Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTRA FINES NOLANAE

SANCTUARIUM VULGO NUNCUPATUM «MADONNA CONSOLATRICE
DEL CARPINELLO», QUOD IN OPPIDO «VISCIANO» INTRA FINES ECCLESIAE
 NOLANAE EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Intra fines Nolanae dioecesis in oppido «Visciano» Sanctuarium clarum exstat vulgo nuncupatum «Madonna Consolatrice del Carpinello», ubi Christifideles impensa colunt pietate byzantinam imaginem Beatae Mariae Virginis cum Iesu Infante, quam Vaticanum Capitulum die XX mensis Aprilis anno MDCCCLXXXVI sollemni ritu coronavit atque Romani Pontifices Pius IX, Leo XIII et Pius X, Nostri Decessores, propensa voluntate sunt prosecuti. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Costanzo, Episcopus Nolanus, litteris die I mensis Martii hoc anno datis, etiam rectoris templi, cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae dilectionis Nostrum quoque signum cupientes praebere et pariter memoriam Marialis Iubilaei ibidem modo peracti posteris insigni documento commendare, istius Pastoris precibus libentes obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis pro Cultu Divino Nobis proposita, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modem Sanctuarium, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicas Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in subsequens tempus ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Decembris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana