiat. Hoc modo ipse vocem intimam conscientiae suae cum obsequio, quo Christo eiusque verbis penitus adhaeret, veluti sigillo impresso conectit.

Exoptamus vobis etiam ut, postquam quaestiones praecipuas et magni momenti iuventutis vestrae diiudicaveritis, id experiamini - quod attinet ad consilium capiendum de vita, cuius rationes estis suscepturi - quod Evangelium narrat: “Iesus autem intuitus eum dilexit eum”. Exoptamus ut huiusmodi obtutum experiamini! Exoptamus ut veritatem experiamini, qua Christus cum amore vos intuetur!

Ipse cum amore unumquemque respicit hominem. Quod Evangelii plurimis locis comprobatur. Affirmari etiam licet hoc Christi “obtutu dilectionis pleno” paene summam totius Laeti Nuntii contineri. Si exordium huiusce obtutus exploramus, ad Librum Genesis oportet nos revocemus, ad illud videlicet momentum, quo, post creatum hominem, “masculum et feminam”, Deus vidit quod, quae fecisset, “erant valde bona” (Gen. 1, 31). Hic primus omnium obtutus Creatoris in obtutu Christi refulget, qui colloquio, quod cum adulescente secundum Evangelium habet, insinuatur.

Novimus quidem Christum hunc obtutum sacrificio redimente in Cruce postmodum confirmasse et obsignasse, quoniam ope huius sacrificii ille “obtutus” ad peculiarem altitudinem amoris pervenit. In hoc talis affirmatio hominis et humanitatis continetur, cuius solum ipse est capax, solum ipse Christus Redemptor et Sponsus. Ipse solus “scit quid sit in homine” (Cfr. Io. 2, 25): novit profecto eius infirmitatem, sed etiam, ac quidem potissimum, eius dignitatem.

Exoptamus ut unusquisque et unaquaeque vestrum hunc obtutum Christi deprehendat atque penitus experiatur. Nescimus quidem quo vitae momento. Arbitramur id eventurum esse, cum opus fuerit: fortasse in dolore, fortasse una cum testimonio conscientiae purae, quemadmodum in adulescente secundum narrationem Evangelii est factum, aut in condicione rerum prorsus contraria: una cum sensu culpae admissae, cum conscientiae angore. Christus enim etiam Petrum respexit, cum is laberetur: cum ter Magistrum suum negasset (Cfr. Luc. 22, 61).

Homini hic obtutus amoris plenus est necessarius; oportet conscius sit se amari, se in aeternum amari et electum esse ante mundi constitutionem (Cfr. Eph. 1, 4). Hic vero amor aeternus, quo Deus nos elegit, simul hominem comitatur per vitae cursum, quemadmodum Christi obtutus, amoris plenus. Fortasse maxime cum tempus est tribulationis, humiliationis, persecutionis, cladis, cum humanitas nostra coram hominibus paene deletur, iniuria afficitur, proculcatur: tunc conscientia Patrem nos semper amasse in Filio suo, Christum unumquemque semper diligere firmum efficitur praesidium pro universa nostra humana exsistentia. Cum omnia illi rerum statui videntur favere, in quo quis de se ipso ac de sensu vitae suae dubitet, tunc obtutus ille Christi, id est conscientia se amari, qui in eo potentior evasit omni malo omnique eversione, et haec conscientia efficiunt ut superstites simus.

Optamus igitur vobis ut id experiamini, quod sensit adulescens, de quo in Evangelio narratur: “Iesus autem intuitus eum dilexit eum”.

8. Ex loci evangelici inquisitione intellegitur hunc obtutum fuisse quodammodo responsionem a Christo datam testificationi, quam iuvenis de vita sua usque ad id tempus fecerat, videlicet se secundum Dei praecepta egisse: “Haec omnia conservavi a iuventute mea”.

Simul autem ille “obtutus amoris plenus” partis extremae sermonis exordium fuit. Iuxta Matthaei narrationem adulescens ipse huius partis initium fecit, quoniam non solum affirmavit se fideliter observasse decalogi mandata, quae totius eius antecedentis vitae rationis proprietas fuerat, sed eodem tempore novam posuit quaestionem. Interrogavit enim: “Quid adhuc mihi deest?” (Matth. 19, 20).

Haec interrogatio magnum momentum habet. Ea namque indicat in conscientia morali hominis, et eius quidem iuvenis, qui de tota vita sua consilium capit, affectationem latere spectantem ad “aliquid amplius”. Quae affectatio multis modis animadvertitur, eamque deprehendere possumus etiam in hominibus, qui a nostra religione longe abesse videntur.

Inter religionum non christianarum asseclas, praecipue Buddhismi, Hinduismi et Islamismi, iam a pluribus milibus annorum, hominum “spiritualium” turmas invenimus, qui saepe a iuventute omnia dimittunt, ut paupertatis et castimoniae statui se dedant, Absolutum illud quaesituri, quod est ultra rerum sensibilium speciem, conantur condicionem perfectae liberationis consequi, ad Deum confugiunt amore moti et fiducia, toto animo student eius absconditis obsequi decretis. Hi arcana quadam interiore voce impelluntur, quae in eorum animis sonat, quasi vocibus Pauli respondens: “Praeterit figura huius mundi” (1 Cor. 7, 31), eosque inducit ad maiora et mansura inquirenda: “Quae sursum sunt quaerite” (Col. 3, 1). Hi omnibus viribus contendunt ad metam, serio tirocinio incumbentes in animorum suorum purificationem, eo interdum progredientes ut vitam suam amoris causa divinitati dedant. Ita se gerentes, assurgunt tamquam viva exemplaria pro hominibus aetatis suae, quibus ipsis suis moribus ostendunt bona aeterna primum locum obtinere prae fugacibus et aliquando incertis rebus, quae societas praebet, in qua vivunt.

Sed in Evangelio affectatio perfectionis, spectans ad “aliquid amplius”, ad peculiare quiddam refertur. Christus in sermone supra montem habito legem moralem confirmat, cuius potissimum caput sunt tabulae Moseiae decem mandatorum; sed simul his mandatis tribuit significationem novam, evangelicam. Et omnia - uti iam dictum est - circa caritatem colliguntur, non solum ut ad mandatum, verum etiam ut ad donum: “Caritas Christi diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis” (Rom. 5, 5).

In hoc novo verborum contextu probe etiam intellegitur octo Beatitudinum ratio, qua aperitur Sermo supra montem dictus in Evangelio secundum Matthaeum (Cfr. Matth. 5, 3-12).

In eodem verborum contextu universitas praeceptorum, ex quibus constat codex fundamentalis doctrinae moralis christianae, summa consiliorum evangelicorum completur, quibus singulariter exprimitur et efficitur Christi vocatio ad perfectionem, quae est vocatio ad sanctitatem.

Cum iuvenis interrogat de eo “quod est amplius”: “Quid adhuc mihi deest?”, Iesus eum cum amore intuetur; qui amor novam hic habet significationem. Homo a Spiritu Sancto intus transfertur a vita secundum praecepta ad vitam secundum doni sui conscientiam, et Iesu obtutus, plenus amoris, indicat hunc interiorem transitum. Iesus dicit: “Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me” (Ibid. 19, 21).

Ita plane est, iuvenes amici dilecti! Homo, christianus aptus est ad vivendum secundum mensuram doni sui. Quin immo haec mensura non solum est maior quam mensura solorum officiorum moralium, quae ex praeceptis innotescunt, sed est etiam “altior” quam ea et potior. Eo enim testatur pleniorem significationem illius vitae propositi, quam iam in iuventute instituimus. Doni mensura gignit etiam imaginem maturam cuiuslibet vocationis humanae et christianae, ut mox dicetur.

Nunc tamen Nobis curae est vobis loqui de peculiari significatione verborum, quibus Christus est adulescentem illum allocutus; idque facimus persuasum habentes Christum iisdem verbis in Ecclesia aliquos suos iuvenes collocutores cuiusvis aetatis appellare. Illa verba eius significant peculiarem vocationem in communitate Populi Dei. Ecclesia invenit illud “sequere me” (Cfr. Marc. 10, 21; Io. 1, 43; 21, 23), a Christo dictum, in origine omnis vocationis ad servitium in sacerdotio ministeriali; quod quidem in Ecclesia catholica Latina coniungitur cum conscia et libera caelibatus electione. Idem illud Christi “sequere me” Ecclesiae occurrit in origine vocationis religiosae, in qua per professionem consiliorum evangelicorum (castitatis, paupertatis et oboedientiae) vir vel mulier rationem vitae, quam ipse Christus in terra ad effectum adduxit, agnoscunt ut suam, propter Regnum Dei (Cfr. Matth. 19, 12). Vota religiosa nuncupando hi statuunt peculiare amoris erga Deum super omnia dare testimonium et simul illius vocationis ad aeternam cum Deo coniunctionem, quae ad omnes dirigitur. Oportet tamen aliqui hoc coram ceteris singularissimo modo testificentur.

Haec argumenta tantummodo Epistula in hac leviter tangimus, quia alibi iam diffuse et pluries sunt tractata (Cfr., exempli causa, IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Donum). Ea tamen commemoramus, quoniam in contextu orationis Christi cum iuvene singularem accipiunt perspicuitatem, maxime quod ad paupertatem evangelicam propositam spectat. Ea commemoramus etiam, quia Christi vocatio verbis “sequere me” expressa, secundum hunc ipsum sensum singularem et charismaticum, animadvertitur plerumque iam in iuventute; aliquando ipsa aetate puerili.

Eam ob rem, vobis omnibus, iuvenes, hoc gravi momento quo vestra personalitas, sive feminina sive masculina, adolescit, cupimus dicere: si eiusmodi vocatio cor tuum tangit, eam ne restinxeris! Sine eam ad maturitatem vocationis crescere! Ei operam da per precationem et mandatorum observantiam! “Messis quidem multa” (Matth. 9, 37). Maxime opus est ut multi Christi vocatione: “Sequere me” contingantur. Plurimi opus sunt sacerdotes secundum cor Dei - et Ecclesiae et mundo huius temporis maxime opus est testificatione vitae Deo sine ulla exceptione donatae: nempe testificatione eiusmodi amoris sponsalis erga ipsum Christum, quae utique Regnum Dei in conspectum hominum deducat illudque admoveat mundo.

Sinite ergo Christi verba iterum compleamus: de “messe multa”. Scilicet ita res est: multa est messis haec secundum Evangelium, hacc salutis messis . . . “Operarii autem pauci”. Fortasse hoc magis hodie animadvertitur, quam antehac, praesertim in quibusdam nationibus, sicut et in nonnullis Institutis vitae consecratae ac similibus.

Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam” (Ibid.), addit Christus. Haec verba, praecipue his temporibus, statuta ratio fiunt precationis et actionis pro vocationibus sacerdotalibus et religiosis. Cum hac ratione Ecclesia ad vos se convertit, iuvenes. Vos quoque: rogate! Et si huius Ecclesiae precationis fructus in intimis animis vestris nascitur, audite Magistrum dicentem: “Sequere me”.

9. Haec Evangelii verba spectant sine dubio ad vocationem sacerdotalem aut religiosam; sed simul efficiunt quo altius intellegamus quaestionem vocationis secundum sensum etiam ampliorem et principaliorem.

Possimus hic loqui de vocatione “vitae”, quae quodammodo idem est ac illud propositum vitae, quod unusquisque vestrum tempore iuventutis suscipit. Sed tamen, “vocatio” quiddam amplius significat quam “propositum”: in hac altera re ego ipse sum subiectum quod illud suscipit; et hoc melius congruit veritati personae, qualis est unaquaeque et unusquisque vestrum. Hoc “propositum” est “vocatio”, quatenus in ea varia sentiantur elementa, quae vocant. Haec elementa efficiunt plerumque certum quendam ordinem valorum (qui dicitur etiam “ordo hierarchicus valorum”), e quibus oritur forma quaedam perfecta vitae persequenda, iuvenilem animum alliciens. In hoc rerum cursu “vocatio” fit “propositum”, et propositum incipit esse etiam vocatio.

Sed cum coram Christo simus et considerationes nostras de iuventute ponamus in eius colloquio cum adulescente, oportet illud “propositum vitae” cum “vocatione vitae” altius perspiciendo comparare. Homo est animans creatus et item filius Dei adoptivus in Christo: est filius Dei. Hinc homo interrogat: “Quid est mihi faciendum?” in iuventute sua quaerit non solum a se et ab aliis hominibus, a quibus possit exspectare responsionem, imprimis a parentibus et educatoribus, sed etiam a Deo, utpote Creatore suo et patre. Hoc quaerit in animi penetralibus, in quibus didicit cum Deo arcta necessitudine esse coniunctus, imprimis in precatione. Is igitur quaerit a Deo: “Quid est mihi faciendum?”; quod est consilium tuum de vita mea? Consilium in me creando captum et paternum? Quae est voluntas tua? Nam opto eam implere.

His in condicionibus “propositum” significationem accipit “vocationis vitae”, tamquam aliquid quod homini creditur a Deo veluti officium. Iuvenis se ad se revocans, simulque colloquium serens cum Christo in precatione, cupit quasi hoc aeternum consilium intellegere, quo Deus, creator et pater, in eum fertur. Tum sibi persuadet officium sibi a Deo concreditum omnino in sua ipsius voluntate positum esse, et simul cum variis interioribus et exterioribus adiunctis conecti. Haec inspiciens, is qui iuvenilem agit aetatem, puer vel puella, instituit propositum vitae suae et agnoscit hoc propositum ut vocationem, qua vocatur a Deo.

Iuvat ideo Nos, iuvenes omnes, quibus hanc Epistulam damus, praeclarum hoc vobis committere opus, quod cum inventione, coram Deo, vocationis vitae cuiusque vestrum coniungitur. Illiciens opus hoc est. Est officium, quo animus capitur. Hoc opere proficit et crescit humanitas vestra, dum vestra iuvenilis personalitas interiorem maturitatem gradatim adipiscitur. Confirmamini in eo, quod unusquisque et unaquaeque vestrum est, et mente ut id fiat, quod debet fieri: pro se - pro hominibus - pro Deo.

Una cum hoc processu propriam “vocationem vitae” cognoscendi, progredi deberet perceptio rationis, qua haec vocatio vitae est pariter vocatio “christiana”.

Est hic notandum tempore, quod fuit ante Concilium Vaticanum II, notionem “vocationis” revocatam esse ante omnia ad sacerdotium et ad vitam religiosam, perinde quasi Christus dixisset evangelicum illud “sequere me” adulescenti illi, solummodo respectu eiusmodi casuum. Concilium hanc notionem dilatavit. Vocatio sacerdotalis et religiosa suam peculiarem indolem servavit suumque sacramentale et charismaticum momentum in Populi Dei vita. Tamen eodem tempore renovata a Concilio Vaticano II conscientia omnes baptizatos participes esse trium Christi munerum, prophetici, sacerdotalis et regalis, sicut et conscientia universalis vocationis ad sanctitatem (Lumen Gentium, 39-42), efficiunt ut omnis vocatio vitae hominis, ut vocatio christiana, vocationi evangelicae congruat. Illud Christi “sequere me” auditur in variis viis, quas discipuli et testes divini Redemptoris terunt. Variis quidem modis aliquis Christi imitator fieri potest, id est non tantum testificando Regnum eschatologicum veritatis et amoris, verum etiam operam dando omnibus temporalibus rebus mutandis secundum spiritum Evangelii. Hinc initium sumit etiam apostolatus laicorum, qui ab ipsa vocationis christianae natura seiungi non potest.

Maximi ponderis sunt, ea quae ante posuimus, quoad propositum vitae, quod praecipue iuventutis vestrae alacritati dynamicae convenit. Hoc propositum - praeter res concretas “vitae”, quibus illud implebitur - est vobis considerandum, ratione habita verborum, quibus Christus est adulescentem illum allocutus.

Oportet etiam recogitetis - et quidem penitus - de baptismatis et confirmationis significatione. Etenim in his duobus sacramentis continetur fundamentale depositum vitae et vocationis christianae. Hinc via ad Eucharistiam ducit, quae comprehendit plenitudinem sacramentalis elargitionis, christiano concessae: omnes Ecclesiae divitiae in hoc Amoris sacramentum congeruntur. Item - semper quidem respectu Eucharistiae - oportet meditari Sacramenti paenitentiae argumentum, cuius momentum est tantum ut in christiana persona formanda pro eo nihil substitui possit, praesertim si cum eo moderatio spiritus coniungitur, nempe schola ordinata vitae interioris.

Haec breviter perstrinximus, etsi unumquodque Ecclesiae Sacramentum certam et propriam congruentiam habet cum iuventute et cum iuvenibus. Confidimus fore ut hoc argumentum subtiliter ab aliis tractetur, maxime a pastoribus, consulto missis ut iuventuti adiutricem operam praebeant.

Ipsa Ecclesia - ut docet Concilium Vaticanum II - est “veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis” (Lumen Gentium, 1). Omnis vocatio vitae, uti vocatio “christiana”, posita atque infixa est in sacramentalitate Ecclesiae: ea igitur formatur per fidei nostrae Sacramenta. Haec faciunt ut a puerili aetate nostrum veluti “ego” humanum actioni Dei salvificae aperiamus, scilicet Sanctissimae Trinitatis. Per ea vitam Dei communicamus, germanam vitam humanam quam maxime vivendo. Tali modo vita humana novum accipit momentum et simul suam proprietatem christianam: conscientia officiorum, quae Evangelium homini imponit, completur conscientia doni, quod omnia superat. “Si scires donum Dei” (Io. 4, 10), dixit Christus, cum muliere Samaritana colloquens.

10. In hoc amplo ambitu, in quo iuvenile vestrum, vitae propositum continetur respectu notionis vocationis christianae, cupimus animos vobiscum, iuvenes, intendere, ad quos haec Epistula datur, ad rem, quae quodammodo est iuventuti cuiusque vestrum principalis. Una est haec ex vitae humanae maximis rebus et una ex praecipuis quaestionibus, in quibus cogitatio, vis creatrix et humanus cultus versantur. Haec est etiam unum ex potissimis argumentis biblicis, quod Nos ipsi crebro scrutati sumus et assidue enucleavimus. Deus creavit hominem: masculum et feminam, inserens ita in totam humani generis historiam peculiarem “duplicitatem” cum plena aequitate, quatenus agitur de dignitate humana et de mira completiva ratione, quatenus agitur de divisione “attributorum”, proprietatum et munerum, sexui virili aut muliebri hominis inhaerentium.

Quocirca hoc argumentum est, quod suapte natura insitum est in illo quod personale “ego” cuiusque vestrum dicitur. Iuventus est illud temporis spatium, quo magna haec res, in modum experientiae et potentiae creatricis, animam et corpus cuiusque pueri et puellae pervadit, et in intima conscientia manifesta fit una cum sui ipsius cognitione, tota cum multiplici sua vi “potentiali”. Tum etiam in prospectu iuvenilis animi nova reperitur experientia: est haec experientia amoris, quae ab initio postulat ut in illud propositum vitae inseratur, quod iuventus sponte gignit et format.

Haec omnia habent identidem subiectivam suam expressionem non iterabilem, suas affectionales divitas, suam vel metaphysicam pulchritudinem. Simul haec omnia continent vehementem hortationem, ne ea corrumpatur, ne eiusmodi divitiae deleantur neve talis pulchritudo contaminetur. Pro certo habeatis oportet hanc hortationem ab ipso Deo manare, qui hominem creavit “ad imaginem et similitudinem suam”, “virum quidem et mulierem”. Hoc monitum ex Evangelio oritur et in voce conscientiarum iuvenum animadvertitur, dummodo simplicitatem suam et nitorem servaverint: “Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt” (Matth. 5, 8). Ita est. Per amorem illum, qui in vobis nascitur - et in totius vitae consilium et propositum inseritur - est vobis Deus videndus, qui caritas est (Cfr. 1 Io. 4, 8. 16).

Rogamus ergo vos ne colloquium cum Christo intermittatis hoc spatio maximi momenti iuventutis vestrae; quin etiam rogamus vos ut maiore etiam officio vos devinciatis. Cum Christus dicit “sequere me”, eius vocatio potest significare: “Ad alium etiam amorem te voco”; sed potest saepissime significare: “Sequere me”: sequere me, qui sum sponsus Ecclesiae - sponsae meae -; veni, tu quoque evade sponsus sponsae tuae . . . evade et tu sponsa sponsi tui. Uterque particeps fiat illius mysterii, illius sacramenti, quod in Epistula ad Ephesios magnum esse affirmatur: magnum dicitur “de Christo et Ecclesia” (Cfr. Eph. 5, 32).

Multum interest ut vos, in hac etiam via Christum sequamini nec eum effugiatis, in hac re versantes, quam merito putatis magnum vestrorum cordium eventum: rem dicimus, quae est solummodo in vobis et inter vos. Optamus ut credatis et persuasum habeatis hanc magnam quaestionem habere suam rationem supremam in Deo, qui caritas est, in Deo, qui in absoluta suae divinitatis unitate est simul communio Personarum: Patris, Filii et Spiritus Sancti. Optamus ut credatis et persuasum habeatis huius vestri “magni mysterii” humani principium in Deo esse, qui est Creator, et in Christo Redemptore fundari, qui, sicut sponsus, “seipsum dedit” et omnes viros et mulieres docet “se donare” pro plenitudine dignitatis personalis, qua unusquisque et unaquaeque vestrum pollet. Christus nos docet amorem sponsalem.

Ingredi viam vocationis matrimonialis significat discere amorem sponsalem in dies, in annos: amorem secundum animam et corpus, amorem qui “patiens est, benignus est, qui non quaerit quae sua sunt . . . non cogitat malum”: amorem, qui “congaudet veritati”, amorem, qui “omnia sustinet” (Cfr. 1 Cor. 13, 4. 5. 6. 7.). Hoc ipso amore indigetis vos, iuvenes, si futurum matrimonium vestrum totius vitae experimento sit probandum. Quod quidem experimentum ad ipsam pertinet essentiam vocationis, quam per matrimonium in propositum vitae vestrae vultis inserere.

Quare Nos non desinimus orare Christum et Matrem pulchrae dilectionis pro amore, qui in iuvenum animis oritur. Saepe in vita Nobis facultas data est sequendi propius, quodammodo, hunc iuvenum amorem. Huius experientiae gratia intelleximus quam essentialis sit haec quaestio, quae hic tractatur, quam gravis et quam grandis. Opinamur futura hominis magna ex parte definiri in semitis huius amoris, initio iuvenilis, quem tu et illa . . . quem tu et ille invenitis in viis vestrae iuventutis. Hic est quasi quidam casus mirificus, sed est etiam magnum officium.

Hodie principia doctrinae moralis christianae ad matrimonium pertinentia multis in hominum consortionibus secundum falsam imaginem proponuntur. Contenditur hominum consortionibus et etiam universis societatibus imponere exemplar, quod ipsi auctores profitentur “progressionis indicium” “nostraeque aetati accommodatum”. His in casibus non notatur secundum tale exemplar virum, et fortasse imprimis mulierem, mutari ex subiecto in obiectum (obiectum peculiaris fraudis), et totum magnum illud quod in amore continetur, ad “voluptatem” redigi, quae etiamsi ea ambae partes fruantur, non desinit esse in se caecus amor sui ipsius. Demum infans, qui fructus est et nova amoris amborum veluti “incarnatio”, fit magis ac magis fastidiosa res adiuncta. Civilis cultus materialismi, qui dicitur, nimisque rerum utendarum avidus, pervadit hanc miram summam amoris coniugalis et paterni et materni et ei adimit altum illud humanum, quod continet quodque ab initio etiam signo et repercussu quodam divino interius commendatur.

Dilecti iuvenes amici! Ne siveritis a vobis has divitias auferri! Ne inserueritis in propositum vitae vestrae, quod deforme, inane, corruptum est: amor “congaudet veritati”. Quaerite hanc veritatem, ubi ea est vere! Si oportet, firmi estote in obstando opinionibus, quae vulgantur et communibus sententiis, quae propagantur. Ne amorem timueritis, qui homini certa imponit officia! Haec officia, qualia invenitis in constanti Ecclesiae doctrina, possunt vestrum amorem reddere amorem verum.

Si umquam alias id esset Nobis faciendum, hic praesertim cupimus votum iterare, quod initio protulimus, id est, ut sitis “semper parati ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe”. Ecclesia et humanum genus vobis committunt magnam quaestionem illius amoris, quo matrimonium nititur, familia futura. Illa et illud confidunt vos effecturos esse, ut amor renascatur; confidunt vos eum humane et christiane pulchrum reddituros. Humane et christiane magnum, maturum, conscium officiorum.

11. In amplo campo, ubi propositum consiliumque vitae, in iuventute captum, obvium fit “ceteris”, rem potissimam tetigimus. Consideremus adhuc hanc gravis ponderis rem, qua illud veluti “ego” personale nostrum patescit vitae “cum ceteris” et “pro ceteris” in foedere matrimoniali, verbis valde significantibus in Sacris Litteris tractari: “Relinquet vir patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae” (Gen. 2, 24; cfr. Matth. 19, 5).

Illud “relinquet” peculiari consideratione est dignum. Historia generis humani inde ab exordio transit - et transibit usque ad finem - per familiam. Homo in hanc intrat ortu, quem parentibus debet: patri et matri, ut deinde, tempore opportuno, hunc priorem ambitum vitae et amoris relinquat et ad alium transeat. “Relinquens patrem et matrem”, unusquisque et unaquaeque vestrum illos simul quodammodo secum portat, hereditatem multiplicem adit, quae in iis et in eorum familia proximum initium habet et fontem. Hoc modo, unusquisque vestrum, etsi relinquens, “manet”: hereditas, quam adit, eum devincit illis, qui eandem ei reliquerunt quibusque multum debet. Ipsa et ipse eandem hereditatem aliis tradent. Ideo quartum quoque decalogi mandatum maximum habet momentum: “Honora patrem tuum et matrem tuam” (Ex. 20, 12; Deut. 5, 16; Matth. 15, 4).

Hic, ante omnia, hereditas in eo est posita ut quis homo sit, deinde ut homo sit in magis definita condicione personali et sociali. Hac in re pondus habet etiam corporis similitudo cum parentibus. Sed hac maior est cuncta hereditas humani cultus, in qua fere cotidie sermo potissimum continetur. Parentes quemque vestrum hoc sermone uti docuerunt, qui est significatio praecipua vinculi socialis cum aliis hominibus. Quod vinculum definitur amplioribus ipsa familia finibus aut ambitus cuiusdam. Hi sunt fines saltem tribus alicuius et plerumque fines populi vel nationis, in qua nati estis.

Hac ratione hereditas familiaris dilatatur. Per educationem familiarem certum et definitum humanum cultum participatis etiam populi vestri vel nationis historiam participatis. Vinculum familiare significat simul annumerari inter communitatem familia maiorem et aliud etiam fundamentum identitatis personae. Si familia est prima uniuscuiusque vestrum educatrix, pariter - per familiam - educatrix est tribus, educator populus, educatrix natio, cui coniungimur unitate humani civilisque cultus, linguae et historiae.

Haec hereditas est etiam vocatio sensu ethico accepta. Fidem accipiendo et hereditate adipiscendo valores et omnia, quae cultus propriae societatis, nationis, historia continent, unusquisque et unaquaeque vestrum quoad spiritum augetur in sua ipsius humanitate. Subit hic mentem parabola de talentis, quae a Creatore accipimus per parentes nostros nostrasque familias, et etiam per communitatem nationis, cuius participes sumus. Respectu huius hereditatis non licet nobis desides esse, nedum neglegentes, sicut ultimus servorum illorum fecit, qui in parabola de talentis recensentur (Cfr. Matth. 25, 14-30; Luc. 19, 12-26).

Omnia nobis sunt facienda, quae possumus, ut hanc hereditatem spiritalem accipiamus, confirmemus, teneamus, amplificemus. Hoc est magnum omnium societatum officium, praesertim fortasse earum, quae sui iuris esse incipiunt, aut earum, quae periculo obstare debent ne haec eadem ratio, ex qua sui iuris sunt, et suae nationis essentialis identitas aut extrinsecus destruantur aut intrinsecus dissolvantur.

Ad vos scribentes, iuvenes, nitimur animo percipere implicatas et diversas condiciones tribuum, populorum, nationum in orbe terrarum. Vestra iuventus vestrumque vitae propositum, quod unusquisque et unaquaeque vestrum iuvenili tempore suscipit, historiae harum diversarum societatum ab initio sunt inserta, idque fit non “extra”, sed potissimum “intus”. Hoc vobis efficitur quaestio conscientiae familiaris ac deinde nationis: quaestio quidem, quae ad cor attinet, ad conscientiam. Notio “patriae” progreditur proxime cum notione familiae coniuncta et quodammodo altera in alterius finibus. Vos gradatim, hoc sociale vinculum experientes, vinculo familiari amplius, incipitis in vos suscipere bonum commune illius maioris familiae, quae est “patria” terrena cuiusque vestrum. Illustres homines historiae nationis, tum antiquae tum huius aetatis, vestram quoque iuventutem regunt et eum fovent profectum socialem, qui saepius “amor patrius” appellatur.

12. En ergo huic familiae et societatis copulationi, quae est patria vestra, pedetemptim inseritur argumentum, quod cum parabola de talentis arcte conectitur. Per gradus enim vos illud “talentum” vel “talenta” illa agnoscitis, quae cuiusque vestrum sunt propria, incipientes iis modo fecundo uti eaque multiplicare: quod fit per laborem.

Quam ingens est hac in provincia copia viarum, facultatum, studiorum! Ne exempli quidem gratia haec omnia recensemus, quia periculum est ne plura omittamus, quam quae considerare possimus. Totam igitur illam varietatem et multiplicitatem viarum praesumimus. Ea ostendit etiam multiplicem inventionum thesaurum, quem iuventus secum portat. Evangelium revocando, licet affirmare iuventutem tempus esse, quo talenta discernantur; estque pariter tempus, quo itinera varia ineuntur, in quibus tota humana industria, labor et vis creatrix progressa sunt et progredi pergunt.

Vota facimus ut omnes vosmet ipsos pervideatis in his itineribus. Optamus ut et ingrediamini cum cura, cum diligentia, cum alacritate. Labor - quilibet labor - virium contentioni coniungitur: “In sudore vultus tui vesceris pane” (Gen. 3, 19), et in hac experientia contentionis virium unusquisque et unaquaeque vestrum inde a prima aetate partem habet. Labor tamen hominem simul format ratione peculiari et aliquo modo creat. Itaque semper de virium contentione agitur, quae vim habet creatricem.

Haec non solum ad opus inquisitionis aut, universe, ad cognitionale opus intellectus pertinent, sed etiam ad communes corporis labores, in quibus specie nulla inest “vis creatrix”.

Labor proprius temporis iuventutis est imprimis praeparatio ad laborem aetatis maturae, obque eam rem cum schola coniunctum. Dum ergo haec verba vobis, iuvenes, scribimus, cogitamus de omnibus scholis, quae sunt in toto terrarum orbe, quibus vita vestra iuvenilis sociatur multos per annos, ex ordine in diversis gradibus, pro processu mentium et propensionibus: a ludis litterariis ad studiorum Universitates. Cogitamus etiam de cunctis personis adultis, fratribus et sororibus Nostris, qui sunt praeceptores vestri, educatores, iuvenum mentium et iuvenum ingeniorum moderatores. Quantum est eorum officium! Quam peculiare onus, quod in se recipiunt! Sed quantum est etiam meritum eorum!

Cogitamus, denique, de iis iuvenum turmis, vestrorum aequalium, qui - in quibusdam praecipue societatibus et in quibusdam locis - institutione carent, saepe etiam ipsa elementaria institutione. Haec continuo et Instituta provocant, quorum interest, tum nationalia tum internationalia, ut eiusmodi rerum condicionibus necessariis progressibus consulatur. Institutio enim unum est ex primariis bonis cultus civilis. Ea singularis momenti est pro iuvenibus. Ex ea etiam magnam partem pendent universae societatis futura.

Sed cum argumentum tractamus institutionis, studii, scientiae et scholarum, quaestio oritur, quae ad hominem, et praesertim ad iuvenem, maximum habet momentum. Est haec quaestio de veritate. Veritas est lumen mentis humanae. Namque si ea, iam a iuventute, cognoscere nititur res secundum varia earundem pondera, hoc propterea facit ut veritatem possideat: ut ex veritate vivat. Talis est animi humani conformatio: sitis veritatis est eius fundamentalis cupiditas et significatio.

Christus autem dicit: “Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos” (Io. 8, 32). Ex verbis, quae in Evangelio continentur, haec sine dubio in iis sunt annumeranda, quae summi sunt ponderis. Ea etenim totum, quod est homo, respiciunt. Ea explanant in quibus rebus veluti inaedificentur introrsus, pro spiritus humani mensuris, dignitas et magnitudo hominis propriae. Cognitio vero, quae hominem liberat, non in sola institutione est posita, etsi in Universitatibus studiorum traditur, - potest enim vel ad illitterarum pertinere; haec tamen institutio, ut cognitio rerum iuxta methodum ordinata, debet huic dignitati et magnitudini servire. Ea igitur servire debet veritati.

Ministerium veritatis etiam in labore praebetur, ad quem exercendum vocabimini post expletum vestrae institutionis curriculum. In schola debetis facultates ingenii, rerum technicarum et practicarum adipisci, quae efficient ut vestro munere frugifere fungamini in magno laboris humani campo. Sed si verum est scholae esse ad laborem praeparare, etiam ad opus manuum, verum quoque est ipsum laborem magnorum et gravium valorum esse scholam; nam quandam quasi eloquentiam labor habet, quae efficaciter animi culturae hominis prodest.

Ex ratione tamen inter institutionem et laborem, quae propria est societatis huius temporis, gravissimae oriuntur quaestiones indolis practicae. Illam praesertim difficultatem significamus, quae ad coactam operum vocationem spectat et, in universum, ad operis faciendi penuriam, quae multis modis iuveniles generationes totius mundi premit. Eadem - sicut bene nostis - alias infert quaestiones, quae ab annis scholae circa futura incertitudinem animis vestris offundunt. Vos quaeritis: Opusne me est societati? Inveniamne et ego congruentem laborem, unde in mea ipsius sim potestate? unde meam familiam constituere possim in honestis vitae condicionibus et, ante omnia, in domo, quae mea sit? Ad summam, verumne est societatem meam operam adiutricem exspectare?

Harum interrogationum pondus Nos movet ut etiam hac oblata occasione rerum publicarum moderatores et omnes, quorum est oeconomiae et profectui nationum prospicere, commonefaciamus laborem ius hominis esse ideoque eum esse comparandum, curas de eo sedulissimas adhibendo et in temperatione rerum oeconomicarum imprimis cavendo ut aptas laboris occasiones omnibus praebeantur, ante omnia iuvenibus, qui hodie persaepe patiuntur coactam operum vacationem. Omnes persuasum habemus “laborem esse hominis bonum - ac quidem humanitatis eius - quia per eum homo non solum mutat naturam, suis necessitatibus eam accommodans, sed etiam se ipsum ut hominem perficit, immo quodammodo magis homo evadit” (IOANNIS PAULI PP. II Laborem Exercens, 9).

13. Id quod spectat ad scholam veluti institutionem et ambitum, in se certe pertinet ad iuventutem imprimis. At, nostra quidem sententia, verborum supra memoratorum Christi eloquentia circa veritatem magis etiam iuvenes ipsos tangit. Si enim non dubitatur quin familia educet, quin schola instituat et educet, simul vero actio tum familiae tum scholae imperfecta manebit (immo et fieri poterit infecta), si unusquisque et unaquaeque vestrum, iuvenes, non per se opus propriae educationis susceperit. Familiaris et scholaris institutio vobis solum nonnulla elementa ad sui educationis opus potest suppeditare.

Et hac in re verba Christi: “Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos”, fiunt essentiale quoddam propositum. Iuvenes - si loqui ita par est - innatum sibi habent “veritatis sensum”. Libertati autem inservire veritatem oportet: iuvenibus etiam sua sponte inest “libertatis cupido”. Quid vero significat liberum esse? Significat propriam libertatem in veritate adhibere scire - esse “revera” liberum. Esse revera liberum haudquaquam significat omnia, quae mihi placent, facere vel quae agere cupio. In se enim libertas regulam veritatis complectitur, veritatis disciplinam. Esse revera liberum significat propria libertate uti ad id quod verum est bonum. Porro igitur: esse revera liberum significat hominem esse rectae conscientiae, respondere de se, “pro aliis” esse hominem.

Quae omnia ipsum interiorem nucleum efficiunt illius quam educationem nominamus atque imprimis illius quam educationem sui appellamus. Ita est: sui educatio! Etenim talis interior structura, ubi “veritas nos liberos facit”, non potest “extrinsecus” solum exstrui. Quemque “intrinsecus” eam efficere necesse est - aedificare illam in labore, cum perseverantia ac patientia (id quod non semper facile accidit iuvenibus). Quae omnino aedificatio vocatur sui educatio. De ea loquitur etiam Dominus Iesus, cum praedicat: solum “in patientia” possidere possumus nostras “animas” (Cfr. Luc. 21, 19). “Possidebitis animas vestras”: en sui educationis fructus.

In his omnibus novus modus invenitur considerandi iuventutem. Non sane iam agitur de aliquo vitae proposito simplici, quod in posterum implendum erit. Nam illud in adulescentia iam impletur, si per laborem et institutionem ac praesertim per ipsam sui educationem creamus vitam ipsam, iacientes fundamenta serioris progressionis personalitatis nostrae. Sic profecto dici potest iuventus “fictrix quae omnem sculpit vitam”; atque forma, quam ea impertit concretae ipsi humanitati cuiusque vestrum, in totam stabilitur vitam.

Quod, si magnam vim positivam prae se fert, pro dolor!, negativam vim pariter magnam potest habere. Obstringere oculos vobis non licet coram periculis, quae vobis insidiantur ipso iuventutis tempore. Nam et illa signare valent omnem dein vitam.

Verbi gratia indicamus invitamentum ad exasperatam quandam rerum omnium censuram, quae universa velit in controversiam adducere atque retractare; vel incitamentum ad perpetuam dubitationem de bonis translaticiis, unde facile quis in genus aliquod prolabitur cynicismi impudentis, quoties interest quaestiones dirimere de opere, de vitae curriculo, vel de coniugio ipso. Et quomodo silentio transire possumus etiam illecebram illinc proficiscentem, quod praesertim in nationibus prosperioribus amplificatur mercatura oblectamentorum, quae homines abstrahit a serio vitae officio atque instituit ad desidiam, ad caecum sui ipsius amorem, ad segregationem a ceteris? Carissimi iuvenes, minatur vobis usus perversus artis praeconiorum publicorum, quae naturae inclinationem suffulcit ad laborem fugiendum, dum promittit se cuique cupiditati statim satis facturam; eodem autem tempore rerum consumendarum studium, cum illa coniunctum, hominibus persuadet ut se ipsos perficiant maxime bonis materialibus fruendo. Quot demum iuvenes, pervicti fascinatione fallacium somniorum, sese dedunt impulsui effrenato instinctuum vel in viis specie promissorum plenis at revera sine exspectationibus proprie humanis ambulant obviam periculis! Oportere hic rursus putamus ea repeti, quae iam in Nuntio scripserimus, quem vobis nominatim dedicaverimus ob diem ad pacem fovendam toto orbe terrarum: “Vestrum invitari nonnulli possunt ut a propriis officiis refugiant in fallaces orbes potionum alcoholicarum et medicamentorum psychotropicorum, in transeuntes sexus rationes sine ulla matrimonii familiaeque obligatione, in indifferentis animi affectus, in cynicismum ac violentiam. Cavete vobis a mundi deceptione, qui perperam usurpare studet vel declinare vires vestras et acrem validamque inquisitionem in beatitudinem vitaeque ipsius sensum” (IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ob celebrandum diem ad pacem fovendam toto orbe terrarum dicatum, MCMLXXXV, 3, die 8 dec. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 2 (1984) 1554).

Haec singula perscribimus vobis ut vehementem, qua tenemur, erga vos sollicitudinem testemur. Si enim oportet vos esse “paratos semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe”, ideo omne, quod huic minatur spei, nostrum angorem elicere debet. Eosque universos, qui variis quidem illecebris ac speciebus adulescentiam vestram corrumpere student, commonefacere debemus Christi vocum, quibus de scandalo loquitur eiusque auctoribus: “Vae autem illi, per quem scandala veniunt! Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis” (Luc. 17, 1 s.).

Ponderosa dicta! Eius praesertim in ore, qui amorem revelaturus venit. Propterea, qui intento animo perlegat haec ipsa Evangelii verba, sentiat oportet quam intima sit repugnantia inter bonum et malum, virtutem inter et peccatum. Clarius etiam animadvertere debet quantum ponderis habeat in Christi conspectu iuventus uniuscuiusque vestrum. Amor enim ipse in iuvenes haec gravia dictavit asperaque verba. In eis quasi quaedam vocis imago reperitur ex evangelica collocutione Christi cum adulescente, ad quam Epistula haec perpetuo refertur.

14. Sinite Nos hanc meditationum Nostrarum partem absolvere dicta illa revocando, quibus Evangelium ipsam Iesu Nazareni iuventutem exponit. Brevia quidem ea sunt, tametsi triginta annorum spatium amplectuntur ab illo peractorum in domicilio familiari iuxta Mariam et Ioseph fabrum. Lucas evangelista narrat: “Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines” (Ibid. 2, 52).

Iuventus itaque “profectus” seu incrementum est. Consideratis autem eis omnibus, quae hoc de argumento sunt iam dicta, illa Evangelii vox videtur insigniter pressa et significans. Profectus “aetate” refertur ad naturalem hominis coniunctionem cum tempore: quod quidem incrementum est velut “ascendens” aetas in toto hominis curriculo. Huic praeterea respondet tota maturitas animi corporisque: augmentum est cunctarum virium, quibus constituitur plerumque singularis homo. At necesse omnino est huic progressioni conveniat etiam profectus “sapientia et gratia”.

Vobis universis, dilecti iuvenes amici, talem “profectum” omnino exoptamus. Dici enim potest per illum iuventus proprie vereque esse iuventus. Hoc namque pacto propriam ea accipit nec umquam iterabilem naturam. Hoc item pacto tribuitur et unicuique vestrum, secundum personalem vestram et “communitariam” experientiam, uti bonum peculiare. Simili deinde pacto confirmatur etiam in adultorum hominum experimento, qui post se iam adulescentiam reliquerunt quique ab aetate illa “ascendente” transeunt ad aetatem “descendentem” tota in vitae summa.

Sit igitur iuventus “profectus” seu incrementum oportet, quod secum ferat progrediens augmentum omnium, quae sunt vera et bona et pulchra, etiam cum “extrinsecus” coniungitur cum dolore, cum amissione carorum propinquorum cumque patientia mali, quod sine intermissione in mundo, ubi vivimus, adest.

Iuventutem “incrementum” esse decet. Cuius rei causa summi profecto interest ut quis aspectabilem mundum contingat, orbem videlicet naturae. Haec necessitudo aliter per iuventutem locupletat nos quam ipsa scientia de mundo “ex libris hausta”. Directo scilicet ea ditat nos. Asseverari licet nos, naturam sic semper attingentes, suscipere in vitam humanam nostram mysterium creationis ipsum, quod ante nos recludatur incredibili quadam abundantia varietateque rerum aspectabilium ac simul continuo nos alliciat ad id quod abscondatur quodque haud videatur. Sapientia - sive per oraculum librorum instinctu divino conscriptorum (Cfr., ex. gr., Ps. 104 (103); Ps. 19 (18); Sap. 13, 1-9; 7, 15-20) sive ceteroqui per multorum eximiorum ingeniorum testificationem - videtur sua in luce ponere multipliciter “perlucidam mundi speciem”. Prodest homini mirandum hunc evolvere librum, qui est “liber naturae” unicuique nostrum reseratus Id quod iuvenis mens et cor in ipso legunt, penitus concinere videtur cum sapientiae cohortatione: “Posside sapientiam, posside prudentiam . . . Ne dimittas eam, et custodiet te, dilige eam, et servabit te” (Prov. 4, 5 s.).

Nostrae aetatis homo, praesertim in provincia technici cultus atque industriae quaestuosae usquequaque progressae, factus maximum in modum est explorator ipsius naturae, quam haud raro ad proprias utilitates tractat, dum sic plures eius opes ac venustates delet et loca ipsa naturalia suae terrestris vitae coinquinat. Sed homini contra est data natura etiam uti argumentum admirationis contemplationisque, nempe tamquam magnum mundi speculum. In ea enim refertur Conditoris foedus cum eius creatura, cuius veluti centrum in homine est positum iam inde a principio, recta via creato “ad imaginem” sui Creatoris.

Quapropter vobis, iuvenes, cupimus ut profectus “aetate et sapientia” per hanc necessitudinem cum natura eveniat. Facite ut huic requem interdum coniunctio haec cum natura secum affert, maxime cum assequi studemus metas valde arduas. Labor hic vim habet creatricem simulque elementum continet sanae quietis, quae necessaria est perinde ac studium et opus.

Appellationem suam etiam biblicam habet hic labor ac nisus, nominatim apud sanctum Paulum, qui omnem christianam vitam certamini in curriculorum stadio (Cfr. 1 Cor. 9, 24-27) comparat.

Quisque et quaeque vestrum indiget huius fatigationis ac nisus, quibus videlicet non corpus dumtaxat probatur et firmatur, verum totus etiam homo laetitiam experitur sui dominandi necnon superandi impedimenta resque adversas. Haec sine dubio una est partium illius “incrementi”, quod iuventutem designat.

Similiter optamus ut hic “profectus” contingat per consortionem cum operibus hominis, immo vero potius cum hominibus vivis. Quod sunt opera, quae progredientibus saeculis homines patraverunt! Quam magna eorum praestantia et varietas! Videtur iuventus acriter percipere veritatem et bonum et pulchritudinem, quae in hominis iacent operibus. Si necessitudine attingimus ea opera in ordine tot diversarum cultus humani formarum, tot artium ac tot disciplinarum, discimus nos veritatem de homine (adeo insigniter declaratam in Psalmo 8), quae quidem veritas potest effingere altiusque pervadere humanitatem cuiusque nostrum.

At inquirimus peculiariter in hominem colendis rationibus consortii cum hominibus. Per tale consortium necesse est iuventus efficiat ut “proficiatis sapientia”. Illud enim tempus est, quo novae ineuntur necessitudines, societates et amicitiae, maioris quidem ambitus quam solius familiae. Amplus panditur campus experientiarum, quae non modo pondus habent ad cognoscendas res, sed eodem tempore etiam ad educandum moresque conformandos. Omne hoc experimentum iuventutis perutile erit, quoniam in unoquoque et unaquaque vestrum sensum criticum gignet imprimisque facultatem discretionis inter ea cuncta, quae sunt humana. Beata erit haec iuventutis experientia, si paulatim ex ipsa didiceritis essentialem veritatem de homine - de unoquoque homine ac de vobis ipsis -, quae veritas ita praeclaris verbis Constitutionis pastoralis Gaudium et Spes inscriptae breviter perstringitur: “Hominem, qui in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit, plene se ipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum” (Gaudium et Spes, 24).

Discamus igitur hoc modo cognoscere homines, quo plenius ipsi simus homines per hanc facultatem “nos donandi”: esse homines “pro aliis”. Talis autem de homine veritatis - talis anthropologiae - culmen, quod assequi non possumus, invenitur in Iesu Nazareno. Quocirca iuventus etiam eius est tanti momenti, dum scilicet “proficiebat sapientia . . . et gratia apud Deum et homines”.

Precamur etiam hoc “incrementum” vobis per necessitudinem cum Deo. Ratione quidem obliqua, prodesse ei potest necessitudo cum natura hominibusque; sed recta via proficit ipsi potissimum oratio. Orate et discite orare! Recludite ante eum corda vestra et vestras conscientias, qui vos melius perspicit quam vosmet ipsi. Loquimini cum illo! Scrutamini altius Dei viventis Verbum, Sacris Scripturis lectitandis ac ponderandis.

Hae viae rationesque sunt, quibus ad Deum aceditur et cum eo initur necessitudo. Reminiscimini mutuam hanc esse rationem. Deus respondet enim maxime “gratuito sui ipsius dono”, quod donum sermo biblicus “gratiam” nuncupat. In Dei igitur gratia contendite vivere!

Quae omnia ad argumentum “incrementi” seu profectus pertinent, de quo scribentes praecipuas solum quaestiones eius efferimus; earum quippe unaquaeque fusiorem accipere potest enucleationem. Quod optamus ut contingat variis in societatibus iuvenilibus et coetibus, in motibus et consociationibus, quae complures adsunt singulis in nationibus continentibusque, dum quaeque dirigitur propria a se enodata ratione operis spiritalis atque apostolatus. Instituta haec, in quibus Ecclesiae Pastores partem habent, cupiunt adulescentibus viam demonstrare illius “profectus”, qui certo quodam modo efficit evangelicam iuventutis definitionem.

15. Ecclesia respicit iuvenes; immo praecipue se ipsam in iuvenibus conspicit: in vobis nempe universis atque in unoquoque et unaquaque vestrum. Hoc iam a primordiis factum est, temporibus scilicet apostolorum. Sancti Ioannis nimirum verba in ipsius Prima Epistula insigne possunt testimonium esse: “Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem . . . Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet” (1 Io. 2, 13 s.).

Apostoli autem voces adduntur colloquio Christi cum adulescente, de quo in Evangelio, ac resonant valida quidem vocis imagine a generatione in generationem.

Nostra porro aetate, exeunte videlicet secundo post Christum millennio, etiam Ecclesia se in iuvenibus conspicit. At quomodo Ecclesia se ipsam intuetur? Concilii Vaticani II doctrina sit eius rei testimonium singulare. Videt quidem se Ecclesia veluti “sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis” (Lumen Gentium, 1). Contuetur ergo se sociatam cum maxima hominum familia continenter augescente. In modis universalibus se ipsa contemplatur. In viis oecumenismi se videt, unitatis scilicet christianorum omnium, pro qua Christus ipse oravit quaeque aetate nostra sine ulla controversia urgetur. In colloquio cum assectatoribus etiam religionum non christianarum omnibusque bonae voluntatis hominibus se ipsam intuetur. Talis autem collocutio est colloquium salutis, quod paci quoque in mundo proficere oportet necnon iustitiae inter homines.

Vos, iuvenes, Ecclesiae spes estis, quae hoc videlicet pacto se ipsam conspicit suumque in mundo munus. Loquitur ea vobiscum hoc de munere. Novissimus nuntius, die primo mensis Ianuarii huius anni MCMLXXXV, ad pacem fovendam toto orbe terrarum editus, est huius rei testificatio. Ipse enim vobismet nominatim est inscriptus secundum certam illam sententiam ac persuasionem: “Pacis viam simul iuvenum esse viam” (“Pax et iuvenes coniuncte progrediuntur”). Quae quidem persuasio est invitatio eodemque tempore obligatio: rursus nempe id agitur ut sitis “parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe”, quae vobis adhaeret. Prout intellegitis, spes ista ad praecipuas postulationes itemque universales spectat.

Cotidie inter caros vestros versamini. Ambitus vero ille paulatim dilatatur. Maior usque hominum numerus communicat vitam vestram et ipsi vos detegitis lineamenta communionis, quae ad eos vos ligat. Ferme semper haec communitas est quodam modo distincta. Differt enim, sicut animadvertebat ac dicebat Concilium Vaticanum II sua in Constitutione dogmatica de Ecclesia necnon in Constitutione pastorali de Ecclesia in mundo huius temporis. Nonnumquam enim iuventus vestra conformatur in ambitibus uniformibus, quod ad religiones attinet, nonnumquam in condicionibus diversis religione vel etiam in limite inter fidem atque infidelitatem, sive haec latet sub agnosticismi aut atheismi forma multiplicibus rationibus picti.

Videntur tamen, positis quibusdam quaestionibus, hae multiplices ac variae iuvenum communitates admodum similiter sentire et cogitare et contra agere. Videntur exempli gratia inter se devinciri aequali prorsus iudicio et sensu de hoc: quod centena hominum milia versantur in maxima egestate, quin immo inedia intereunt, dum eodem simul tempore incredibiles pecuniarum summae impenduntur in atomica fabricanda arma, quorum cumulata copia iam nunc importare potest sui ipsius destructionem ipsi hominum generi. Aliae similes praeterea contentiones sunt ac minationes, ea quidem amplitudine, quae adhuc per humani generis historiam numquam est cognita. His de rebus sermo fit in supra commemorato nuntio ineuntis anni; quapropter eas quaestiones praetermittimus. Nobis omnes conscii sumus futurum prospectum vitae amplius decies milies centenorum milium hominum, vergente ad finem altero post Christum millennio, praemonstrare videri possibilitatem calamitatum et cladium magnitudinis reapse “apocalypticae”.

Hoc in rerum statu, iuvenes, vos merito interrogare potestis superiores generationes: Cur ad hoc est perventum? Quare talis effecta est condicio periculorum pro humana familia in hoc terrarum orbe? Quaenam sunt causae iniustitiae, quae ferit oculos? Cur tot homines fame pereunt? Tot profugorum millena milia ad diversarum nationum fines? Toties principalia hominis iura conculcantur? Tot carceres et campi detinendis captivis, tanta meditata violentia, tot occisiones innocentium, tot hominibus illatae violentiae atque cruciatus, tot vexationes hominum corporibus et conscientiis inflictae? Quae inter omnia etiam id acidit ut homines aetate florentes sint, quorum conscientia gravetur tot innocentium caede, quoniam ipsis persuasum vehementer sit hac sola ratione - terroris nempe praeparati et cogitati - mundum fieri meliorem posse. Vos igitur rursus quaeritis: quare?

Singula haec, iuvenes, interrogare vobis licet; quin immo interrogare vos oportet! Agitur enim de mundo, in quo hodie vivitis et cras vivere debebitis, cum maturioris aetatis homines iam transierint. Non sine causa ergo rogatis vos: Cur adeo immensa hominum progressio - quae cum alia non potest conferri ulla aetate priore historiae - in regione scientiarum ac technicae artis; cur progressio in dominatu materiei per hominem convertitur tot rationibus adversus hominem? Iure quidem percontamini insuper, cum affectu quidem interioris trepidationis: Potestne hic rerum status revolvi? Potestne ipse mutari? Poterimusne nos eum immutare?

Hoc recte quidem interrogatis. Ita est. Et haec praecipua interrogatio est in vestrae generationis ambitu.

Qua porro sub forma protrahitur vestra cum Christo collocutio aliquando in Evangelio incohata. Adulescens ille quaesivit: “Quid faciam, ut vitam aeternam percipiam?”. Atque vos quaestionem movetis secundum tempora, quibus vos iuvenes estis: quid nos facere necesse est ne vita - vita hominum virens - convertatur in mortis atomicae veluti sepulcretum? Quid nobis est faciendum ne peccatum universalis iniustitiae nobis dominetur? Peccatum dicimus ipsius despicientiae hominis ac neglegentiae dignitatis illius, licet plurima proferantur, quae iura ipsius confirmant. Quid nos facere oportet? Ac rursus: Sciemusne nos id efficere?

Respondet autem Christus, haud secus ac iam primo Ecclesiae saeculo responderat iuvenibus Apostoli verbis: “Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem . . . Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei manet” (1 Io. 2, 13 s.). Quae Apostoli dicta, duobus ante annorum milibus pronuntiata, simul sunt etiam responsio aetati nostrae data. Utuntur enim simplici vehementique sermone fidei, qui victoriam secum infert de malo, quod est in mundo: “Et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra” (Ibid. 5, 4). Vim suam hae voces accipiunt de experientia, apostolica ac posteriorum generationum christianarum, Crucis ac Resurrectionis Christi. Qua in experientia totum confirmatur Evangelium. Inter alia vero etiam corroboratur veritas, quae continetur colloquio a Christo cum adulescente habito.

Immoremur igitur, in extrema hac Epistula, hisce in apostolicis dictis, quae confirmatio simul vobis sunt ac provocatio. Sunt autem et responsio.

Agitatur in vobis, in iuvenilibus pectoribus vestris, desiderium germanae fraternitatis inter omnes homines, sine partitionibus atque dimicationibus et distinctionibus. Ita sane! Fraternitatis multiplicisque coniunctionis vos, iuvenes, vobiscum portatis desiderium neque certe desideratis mutuam hominis contentionem contra hominem qualibet sub specie. Nonne porro haec fraternitatis cupido - homo alterius est hominis proximus! homo pro altero homine est frater! - testificatur forsitan id ipsum: quod “nostis Patrem” (uti Apostolus scribit)? quandoquidem ibi tantum fratres sunt, ubi aliquis est pater. Et ibi dumtaxat, ubi Pater est, homines sunt fratres.

Vos ideo si fraternitatis desiderium geritis in vobis ipsis, id significat omnino: “Verbum Dei in vobis manet”. Ea quidem doctrina in vobis subsistit, quam Christus attulit quaeque merito nomen habet “Laeti Nuntii”. Haeret autem in labiis vestris, vel in cordibus saltem defigitur, precatio Domini, quae a verbis incipit: “Pater noster”. Quae oratio Patrem patefaciens confirmat simul homines esse fratres; atque secundum interiorem suam sententiam adversatur omnibus agendi rationibus conceptis ex principio pugnae hominum adversus homines quavis sub forma. Oratio “Pater noster” amovet hominum animos ab inimicitia et odio, violentia et terrore, discriminibus condicionibusque, in quibus hominis dignitas eiusque iura conteruntur.

Scribit Apostolus adulescentes vos fortes esse, quod verbum Dei in vobis manet, illa videlicet doctrina, quae Evangelio Christi continetur quaeque precatione “Pater noster” perstringitur. Etiam. Fortes estis his ex praeceptis divinis; fortes estis hac ex oratione. Fortes estis, cum ipsa vobis inserat amorem, benevolentiam, observantiam erga hominem, eius vitam, dignitatem, conscientiam, opiniones ipsius et iura. Si “nostis Patrem”, fortes estis virtute fraternitatis humanae.

Estis autem fortes etiam ad pugnam: non sane ad pugnam contra hominem, obtentu cuiusvis ideologiae aut praxis a radicibus Evangelii ipsis avulsae, at fortes pro contentione adversus malum, adversus malum verum: contra id omne, quod Deum offendit, contra iniuriam omnem omnemque quaestum iniquum, adversus omne falsum ac mendacium, adversus illud omne, quod offendit et deicit, contra omnia, quae consortionem humanam corrumpunt ac mutuam necessitudinem, adversus omne scelus in vitam intentum, contra quodlibet peccatum.

Scribit Apostolus: “Vicistis Malignum”! Et ita profecto est. Reverti perpetuo oportet ad mali peccatique radices in historia generis humani rerumque universitatis, quemadmodum rediit Christus ad eas ipsas radices in suo mysterio paschali Crucis ac Resurrectionis. Dedecet timere nominatim appellare primum mali artificem: Malignum. Artificium, quod adhibebat hic et adhibet, in eo quidem est positum ut sese non indicet ut malum, quod inde a principio inseruerat, ex homine ipso crescat, ex institutis ipsis necnon ex vinculis necessitudinis inter homines, inter omnium nationum ordines . . . ut magis ac magis fiat illud peccatum “structurarum” utque minus semper designari possit tamquam peccatum “personale”; ut igitur homo magis aliquo modo “liberatum” sentiat se a peccato, at tamen magis eodem tempore in eo radicetur.

Asseverat Apostolus: “Adulescentes: fortes estis”: necesse dumtaxat est “verbum Dei in vobis” maneat. Tunc estis fortes: sic enim pertingere poteritis ad mali absconditas machinationes eiusque radices et ita pedetemptim commutare mundum, transformare eum humanioremque reddere ac magis fraternum simulque magis ad Deum pertinentem. Mundum quidem a Deo non licet revelli nec Deo opponi neque licet hominem a Deo abstrahi eique opponi. Id namque naturae mundi adversaretur ipsiusque hominis naturae: istud esset adversus intimam rerum veritatem, quae totam constituit “realitatem” (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones, I, 1: CSEL 33, 1).

Profecto cor hominis est inquietum, donec in Deo requiescat. Hae sancti Augustini, viri eximii, voces praesentem suam utilitatem numquam amittunt.

16. Agite ergo, iuvenes amici! vestris in manibus hanc deponimus Epistulam, quae tramitem sequitur collocutionis Christi cum adulescente in Evangelio narratae quaeque ex Apostolorum testificatione necnon priorum aetatum christianarum profluit. Vobis has Litteras concredimus volvente hoc Anno Iuventuti dicato, dum ad alterius millennii finem propinquamus. Eam vobis tradimus hoc anno, quo vicesima anniversaria memoria recolitur Concilii Vaticani II ad finem perducti, quod iuvenes “spem Ecclesiae” appellavit (Gravissimum Educationis, 2) atque ad iuvenes illius temporis - quemadmodum ad eos qui nunc sunt et qui quavis erunt aetate - “extremum illum Nuntium” direxit, in quo Ecclesia esse perhibetur quasi veri nominis iuventus mundi, talis, quae “ea possideat, quae vigorem vimque allicientem iuvenum efficiunt: id est facultatem laetandi de iis, quae incipiunt, sese gratuito donandi, se renovandi, se conferendi ad novas adipiscendas victorias” (Cfr. CONC. OEC. VAT. II Nuntius quibusdam hominum ordinibus datus: «Ad Iuvenes», die 8 dec. 1965: AAS 58 (1966) 18).

Facimus hoc die Dominica in Palmis de Passione Domini, qua die possumus complures vestrum convenire peregrinatores in Area hic Romae ante Petrianam Basilicam patente. Hac nominatim die Episcopus Romanus vobiscum precatur pro omnibus totius orbis iuvenibus, pro unoquoque eorum et unaquaque. In communitate precamur Ecclesiae ut circumdati vos ipsis temporibus difficilibus, quibus nunc vivimus, sitis “parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe”. Ita est; vos omnino ipsi, quandoquidem futura aetas ex vobis pendet; e vobis finis pendet huius millennii initiumque novi. Itaque ne sitis desides; officia vestra in vos recipite in quovis campo, qui vobis in mundo hoc nostro patescit! Eandem ob intentionem precantur etiam vobiscum Episcopi ac Sarcerdotes variis in locis.

Sic autem orantes in magna communitate iuvenum universae Ecclesiae omniumque Ecclesiarum constituimus ante oculos Mariam, quae a principio iam operis eius inter homines comitatur Christum. Haec est Maria, quae in Cana Galilaeae pro iuvenibus interpellat, pro novellis illis coniugibus, cum in epulis nuptialibus vinum hospitibus defecit. Tunc enim Christi Mater homines illic adstantes in epularum ministerium his verbis alloquitur: “Quodcumque dixerit vobis, facite” (Io. 2, 5). Ille est Christus.

Iteramus nos has voces Matris Dei ad vosque dirigimus, iuvenes, et ad vestrum unumquemque et unamquamque: “Quodcumque dixerit Christus vobis, facite”. Et in Sanctissimae Trinitatis nomine benedicimus vobis. Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Martii, Dominica in Palmis de Passione Domini, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana