IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONSTAT INTRA
PAROECIALE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM,
ANTE «ŽEMAIČIU KALVARIJA» NUNC VERO «VARDUVA» NUNCUPATUM,
QUOD INTRA FINES DIOECESIS TELSENSIS, IN LITUANIA, EXSTAT,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat intra fines Telensis dioecesis, in Lituania, clarum quidem paroeciale templum exstare Beatae Mariae Virgini dicatum, antea «Žemaičiu Kalvarija» nunc vero «Varduva» nuncupatum, ad quod Christifideles frequentes conveniunt sacram imaginem Deiparae Virginis cum Iesu Infante veneraturi ac memoriam quoque celebraturi Christi Passionis. Qua re, cum Venerabilis Frater Antonius Vaicius, Episcopus titulo Sullectinus atque Administrator Apostolicus «ad nutum Sanctae Sedis» Telšensis Ecclesiae, litteris die VI mensis Iulii superiore anno datis, cleri populique nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae dilectionis Nostrae signum hoc vertente Mariali Anno istis carissimis in Christo Telšiensibus filiis cupientes praebere, eiusdem Pastoris precibus libentes obsecundamus. De sententia igitur Congregationi pro Cultu Divino proposita, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratan esse volumus, contrariis quibuslihet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii, Mariali Anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana