IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CROTON URBS
BEATA MARIA VIRGO TITULO «DI CAPOCOLONNA» NUNCUPATA,
PRINCIPALIS APUD DEUM PATRONA ARCHIDIOECESIS
CROTONENSI-SANCTAE SEVERINAE CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Croton, urbs clarissima olim Magnae Graeciae, nunc merito commendatur quoque ob impensam pietatem qua eius cives proximique incolae Beatam Mariam Virginem titulo «di Capocolonna» invocatam colunt, cuius sacratissima imago in eiusdem civitatis cathedrali templo pie servatur, cuiusque in honorem Crotonenses fideles Sanctuarium antiquitus curaverunt aedificandum in celebri sane illo promunturio Lacinio, quo priscis temporibus Pythagorica Schola praestans viguit et notum fanum Herae Laciniae dicatum exstitit. Quare, cum Venerabilis Frater Iosephus Agostino, Archiepiscopus Crotonensis-Sanctae Severinae, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis memorato sub titulo in Patronam Principalem apud Deum Ecclesiae suae rite probaverit atque, datis litteris die VII mensis lanuarii hoc anno, petiverit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad normam Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur, Nos libentissimo quidem animo istius Pastoris preces audiendas esse censemus. Iis igitur comprobatis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «di Capocolonna» invocatam, Principalem apud Deum Patronam archidioecesis Crotonensis-Sanctae Severinae confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod vero hac die Nostra auctoritate sancimus, augeat inibi cultum erga praecelsam Dei Genetricem «columnam mundi» quae portavit Christum Dominum, lapidem angularem historiae (cfr. 1 Pe 2, 6); pariterque cedat in bonum istius dilectissimae Nobis Ecclesiae nuper unitae ac faustum sit auspicium pro dioecesana Synodo illic proxime celebranda. Has denique Litteras ratas esse volumus sive none sive in posterum, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Martii, vertente Mariali Anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana