IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
NAM SI EVANGELIZAVERO
BEATORUM ROCHUM GONZÁLEZ ET SOCIOS MARTYRES
SANCTOS ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR
«Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit (1 Cor 9, 16). Quod Gentium Apostolus dicit, bene spiritum exprimit, qui Rochum González duosque eius socios, P. Alfonsum Rodríguez et P. Ioannem del Castillo excitabat, dum alia Sancti Pauli verba eorum missionalem actionem breviter absolvunt: «Didicistis ... sicut est veritas in Iesu: deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris» (Eph 4, 20-21). Animas Christo lucrari flagrantes. P. Rochus et eius fratres sodales per omnes terras percurrerunt ab aestuario fluminis Argentei ad fluviorum Paranae et Uruquariae fontes, ad montes usque Mbaracayuenses in Paraquaria superiors, incommoda omne genus et pericula adeuntes. Indefatigabiles in praedicatione, austeri in se ipsos, amore Christi et indigenarum ducti sunt ad novas vias aperiendas novasque constituendas missiones, quae fidei diffusionem facilem redderent et dignis vitae condicionibus prospicerent fratrum suorum. Multae ab iis constitutae missiones, quae «reductiones» vocantur, sedes sunt alacritatis, quae per hos sanctos historiae partes factae sunt.
Rochus González, in urbe Assumptione Paraquariensi nobili genere anno 1576 natus, adolescentiam innocentissime emensus, ac sacerdotali ministerio sanctissime in sua dioecesi perfunctus, postquam Societati Iesu, praesertim ad vitandos honores, nomen dedit, eo impenso studio ad lucrandas Christo silvicolarum animas flagravit, ut apostolici viri laudem prae primis sit assecutus. Nullis enim fatigatus laboribus, nullis periculis territus difficillima itinera ad inexploratas regiones suscepit, ut pauperes illas tribus ad Christi lumen adduceret.
In postrema, quam paulo ante instituerat, huius generis missionali statione sanctissimus presbyter, nequissimo viro magicis artibus addicto mandante, sicariis ex improviso aggredientibus effracto ei capite occisus est. Id contigit die 15 Novembris mensis, anno 1628, in reductione cui Omnium Sanctorum nomen indiderat, eo quod in eorum festo die, quindecim ante diebus eam constituisset.
Comites ei fuere apostolatus ac martyrii, quos supra nominavimus, Alfonsus Rodríguez et Ioannes del Castillo. Ambo hi in Hispania nati et in adolescenti aetate Societati Iesu adlecti, Cordubae in America perfectis studiis et sacerdotio aucti, mica morum innocentiae et pietatis laude florentes, urgente Christi caritate, se, ut novi milites veterano duci, adiunxerunt Rocho; eum in postrema sua apostolica peregrinatione ad derelictas et incultas prae ceteris tribus interiorum Uruquariensium regionum secuti.
Alfonsus eodem die eodemque loco, quibus Rochus, trucidatus eat, dum, populi clamoribus excitus, ad socium iam vulnere confectum accurrebat. Moriens Alfonsus prope ecclesiae limen procubuit, in qua paulo ante missae sacrificium peregerat.
Ioannes del Castillo perendie in proxima reductione ab Assumptione nuncupata, quam Rochus die 15 Augusti mensis eodem anno fundaverat, eique concrediderat, multis suppliciis antes affectus, lapidibus obrutus, Iesu nomine pie invocato, expiravit.
Sic tres gratissimae Deo hostiae terram illam, quam sudoribus rigaverant, suo sanguine purpurantes, cecidere, ut olim, Deo donante, uberiores fidei segetes orirentur.
Alfonsus aetatis annum trigesimum primum agebat, Ioannes tertium et trigesimum quum mortem oppetiere.
Frustra in martyrum cadavera ira persecutorum desaeviit, ea discerpens atque comburens; nulla enim umquam aetas gloriosi martyrii famam abolevit, quae coaevis consignata gravissimis documentis quin et tribus statim post beatam eorum mortem in curiis Bonaerensi, Corrientensi et apud Candelariam confectis processibus confirmata, ad nostra usque tempora vividissima permansit.
Cum autem adversae circumstantiae politicae prosecutionem Causae impedivissent, novus informativus processus in archiepiscopali curia Bonaerensi anno 1928 instructus existentiam famae martyrii eiusque causae luculenter demonstravit ita ut praehabitis de more discussionibus Commissio introductionis Causae a Summo Pontifice Pio XI die 13 Septembris anno 1932 signaretur.
Deinde universa historicorum documentorum mole a Consultoribus Historicae Sectionis Congregationis cribrata eorumque suffragiis illustrata, in tribus Congregationibus, Antepraeparatoria, scilicet, Praeparatoria et Generali, res de more acta est. Tandem die 3 mensis Decembris anno 1933 Summus Pontifex Pius XI sollemni decreto edixit constare de martyrio et causa martyrii Venerabilium Servorum Dei Rochi González, Alfonsi Rodríguez et Ioannis del Castillo, eosque die 28 mensis Ianuarii anno 1938 Beatos renuntiavit.
Cum vero in dies augesceret beneficiorum numerus Beatorum intercessione a christifidelibus acceptorum, Causae Actores e variis sanationibus quae, invocatis Beatorum nomine, mirum in modum patratae videbantur, unam selegerunt eamque Apostolicae Sedi ad cognoscendum exhibuerunt, ut eisdem Beatis Sanctorum honores decernerentur.
Post actam Processus Canonici celebrationem spud Curiam Uruguaianensem (anno 1957), sanatio est ad Medicorum Consilium posteaque ad Theologas delata, ut de eadem deliberarent: quae quidem deliberatio prosperum habuit exitum. Deinde, rebus omnibus secundum consuetas normas peractis, est approbata favens ea sententia, de qua supra diximus, per Decretum super miro coram Nobis die 28 mensis Martii anno 1988 promulgatum. Suffragantibus Fratribus Cardinalibus et Episcopis, in Consistorio diei secundi mensis Maii anni 1988, congregatis, statuimus ut canonizationis ritus die 16 mensis Mali eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur, inter Missarum sollemnia, hanc ediximus formulam:
«En honor de la Santísima Trinidad, para la exaltación de la fe católica y el crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los santos apóstoles Pedro y Pablo y la
Nuestra, después de haber reflexionado largamente e invocado muchas veces la ayuda divina, y oído el parecer de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y definimos santos a los beatos: Roque González de Santa Cruz, Alfonso Rodríguez y Juan del Castillo, presbíteros y mártires, los inscribimos en el católogo de los santos y mandamos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados entre los santos. En el nombre del Padre, y del Hijo y del Espíritu Santo».
Datum Assumptione, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo duodenonagesimo, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana