IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONSTAT SANCTUM IOANNEM
SANCTUS IOANNES DE BRITTO PATRONUS APUD DEUM
DIOECESIS SIVAGANGAIENSIS IN INDIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Sanctum Ioannem de Britto ab Ecclesiae Sivagangaiensis fidelibus egregia pietate coli tamquam exemplar clarissimum Christianae vitae atque magistrum fidei, spei et caritatis. Quare, cum Venerabilis Prater Eduardus Francis, Episcopus eiusdem dioecesis, communia vota cleri populique excipiens, electionem Sancti Ioannis de Britto in Patronum apud Deum Ecclesiae suae rite probaverit atque, datis litteris die XI mensis Decembris superiore anno, petiverit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmarentur, Nos libenti quidem animo istius Pastoris precibus annuendum esse censemus. Iis igitur comprobatis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harem Litterarum virtute perpetuumque in modem Sanctum Ioannem de Britto Patronum apud Deum dioecesis Sivagangaiensis confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod nunc vero auctoritate Nostra sancimus in spirituale quidem cedat bonum filiorum Sivagangaiensium, quos in Christo Domino habemus carissimos. Denique volumus atque mandamus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et semper obtineant effectus. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Aprilis, Anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana