IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MAGNO QUIDEM
IMAGO BEATAE MARIAE VICTRICIS, QUAE VRATISLAVIAE
IN POLONIAE URBE PIE COLITUR IBIQUE IN TEMPLO B. M. V.
«IN ARENA» DEDICATO ASSERVATUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Magno quidem honore dignissima existimanda videtur imago Beatae Mariae Victricis a saeculo XVI repetita, cui magnus cultus a Polonis, potissimum olim ab incolis vici vulgo «Mariampol», tribui coeptus est. Ex eo namque loco, ut ipsae publicae ab usque saec. XVII probant litterae in tabulis inclusae, ad Vratislaviense templum B.M.V. in Arena translatam eam esse plane constat, ubi religiose ab anno MCMLXV custoditur. Cuius in eam christianae pietatis ut exemplum hic afferatur, illius aetatis res illic gestae testantur ipsum Imperatorem eximiumque ducem Stanislaum Jablonowski eiusque exercitum tempore rerum bellicarum seu expeditionum solitos esse ad fidem confugere atque praesidium Matris Dei illa imagine expressae, in eiusque honorem ab Imperatore Urbem Mariae («Mariampol») vicum appellatum esse ad ripam fluminis olim «Tyras» (nunc «Dniestr») situm. Quod tamen est primum, exploratum habetur cultum eiusdem simulacri Beatae Deiparae Mariae ex illis temporibus ad hunc usque diem divulgari non desiisse, immo vel frequentiores Christifideles adhuc semper factos esse, qui ad tantam Matrem undique e Poloniae regionibus peregrinantes, ei amanter ibi supplicant ut, ipsa intercedente, minus indigni iudicentur, qui misericordiam et solacium ac sanationem opemque a Deo assequantur. Neque signa favorum illic desiderantur, qui B.M.V. Victricis omnino peculiarem virtutem miramque benevolentiam in tot filios confirmare merito censentur. Quibus reputatis, Venerabilis Prater Noster Henricus Gulbinowicz, S.R.E. Cardinalis et Archiepiscopus Metropolita Vratislaviensis, ipsa Episcoporum Poloniae Conferentia Plenaria in votis idem habente, cleri populique expromens vota, modo petiit ut Nostro nomine et auctoritate sibi liceat memoratam Beatae Mariae Victricis imaginem praestanti coronare diademate. Hac de causa Nos, qui magnopere cupimus ut B.M.V. cultus et amor magis in dies ubique inter fideles excitetur vehementiusque etiam alatur, ex plenitudine Apostolicae qua fungimur potestatis harumque Litterarum virtute facultatem petenti facimus ut Nostro nomine et auctoritate ipse dilaudatae Beatae Mariae Victricis imagini venustam imponat coronam, servatis de ritu ac formula liturgica lege praescriptis. Contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Martii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana