IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAM IUCUNDA
FIAT FACULTAS EPISCOPO GORZOVIENSI SACRAM CORONANDI
IMAGINEM B. M. V. «DOMINAE PATIENSIS AUDITIONIS»,
QUAE IN PAROECIA ROKITNO EIUSDEM DIOECESIS PIE COLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quam iucunda omnino cum animi recordatione, quam suavi simul cum pietatis adfectione ad locum simulacrum cultum revolvimur hodie Beatissimae Virginis Mariae in paroecia Rokitno, dioecesis ipsius Gorzoviensis, ubi tot iam annos a tam multis ac magnis fidelium multitudinibus totque sacris ministris et Nostris in Episcopatu Fratribus tanto quidem religionis verae ardore fideique solidae fervore percolitur, sicut etiam a Nobis haud semel, imago Virginis Immaculatae illa quam tum historiae fama tum doctorum studia pluribus de causis venerabilem sane esse commonstrant, quin immo et caelestibus gratiarum signis prodigiosam ! Quem ad modum vero laetitiae singulari Decessori Nostro immortalis memoriae Paulo VI fuit Deiparam Virginem loci Rokitno caelitem apud Deum destinare communitatis Gorzoviensis Patronam, ita profecto summe nuns ipsum Nos iuvat alium optabilem deferre honorem decoremque ad eam «Dominam patientis exauditionis» Rokitnensem hoc feliciter vertente Anno Mariali, unde maiora usque sanctitatis ac salutis beneficia longe lateque a piis percipiantur peregrinatoribus ac fidelibus non illius modo regionis, verum totius Nostrae patriae aliarumque pariter nationum. Precibus videlicet obsequi festinamus Venerabilis Fratris Iosephi Michalik, sacrorum ipsius Gorzoviensis Antistitis, qui tot aliorum pastorum adsensus optatis necnon suorum decessorum in munere Ordinarii omnium, a Nobis expetere non dubitavit ut memoratam Mariae Iesu Matris effigiem pretioso diademate redimire sibi Nostro liceret nomine auctoritateque, ut gratus animus et populi fidelis sedulo orantis amor declararetur in primis regionis Vielkopolskae, Lubuskae et Pomeraniae occidentalis erga Virginem Rokitnensem quae simul fidem traditam simul nationem praesenti tuita esset auxilio. Utpote qui quam vehementissime cupiamus ut saecularis iam pietas in eandem imaginem magis excitetur magisque per loca, consiliis rite cum Congregatione pro Cultu Divino collatis, de plenitudine potestatis Nostrae apostolicae hasce ipsas per Litteras probato quem diximus Episcopo Gorzoviensi facultatem facimus libentes ut venusto illi simulacro Beatae Virginis Matris «patientis exauditionis» apud paroeciam Rokitno magni pretii ipse aliquando pro Nobis coronam imponat Nostrosque inibi sensus propalam explicet et inculcet, dum liturgicus ritus ac formula praescripta diligenter adservantur. Contrariis quibuslibet rebus neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris die XXII mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVIIIl, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana