Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UT ECCLESIAE

PRETIOSO DIADEMATE IMAGO B. M. V. DEIPARAE REDIMITUR,
QUAE INTRA FINES DIOECESIS KAISIADORENSIS ASSERVATUR
IN PAROECIALI AEDE SACRA LOCI «PIVAŠIŪNAI» PIEQUE EXCOLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ut Ecclesiae Kaisiadorensis memoriae proditum est, satis de peculiari venerationis cultu cognoscitur, quo frequentes Lituaniae Christifideles B.M.V. Deiparae imaginem, illic in sacra et paroeciali aede loci «Pivašiūnai» inde a saec. XVII asservatam, prosequi consueverunt. Ad id enim templum, quod constat post annum MDCXXXXVIII refectum esse, plura quotannis hominum milia hinc illinc e regionibus Lituaniae eique finitimis devote peregrinantur tantae Matri supplicandi causa, quo facilius, ea intercedente, opem a Deo et misericordiam aliaque beneficia consequantur caelestia, eisque ut gratos se praebeant. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Vincentius Sladkevičius, Episcopus titulo Aborensis necnon «ad nutum Sanctae Sedis» Apostolicus Administrator dioecesis Kaikiadorensis, et sua et cleri et populi vota expromens, a Nobis nuperrime postulare non dubitavit, ut Nostro nomine et auctoritate simulacrum quod diximus sibi liceat praestanti exornare corona. Nos igitur, qui vehementer quidem cupimus ut B.M.V. cultus magis in dies ubique inter fideles foveatur, ex summa qua fungimur potestate Apostolica harumque ipsarum Litterarum virtute facultatem petenti libenter facimus, ut Nostro ipse nomine et auctoritate memoratae meritoque dilaudatae Deiparae B.M.V. vetustae imagini pretiosum diadema seu insigne regium imponat venustum, servatis de ritu ac formula iure praescriptis. Quas Apostolicas Litteras hodie ad perpetuam rei memoriam expeditas suos nunc et in perpetuum effectus habere volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Aprilis, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana